PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Dicit igitur :
" Et vocabant, " hoc est, vocandum censebant, " nomine patris sui, " ut sicut imago patris profusa est in filio, ita nomine ipsius praenotaretur : et hoc judicabant legi divinae esse consonum, Deuter, xxv, 5 et 6, ubi sic dicitur : Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubat alteri : sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris suis : et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israel. Ex hoc enim argumentati sunt, nomine patris primogenitum esse multo magis appellandum, ut non deleatur nomen ejus ex Israel Et hoc quidem satis rationabiliter existimabatur ab ignorantibus mysterium, quod de nova gratia et novo populo Angelus revelavit. Si enim lex mansisse debuisset, et Israel populus antiquus, congruum esset et nomen sacerdotis in populo remanere. Sed quia sacerdotium jam erat transferendum : et, sicut dicitur, ad Hebr, vii, 12 : Translato sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat: ideo nec puer sacerdotio patris successerat, nec nomen ab ipso remanendum accipere debuit, sed nomen erat delendum sicut et sacerdotium. Psal. xv, 4 : Nec memor ero nominum eorum per labia mea. Quamvis enim pater fuerit venerabilis et omni honore dignus, tamen nomine suo et statu significat transferendum esse sacerdotium : quod non nisi in memoria, et non in observatione debuit remanere. " Zachariam. " Et ideo eliam memor Domini interpretatur. Jerem. li, 50 : Recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum. Isa. xliii, 18 et 19 : Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini: ecce ego facio nova, et nunc orientur.
" Et respondens mater ejus, dixit. "
Ecce secunda diversitas: contradictio matris per maritum edoctae mysterium novae gratiae, quod praefiguratur in novo nomine.
Et ideo etiam contradicendo respondet : " Nequaquam. " Simile, Genes. xxxv, 10 : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum, quod rectissimus est in quo est gratia Dei, scilicet, Joannes in quo est gratia.