REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia D. Thomae et aliorum, negans posse esse plures Angelos in euclem specie. Hanc refutat Doctor septem optimis et daris argumentis, de quo latius in Oxon. hic, quaestione septima. Vide eum quaestione quarta, ubi probat strenue quantitatem non esse rationem individuationis, et quaest. 5. ubi id ipsum docet de materia ; ex dictis ibi fundamenta opposita sententiae evertuntur.
Dicitur ad quaestionem (secundum ponentes quod individuatio est per quantitatem, vel per materiam, ut est sub quantitate, non per materiam absolute, quia differunt genere, si differunt per materiam absolute, sed quia una pars materiae est sub alia parte quantitatis), quod impossibile est invenire distinctionem numeralem in eadem specie, ubi nec est quantitas, nec materia sub quantitate. Probant rationibus supra positis.
Sed oportet istos dicere, quod non solum est hoc impossibile per naturam, sed impossibile Deo, quia si praecisum distinctivum individuorum in eadem specie est quantitas, vel materia sub quantitate, contradictio est quod sint distincta, et non ab illo principio. Nec valet ficlio, quae ponit distinctionem in comparatione ad agens, quia nulla Intelligentia est nisi ab agente, sicut nec substantia materialis, tum quia rationes non possunt concludere hoc. esse impossibile.
Dico, quod hoc est possibile, et hoc teneo universaliter, sicut nunquam ponenda est pluralitas sine necessitate, sic nec impossibilitas simpliciter. Nec est contradictio, quando haec non potest pari ratione concludi.
Pro hac parte arguo sic: Omnis quidditas quantum est de se, est communicabilis ; igitur quidditas Intelligentiae ; igitur non repugnat sibi esse in multis suppositis. Primum antecedens patet, si repugnaret alicui quidditati communicari, aut hoc esset ratione perfectionis, aut ratione imperfectionis ; non ratione perfectionis, quia quidditas perfectissima, puta divina, communicabilis est, licet non in diversitate naturae ; nec ratione imperfectionis, quia tunc quidditas materialis non esset communicabilis.
Item, quaelibet quidditas creata potest intelligi sub ratione universalis sine contradictione, quia quaelibet quidditascreata potest habere definitionem. Licet enim quidditas Intelligentiae sit eadem realiter cum singulari, tamen potest intelligi sine illo ; et hoc non est ratione universalis solum. Non enim universale perfectum in hoc solo est, quod potest intelligi non intelligendo singulare, in quo est, sed in hoc quod intelligitur sub quadam indifferentia ad plura ; sedilia quidditas, quae de se est haec, non potest intelligi sub ratione universalis, ut sub indifferentia ad plura sine contradictione. Hinc est quod contradictio est quidditatem divinam intelligi sub ratione universalis, quia de se est haec.
Item, Angelus potest annihilari, et non propter hoc necesse est totam illam naturam perire, quin possibile sit Deum istam naturam restaurat, quia licet Deus annihilet naturam alicujus, non propter hoc efficitur talis natura, cui repugnat esse, sicut chimaera, non plus quam ante creationem. Sed secundum istos non potest Deus eumdem Angelum instaurare, quia secundum ipsos in materia de resurrectione, non posset facere unum hominem redire, si partes essentiales annihilarentur ut materia et intellectiva; igitur oportet quod Deus restauraret alium in eadem specie. Illa ratio solum est ad hominem.
Item, animae intellectivae separatae distinguuntur, et sunt quiddilates separatam a materia, sicut Angeli.
Dicitur quod non est simile, quia illae animae habent aptitudinem ad perficiendum corpora, non sic Angeli.
Contra istud : Ista aptitudo non est de prima ratione animae, quia non est nisi respectus ad corpus, et probatum est prius quod respectus non est de formali intellectu absoluti formaliter, licet ille respectus non esset res alia; igitur possibile est in intellectu concipere quidditatem animae sine isto respectu. In illo priori, quaero quo distinguitur haec anima ab alia? non illo respectu, certum est ; igitur, etc.
Item, non quia haec aptitudo est, haec forma est, sed e contra, quia forma est finis materiae 2. Physicor. igitur prius natura est haec forma, quam haec aptitudo ; non igitur est haec per aptitudinem.
Item, secundum istos, ideo quiddilas Angeli non est plurificabilis, quia tota est in hoc, licet, quantum est de se, sit pluiificabilis; sed omnis quidditas, quae de se est plurificabilis quantum de se est, aequaliter potest esse in infinitis, sicut in duobus igitur impossibile est ipsum recipi totaliter in uno, nisi infinite recipitur in isto, quia si recipitur in isto et in illo, et in tertio aeque perfecte, sicut duobus, oportet quod in isto terliosit eminenter respectu istorum, quia nunquam aeque perfecte est forma in uno sicut in alio, nisi sit formaliter vel cnimenter. Formaliter non potest esse in una forma, quae est in duobus aeque perfecta formaliter ; igitur eminenter ; igitur si totaliter recipitur in uno, sicut est receptibilis in infinitis, in isto recipitur infinite.
Item, secundum illos oportet ponere quod tota species multorum Angelorum sit damnata, et sic tota species frustratur a fine; illud videtur impossibile, et contra Augustinum in Enchirid. cap. 28. ubi vult quod quia tota natura humana cecidit, ideo placuit aliamparlem saltem reparare ; sed quia non tota natura Angelica, sed pars cecidit, eam non reparavit ; ideo teneo, quod quidditas Angeli non est de se haec, cum non sit actus purus.
Ad primum principale dico, quod in separatis a materia idem est quod quid, etc. Materia accipitur uno modo, ut pars rei compositae ex materia et forma ; aliquando, ut est conditio contrahens quidditatem. Primo modo, est propositio vera, secundum Philosophum 7. Metaph. text. 20. quod in separatis a materia, idem est, etc. Secundo modo est simpliciter vera, quia ubi non est conditio contrahens quidditatem, est idem cum quidditate, et haec est in solo Deo, secundum veritatem. Probatur hoc, quod quid esse idem cum eo cujus est, potest intelligi dupliciter, vel idem identitate reali, vel identitate praecisa adaequata. Primo modo, idem est quod quid cum eo cujus est, in quolibet, sive sit materiale, sive immateriale. Sed de identitate praecisa non intelligit Philosophus, et secundum ipsum, ubi non est materia primo modo, non est materia secundo modo. Sed hoc habet ex isto principio, quod Theologi habent negare, quia solum habet hoc ex hoc principio, quod separatum a materia est formaliter necessarium in se,et si ipse negaret hoc principium, ipse negaret istam conclusionem, cum haec sit causa praecisa. Ideo ipse ponit quod quidquid potest habere quidditatem separatam a materia habet eam, quia in separatis a materia non differt esse a posse, hoc est, non est potentia ante actum ad esse, et ex quo infinita individua non habent eamdem quidditatem separatam a materia, ponitur quod non possunt eam habere, et per consequens, nec plura quam unum, quia quae potest habere a pluribus, quantum est de se, potest haberi ab infinitis ; tantum igitur ponit unum in una specie; igitur ille qui concedit istam conclusionem, et negat illud principium quod est causa praecisa, nec est Philosophus, nec Theologus. Ad aliud dico, quod Avicenna posuit quod ex Intelligentiis non potest procedere immediate nisi unum, et sic secunda Intelligentia intelligendo primam, a qua est, causat perfectissimum, quod potest causare. Etsi suum principium fuit rationabile; tamen Theologi habent hoc negare.
Ad aliud dico, quod differentia formalis potest accipi dupliciter ; proprie, et sic concedo quod differentia formalis est specifica, quia quae differunt per formam, hoc est, quod quidditas sit principium distinguendi, quia differre negat respectum et terminum respectus. Vel potest accipi differentia formalis minus proprie, pro differentia formarum, et dico quod non semper per differentiam formarum est differentia formalis proprie, nec specifica.
Et cum probatur in isto intellectu forma et species, idem, verum est primo modo. Et cum dicitur, formae comparantur numeris, dico quod Philosophus ibi loquitur de quidditate, non ut distinguitur contra materiam, quia quidditas substantiae materialis includit materiam sicut formam, et ipse ibi intelligit quod differentia formalis est quidditativa, et hoc loquendo ut abstrahitur ; ideo ista auctoritas nihil ad propositum. Et cum dicitur: Mas et foemina sunt differentiae materiales, verum est, comparando ipsas ad hominem, quia comparando istam naturam hominis sunt materiales, licet in se differant specie, sicut agens et patiens ; sic homo albus, et homo niger non differunt specie, nec etiam homo albus, et equus respectu albedinis et nigredinis differunt specie. Nunc autem non valent, si sola formalis differentia est specifica, igitur omnis ; sed est fallacia consequentis. Sic debet concludi universaliter de terminis transpositis. Praeterea, hoc concedo quod proprie loquendo, differentia formalis est specifica; non autem omnis differentia formarum.
Ad aliud, cum dicitur: Omnis forma separata a materia,et cum dicitur nihil est inperfectis, quin intendatur a natura, verum est, et dico quod non sequitur, aliqua pluralitas intenditur a natura in qualibet specie, quae est capax verae beatitudinis, ut congaudeant ; igitur infinitas intenditur.
Ad aliud dico, quod ista non est praecisa causa multitudinis in specie, corruptio individuorum, licet hoc sit una causa secundum Philosophum ; imo bonitas divina est causa multitudinis in eadem specie. Sic in statu innocentiae fuissent multi homines, etsi Adam nunquam peccavisset. Nunc autem in inferioribus, quae non sunt capacia verae beatitudinis, non oportet ponere pluralitatem in qualibet specie, quin inferiora habent finem sub fine.