In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Pro omni statu post lapsum, congruum fuisse institui Sacramentum, non tamen pro statu innocentiae vel patriae. Alens. sup m. 2. et communis. Et licet asserat ibi cum Hug. lib. 1. de Sacram. p. 8. c. 12. 13. Matrimonium in statu innocentiae esse Sacramentum, intelligit de Sacramento secundum quid, quatenus significat quodcumque mysterium.
De tertio (c) articulo apparet ex primo. Nam pro quocumque statu in quo est morbus, necessaria est medicina, et pro quocumque statu viae ( maxime post lapsum) congruum est hominem manuduci ad invisibilia per aliquod sensibile: sed in omni statu viae ( maxime post lapsum ) morbus est in natura: ergo pro omni illo, congruum est aliquod institui Sacramentum. In speciali autem, an plura pro tempore ejusdem legis, et quae, vel quot, tangetur inferius: hic enim tantum quaeritur in generali de quando, sicut de aliis conditionibus pertinentibus ad institutionem.
Ex hoc apparet, quod in statu patriae nullum congruit Sacramentum, quia tunc non indiget homo sensibilibus, ut cognoscat intelligibilia pertinentia ad salutem suam, neque tunc indiget excitari ad quaerendum pertinentia ad salutem, quia est perfecte consecutus salutem. Pro statu etiam innocentiae non fuit congruum institui Sacramentum, sicut post lapsum, quia etsi tunc homo potuerit ex sensibilibus cognoscere intelligibilia, tamen nullum sensibile fuit necessarium, tanquam conferens ad salutem, removendo aliquod impedimentum salutis, ut scilicet possit dici proprie medicina. An vero Matrimonium, ( quod certum est fuisse in statu innocentiae ) fuerit Sacramentum, de hoc inferius.