Quod spiritus sanctus accipit de eo quod est filii.
Ulterius autem ex auctoritate sacrae Scripturae habetur quod spiritus sanctus accipiat de eo quod est filii. Dicitur enim Ioan. XVI, 14: ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
Potest autem aliquis dicere, quod spiritus sanctus licet accipiat id quod est filii, non tamen accipit a filio: accipit enim essentiam patris a patre, quae quidem essentia est etiam filii, et pro tanto dicit filius, quod de meo accipiet; quod videtur innui ex consequentibus domini verbis; subdit enim, quasi se exponens: omnia quaecumque habet pater, mea sunt: propterea dixi vobis, quia de meo accipiet.
Sed ex hac domini expositione de necessitate concluditur, quod spiritus sanctus a filio accipiat. Si enim omnia quae sunt patris, sunt etiam filii, oportet quod auctoritas patris, secundum quam est principium spiritus sancti, sit etiam filii. Sicut ergo spiritus sanctus accipit de eo quod est patris a patre, ita accipit de eo quod est filii, a filio; hinc est quod Athanasius dicit in epistola ad serapionem: de sua propria essentia spiritum sanctum existentem deum de se essentialiter suis apostolis et suae sponsae ecclesiae demonstrando christus affirmavit, sic dicens: de meo accipiet; idest ut de mea essentia habet ut sit deus; sic a me habet et esse et loqui. Item Athanasius in sermone nicaeni Concilii: spiritus sanctus quidquid habet, habet a verbo dei; et in epistola ad serapionem dicit: spiritus sanctus est coessentialis filio, a quo habet omnia quaecumque habet. Idem in eadem epistola: filius ait: ille, scilicet spiritus sanctus, me glorificabit; idest, in se meam, ut habet a me, deitatem, me gloriosum deum demonstrabit; sicut et ego glorifico patrem meum, idest sicut in me ab ipso eius habeo deitatem.
Et basilius contra eunomium dicit: denominatio a patre transit in filium, ut de deo patre sit deus filius, ex domino dominus, ex omnipotente omnipotens, ex sapiente sapientia, ex summe loquente verbum, ex virtute virtus: verus filius denominationes patris habet in se. Ita etiam et spiritus sanctus est dominus et deus omnipotens, sapiens, virtus; naturaliter sumens habet a domino deo patre et filio, a quo est et datur.
Patet autem quod per hoc quod filius habet deitatem (et quidquid habet) a patre, aeternaliter est a patre. Spiritus ergo sanctus est aeternaliter a patre et filio sicut ab eis accipiens deitatem et quidquid habet.