Solvitur dubitatio de consequentia possibilis ad necesse esse.
Dubitabit autem aliquis fortasse, an sit verum quod dictum est, quod scilicet possibile esse sequitur ad necesse esse : et ideo ostendamus primo, quod sequitur ad ipsum : et postea ponamus ad hoc rationes, quod non sequitur ad ipsum, quae sunt apparentes : et postea hujus dubitationis ponamus solutionem et determinationem. Quod ergo possibile esse sequi- . tur ad necesse esse, probatur deducendo ad impossibile. Si enim detur quod nonsequitur ad ipsum, hoc est, si detur quod possibile non sequitur ad necesse esse, tunc oportet quod contradictio sive contradictorium ejus quod est possibile esse, verificetur cum necesse esse : hoc autem est non possibile esse. Erunt ergo istae duae simul verae, necesse esse, et non possibile esse, et erunt simul verae de eodem. Sequitur ergo, quod illud quod est necesse esse, non possibile est esse: et quod non possibile est esse, impossibile est esse : ergo quod necesse est esse, impossibile est esse : et quod impossibile est esse, necesse est non esse : ergo quod necesse est esse, necesse est non esse, quod est omnino inconveniens : ergo etiam hypothesis fuit impossibilis et inconveniens quae posuit, quod impossibile non sequitur ad necesse esse. Si forte dicat aliquis, quod hujusmodi enuntiationis, possibile est esse, non est contradictoria haec, non possibile est esse, sed haec, possibile est non esse ; quamvis hoc falsum sit, tunc adhuc sequitur inconveniens si hoc detur, quia secundum hoc sequitur, necesse est esse : ergo possibile est non esse : quod autem necesse est esse, impossibile est non esse : et quod impossibile est esse, necesse est non esse. Sequitur ergo quod necesse est non esse, et necesse est esse, quod est valde inconveniens : hypothesis ergo fuit impossibilis quae ponit, quod possibile esse, non sequitur ad necesse esse.
Si autem hoc concedatur, videtur accidere inconveniens ; quia quod possibile est esse, cum hoc etiam possibile est non esse : cujus exemplum est quod possibile est incidi, cum hoc eliam est
possibile non incidi : et hunc hominem possibile est ambulare, et possibile est non ambulare. Et hoc generabile possibile est esse, et possibile est non esse. Si ergo possibile esse sequatur ad necesse esse, sequitur ad id quod necesse est esse, possibile esse, et possibile non esse: ergo quod necesse est esse, possibile est non esse : quod autem possibile est non esse, non necesse est esse : ergo quod necesse est osse, non necesse est esse : et sic contradictoria erunt simul vera, quod est falsum. Omni ergo modo hypothesis est impossibilis quae dicit, quod possibile sequitur ad necesse esse. Et oportet nos respondere rationi quae videtur probare oppositum.
Ad solutionem autem hujus dubitationis in primis dicimus, quod cuilibet etiam parum scienti manifestum est, quod non omnis potestas sive potentia qua aliquid possibile dicitur ad aliquid, valet ad opposita. In quibusdam autem hoc non est verum, sicut patet in quibusdam eorum quae habent potestates naturales a forma naturali, quae de necessitate activa est. Et non habent potestates animales sive rationales quae sunt animae rationalis, quae maxime libera est et ex materia non obligatur ad agendum hoc vel illud, sed potest agere hoc vel illud, et etiam oppositum. Et potest agere hoc et potest non agere hoc per voluntatis libertatem. Quaecumque ergo non habent tales potestates, sed naturales, cum natura non sit nisi ad unum, non possunt nisi ad unum : et hoc necessario faciunt, et non possunt non facere illud, sicut ignis calefactibilis sive calefactivus est.
Patet ergo quod quaecumque habent irrationales, hoc est, non rationales sive non animales potestates, sed naturales et a forma naturali, illa non sunt ad opposita secundum suas potentias. Sed quaecumque rationales habent potestates, sunt ad opposita, et oppositorum esse possunt secundum unam et eamdem potentiam et manentem unam : quia illa (quae ex se non obligatur ad unum) est oppositorum. Sed quaecumque non rationalibus sive irrationalibus possunt potestatibus, non omnia, nec semper secundum unam et eamdem potestatem sunt ad opposita, sicut diximus de igne, quod calefactivus est, et non frigefactivus, nec etiam potest esse non calefactivus. Non omnia tamen quae naturalibus et irrationalibus potentiis possunt, semper ad unum sunt : sed ea quaecumque possunt activis potentiis (quae a forma sunt) ad unum sunt: et quaecumque sunt semper in actu perfecto .Quaecumque autem secundum potentiam passivam possibilia sunt, illa ad utrumque oppositorum se habent. Nec hoc quod dictum est, quod irrationales sive naturales potentiae ad opposita non sunt, ideo generaliter dictum est, quia verum sit : sed ideo dictum est, quod ferretur instantia ad hoc quod dicitur, quod omnis potentia qua aliquid possibile est, oppositorum est et ad opposita. Patet enim quod etiam potentiae quae in eadem specie sunt, sicut naturales quae in quantum contra rationales sive animales dividunt hoc commune quod est potentia, non omnes sunt ad opposita.
Ad solutionem ergo inductae dubitationis sciendum, quod potentia et possibile aequivoce dicitur ad ea de quibus dicitur secundum potentiam activam et potentiam passivam, hoc modo quo est cum dicitur aliquid commune, quod secundum prius et posterius convenit his de quibus praedicatur. Est enim possibile agere quod est in actu ipso, sicut dicimus aliquem possibile ambulare, eo quod jam ambulat. Et universaliter loquendo sicut dicimus, hoc possibile vel posse esse, quod jam in actu est. Aliud autem dicimus possibile quod non est in actu, sed forsitan erit in actu, sicut dicimus possibile ambulare quando non ambulat, sed forsitan ambulabit. Illud enim quod a potentia materiali est possibile, ad opposita se ha-
bet: et tale possibile est in his quae mobilia sunt secundum substantiam motam, sicut generabilia et corruptibilia. Aliud vero possibile est quod est secundum potentiam activam quae in actu est, et in perpetuis et incorruptibilibus. In utrisque tamen his verum est dicere, quod utrumque eorum est possibile. Possibile enim est ambulare quod jam ambulat et possibile est ambulare quod ambulabit : et sic possibile communitate analogiae commune est ad utrumque.
Dicendum ergo quod hoc possibile quod est ante actum et non in actu, non est verum dicere de necessario, sicut probatum est. Sed hoc quod est in actu, sequitur ad necessarium, sicut a principio probatum est. Quia ergo partem subjectivam sequitur suum universale, quod ut commune genus vel analogum praedicatur de ipsa : et possibile est sicut universale ad id quod est in actu sicut necessarium, et ad id quod est ante actum, sicut possibile ad utrumlibet. Oportet ergo concedere quod possibile ut commune et universale sequatur ad necessarium, quamvis possibile non omnino, hoc est, pro omni specie possibilis sequitur ad necessarium.
Et quod plus est ex dictis habetur, quod illud quod est necesse vel non necesse est esse, principium est omnium aliorum ad hoc quod sint vel non sint ; et sic oportet quod omnia alia considerentur ut consequentia ad necessarium esse vel non esse. Et secundum hoc oportet disponere consequentias secundum hunc modum : necesse est esse, non possibile est non esse : non contingens est non esse, impossibile est non esse. Sic in secunda linea necesse est non esse, non possibile est esse : non contingens est esse, impossibile est esse. In tertia vero non necesse est esse, possibile est non esse: contingit non esse, non impossibile est non esse. In quarta vero non necesse est non esse, possibile est esse : contingit esse, non impossibile est esse.
Manifestum autem ulterius est ex his quae dicta sunt, quod ea quae necessaria sunt, actu sunt et non habent potestatem ante actum : propter quod si priora sunt ea quae actu sunt his quae potestate sunt, sicut in nono primae philosophiae determinatum est (quia quae semper actu sunt, sempiterna sunt) sequitur quod necessaria priora sunt his possibilibus, quae ante actum sunt possibilia : et haec quidem quae sempiterna sunt, sic semper actu sunt, eo quod sine potestate materiali sunt possibilia. Alia vero generabilia sunt possibilia, ita quod fiunt in actu : et quando sunt in actu, sunt adhuc cum potestate ad oppositum actum : quia talis actus non perficit potentiam sic, quod non relinquat in ea possibilitatem ad oppositum actum. Et in his ipsis actus et ea quae sunt in actu naturali, priora sunt his quae potentia sunt : quamvis tempore potentia esse sit prius quam in actu esse in eodem : quia est potentia prius et actu posterius. Quaedam vero nunquam sunt in actu perfecto, sed sunt potentia solum, sicut potentia divisionis in infinitum in continuo et potentia excrescendi in infinitum in numero, et sicut est in motu et tempore.
Et si objiciatur quod frustra est potentia quae non potest reduci ad actum. Hoc facile solvitur : quia si talis potentia nullo modo reduceretur ad actum, tunc verum esset quod objicitur. Istae autem potentiae continue exeunt in actum imperfectum, et nunquam stant in actu perfecto, per quem nihil remaneat de potentia.
Ex his omnibus patet hoc quod diximus, quod possibile esse ut universale et commune, sequitur ad necesse, quamvis non omne possibile sequatur ad necessarium. Et hoc per eamdem rationem patet, quod contingens esse, sequitur eliam ad necesse esse : quia possibile esse et contingens esse consequuntur se invicem, sicut patet per omnes dispositiones con- sequentiarum quae in ante habitis determinatae sunt. Haec autem ut melius intelligantur, oportet quod interponatur de distinctione possibilis et contingentis.