Quid sit habitus secundum quod est praedicamentum.
Habitus autem est corporum et eorum quae circa corpus sunt adjacentia, secundum quam haec habere, illa vero haberi dicuntur : habitus enim est habentis, et in habente est habitus, et de illo praedicatur per denominationem. Unde secundum quod est accidentis, sic est in habente ut accidens in subjecto. Cum autem dicitur, quod habitus est corporum, hoc ipsum quod dico corporum, est in habitudine causae finalis : quia propter corpus quaeritur habitus. Cum autem dicitur, et eorum quae circa corpus sunt, tangitur causa materialis, scilicet ex qua sumitur habitus. Et cum dicitur adjacentia, tangitur modus accidentis illius quod est habitus. Adjacentia enim habitus ad corpus dicit naturam illius accidentis : hoc enim adjacens est ut camisia, et ab hac dicitur camisiatus : et aliquid adjacet ut tunica, et ab hoc dicitur tunicatus, et similiter armatus, calceatus, et alia hujusmodi. Habitus igitur secundum quod est praedicamentum, est habitudo corporis ad circumstans, quod figuram corporis talem vel talem accipit: quia ab hac vel ab ista figura dicitur capatus, vel tunicatus, vel calceatus, vel aliter secundum habitum vestitus. Forma igitur quae est in corpore vestito, secundum quam ad circumstans extra comparatur et denominatur, est res hujus praedicamenti, et nomen significans illud hujus praedicamenti nomen existit. Hoc igitur praedicamenti nomen est significatum : et patet quod talis forma in nullo aliorum importatur praedicamentorum : et propter hoc specialiter exigit praedicamentum, quod est unum de generalissimis, cujus subalterna sunt vestitum esse, et armatum esse. Specialissima sunt autem esse tunicatum, capatum, loricatum. Individua autem loricatum esse Socratem, vel Platonem esse tunicatum, et hujusmodi. Quod autem additur, secundum quam haec dicuntur habere, hoc autem haberi, specificatio est habitudinis inter habens et habitum : in hoc enim quod est figuram dans et ut causa finalis dicitur habens : hoc autem quod figuram est accipiens alterius propter alterum asssumptum, dicitur habitum. Hoc autem speciale est in hoc praedicamento sive principio, quia hoc simpliciter inesse dicitur, sive sit secundum totum, sive sit secundum particularem divisionem : in aliis autem quod secundum totum inest, simpliciter dicitur inesse : quod autem secundum partem inest, non simpliciter, sed secundum quid dicitur inesse, ut aethiops albus est secundum quid et non simpliciter albus : hic autem quod secundum partem inest, simpliciter dicitur inesse, ut calceatus secundum pedem, simpliciter dicitur calceatus, et annulatus secundum digitum, simpliciter annulatus dicitur esse. Est igitur habitus simpliciter, sive sit secundum totum, sive sit secundum partem dictum, ut annulatum quidem esse secundum digitum, et calceatum esse quod inest secundum partem, cum tamen utrumque dicatur simpliciter.
His autem neque rebus quae habitus sunt et formis quae habitum praedicant, simplicia quidem nomina imposita sunt, quibus ea quae habitus vere sunt appellentur. Simplicia autem dico nomina, quae vere primitiva sunt, et unum tantum significantia absolute, non in comparatione ad alia. Talia enim nomina non habent genera et species habitus, sed dicuntur habitus nomina, ut armatio, et calceatio, quorum primum ab armis derivatur, et habitudinem significat : quia corpus armis proportionatur et comparatur. Secundum autem derivatur a calceo et habitudinem notat, qua pars corporis calceo comparatur. Secundum autem derivatur a calceo et habitudinem notat, qua pars corporis calceo comparatur et proportionatur. Et similiter autem est in reliquis omnibus, quae generum vel specierum habitus nomina esse dicuntur, ut vestitio, capatio, tunicatio, et hujusmodi. Propter hoc enim quod ex duobus causatur, et uni debetur ut habenti, reliquo autem ut habito, ideo ab uno simplici nomen imponi non potuit, sed oportuit quod ab aliis derivaretur. Quia vero habentis est habitus et non habiti, ideo oportuit quod denominative nominaretur ut capatus, calceatus, et hujusmodi.
Quia vero in exterioribus est habitus, non interioribus, ideo id quod est secundum partem in quibusdam refertur ad totum : quia qui secundum pedem calceatus est, simpliciter dicitur calceatus esse: et galeatus simpliciter dicitur, qui secundum caput galeatus est. Hoc autem est in his in quibus habitus partis est pro toto. Calceatus enim secundum pedes, pro toto est calceatus, quia pedes totum protegunt, et annulatus secundum digitum, simpliciter est annulatus, quia annulus digiti est ornamentum totius. In quibus autem id quod est partis, ad totum referri non potest, non ita: protectus enim secundum lumbos, non simpliciter est protectus, ut velum capitis habens, est simpliciter velatus: et similiter est in aliis.
In naturalibus autem quamvis intrinseca et extrinseca circumdantur, tamen est habitus secundum modum, et non secundum veritatem, ut carnatus, et incarnatus, et inossatus, et medullatas : haec enim non vere sunt habitus, sed partes corporis secundum substantiam constitutam, quamvis ad modum habitus sint dicta ista. Et ideo ista non dicuntur habitus, sed partes substantiae dicuntur ad modum habitus, ut dictum est.