Hic ponuntur consequentia destructionem, quae scilicet solent provenire post peractum negotium: et primo excludit plagae curationem; secundo ponit videntium admirationem, ibi, plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; tertio judicis commendationem, qui talem vindictam intulit, ibi, fecit dominus quae cogitavit.
Circa primum duo facit. Primo ostendit plagam incurabilem; secundo assignat causam, ibi, prophetae tui viderunt tibi falsa. Circa primum duo facit.
Primo ostendit quod non potest leniri consolationibus ex comparatione aliorum, quod solet esse afflictis aliqualis consolatio: cui comparabo? similitudo plus est quam comparatio: quaelibet enim distantia ejusdem rationis comparabilia sunt, dummodo in infinitum non distent: nec tamen similia, si eamdem qualitatem participent, nec omnia habeant aequalia; sed tantum illa quorum unum in participatione qualitatis alterum non excedit. Excedit autem in hoc plagas aliorum, quod et temporalem, et spiritualem gloriam amisit, qua aliae gentes caruerunt.
Consolabor; quasi dicat: nihil alii pejus vel simile tibi passi sunt. Supra 1: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei. Secundo ostendit quod non potest sanari medicinis, propter suam magnitudinem: magna velut mare, quod latissimum est et inquietum. Jerem. 30: insanabilis plaga tua.