Supra posuit apostolus conditiones novi testamenti ex editione ipsius nunc ponit tres effectus ipsius.
Primus est hominis ad deum perfecta coniunctio; secundus est dei perfecta cognitio, ibi et non docebit; tertius est peccatorum remissio, ibi quia propitius ero.
Circa primum sciendum est, quod ad hoc quod homo iungatur deo, requiritur auxilium divinae gratiae, quia ad hoc non potest propria virtute. Ier. XXXI, 3: in charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans.
Primo ergo tangitur illa coniunctio ex parte dei; secundo ex parte hominis, ibi et ipsi erunt.
Dicit ergo ero illis in deum. Nomen dei significat universalem providentiam. Tunc ergo est nobis in deum, quando habet curam de nobis, et corda nostra ad se trahit, et hoc est respectu iustorum specialiter.
Ex hoc ergo quod ero eis in deum, sequitur secundum, scilicet quod ipsi erunt mihi in populum, id est, exhibebunt se mihi in populum. Sicut enim dicit Augustinus, II de Civit. Dei, c. 21: populus est coetus multitudinis, iuris consensu et utilitatis communione sociatus. Quando ergo consentiunt in ius divinae legis, ut sint adinvicem utiles et tendant in deum, tunc est populus dei.
Apoc. XXI, 3: ipsi populus eius erunt, et ipse deus cum eis erit eorum deus.
Deinde cum dicit et non docebit, etc., ponit secundum effectum novi testamenti.
Et circa hoc duo facit.
Primo enim ponit signum effectus illius; secundo effectum ipsum, ibi quia omnes, etc..
Signum perfectae cognitionis est, quando quis non indiget doceri, quia doctrina est via ad acquisitionem scientiae, et ideo cessat doctrina, acquisita perfecte scientia.
Sed numquid in novo testamento unus non docet alium? et videtur quod non, per litteram istam.
Sed contra, quia apostolus vocat se doctorem gentium, I Tim. II, 7, et Eph. IV, 11: alios pastores, et doctores; Rom. XII, 7: sive qui docet in doctrina.
Respondeo. Dicendum est quod hoc quod dicitur hic, potest dupliciter intelligi. Uno modo de praesenti statu, et sic non verificatur universaliter de omnibus, sed tantum de primis fundatoribus novi testamenti, scilicet apostolis, qui immediate fuerunt instructi a deo, quando aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Lc. Ult.. Apostoli ergo facti sunt perfecte cognoscentes, et non ab aliis instructi, sed simul a christo acceperunt sapientiam infusam.
Alio modo, quod referatur ad statum patriae futurum, ad quam per novum testamentum introducimur, non per vetus. Et sic universaliter verum est quod dicitur hic.
Sed contra: homines beati sunt aequales Angelis, non maiores, sed secundum dionysium unus Angelus docet alium illuminando ipsum: ergo et homo beatus alium docebit.
Respondeo. Dicendum est quod duplex est cognitio in beatis Angelis. Una quae beatos facit, scilicet cognitio divinitatis, quae sola beatos facit; sicut dicit Augustinus in libro confess.: beatus qui te novit, etc.. Alia est quae est omnium quae sunt aliud a deo, cuiusmodi sunt effectus dei, et ista non beatificant.
Quantum ergo ad primam unus non docet alium; quia unus non beatificatur mediante alio, sed a deo immediate. Ps. XXXV, 9: in lumine tuo videbimus lumen. Sed quantum ad aliam, quae est aliquorum mysteriorum, unus docet alium. Et hoc forte usque ad finem mundi, quamdiu durat executio effectuum dei. Et ideo addit dicens: cognosce dominum, quasi dicat: non accipit dei cognitionem.
Et dicit proximum suum et fratrem suum, quia, etsi secundum Augustinum omnes homines sint ex charitate diligendi, si tamen non possis omnibus prodesse, tamen illis specialiter debes prodesse, qui tibi coniunguntur, vel naturaliter, sicut sunt consanguinei, quos hic vocat fratres, vel alia coniunctione, et sic proximus est.
Omnes enim scient me a minimo usque ad maiorem eorum. Haec est causa quare unus non docebit alium, quia omnes noscent dominum. I Io. III, 2: videbimus eum sicuti est. In hac vero visione consistit beatitudo. Io. XVII, 3: haec est vita aeterna ut cognoscant te solum verum deum, etc..
Ier. IX, 24: in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. Et hanc doctrinam habent beati non ab aliquo alio, sed a solo deo tantum. Is. LIV, 13: ponam universos filios tuos doctos a domino.
Illud autem, quod dicit a minimo potest dupliciter intelligi. Uno modo quod dicantur maiores sancti antiquiores. Et sic maior et minor dicuntur secundum ordinem temporis.
Omnes ergo cognoscent, quia singuli accipient singulos denarios, Matth. XX, 9 ss.. Vel hoc dicit ad ostendendum differentiam praemiorum, quia licet omnes cognoscant, tamen unus magis alio cognoscet. Matth. V, 19: qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
Praemium enim correspondet merito; et hoc contra illos, qui dicunt poenas et omnia merita esse aequalia, et per consequens praemia aequalia. Contra quos dicitur I Cor. XV, V. 41: stella differt a stella in claritate.
Deinde cum dicit quia propitius, etc., ponit tertium effectum, qui est culpae remissio, quod non poterat vetus testamentum.
Infra X, 4: impossibile est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
Dicit ergo propitius ero. Differunt autem iniquitas et peccatum, quia iniquitas opponitur iustitiae, quae quidem proprie semper est ad alium. Ideo iniquitas dicitur, qua quis nocet alteri. Iob XXXV, 8: homini qui similis tui est, nocebit iniquitas tua. Peccatum autem dicitur omnis defectus actionis, quia importat deordinationem. Et sic iniquitas proprie est in proximum, sed peccatum est in seipsum: et hoc proprie loquendo, large tamen idem est iniquitas et peccatum.
Et quantum ad hoc dicit quia propitius ero iniquitatibus eorum, scilicet in praesenti poenam relaxando, nec memorabor peccatorum eorum, scilicet in futuro peccata puniendo.
Ez. XVIII, 22: omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor. Ps.
Lxxviii, 9: propitius esto peccatis nostris, etc., item V. 8: ne memineris iniquitatum nostrarum, etc.. Rom. XI, 29: sine poenitentia enim sunt dona et vocatio dei, etc.; id est, deus non poenitet, quod hic peccata remiserit, quasi iterum puniendo.
Deinde cum dicit dicendo autem novum, etc., quasi posita auctoritate arguit ex ipsa, et facit talem rationem: novum non dicitur nisi in comparatione ad vetus, sed omne quod dicitur vetus significat quasi sit prope cessationem; ergo dicendo novum, veteravit prius, id est, dedit intelligere quod prius sit vetus. Quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est.
Si ergo illud est vetus, abiiciendum est. Lev.
C. XXVI, 10: novis supervenientibus, vetera proiicietis. Dicendo ergo novum, designat cessationem veteris. Proprie autem nihil antiquatur, nisi quod subiacet tempori, quae autem subiacent tempori cessant in tempore. Oportet ergo illud vetus cessare.
Dicit autem antiquatur, propter res inanimatas, sed senescit, propter animatas.
Sciendum tamen est, quod ubi habemus peccatorum, alia littera habet peccati; et tunc refertur ad peccatum originale quod omnibus est commune.