Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
Opiniones quorumdam recitat qualiter Christus sub speciebus sacramentalibus contineatur.
Modo secundum formam superius habitae divisionis dicere debemus qualiter totus Christus tam sub forma panis quam sub forma vini contineatur.
De hoc apud antiquissimos tres fuerunt opiniones, quae etiam tam in libro quarto Sententiarum, quam in Decreto sunt descriptae.
Una autem et prima illarum opinionum est, quod Christus tam sub forma panis quam sub forma vini non continetur nisi sub signo sacramentali.
Secunda opinio est, quod Christus secundum veritatem corporis et animae continetur sub forma panis et sub forma vini, ibidem sub eisdem formis remanentibus substantiis panis et vini, quae existentiae Christo ibidem non obstant: quia Christus secundum totam veritatem cor- porum et animae bene est cum alio corpore in eodem loco, sicut quando ostiis clausis ad discipulos intravit, et quando irrupto, hoc est, non aperto sepulcri signaculo, de sepulcro surrexit: et secundum hanc opinionem color et sapor et quantitas et figura panis et vini sunt sicut in subjecto et in substantia panis et vini, sed ulterius significant refectionem spiritualem quae est in corpore et sanguine Domini. Et hujus dant similitudinem : quia sic est in aliis sacramentis novae legis, sicut in baptismo, ubi substantia aquae salvatur, in qua sicut in subjecto sunt frigiditas aquae et limpiditas et humanitas, quae tamen iu spiritu spiritualem significant ablutionem et tinctionem et refrigerationem. Similiter autem est in confirmatione, in qua in chrismate
manent substantia olei et substantia balsami, in quibus sicut in subjecto est odor et pinguedo, quae tamen in spiritu significant odorem gratiae Spiritus sancti et unctionem quae per Christum fiunt contra debilitatem quae est ex fomite, et sic est in aliis sacramentis.
Tertia opinio est, quod Christus ut cibus spiritualis secundum veram existentiam corporis et animae et spiritus et deitatis et omnium membrorum suorum totus continetur sub forma panis et sub forma vini totus, et non remanent ibi substantiae panis et vini, quia nihil sub formis panis et vini continetur ibi, nisi veritas corporis Christi, et veritas sanguinis Christi, et formae, scilicet sapor et color panis et vini sunt ibi sine aliquo subjecto, nec sunt ibi nisi ad significandum perfectum nutrimentum quod habetur ex corpore Christi et sanguine.
Istae sunt omnes antiquorum opiniones, quae circumstant hanc quaestionem, qua quaeritur, qualiter Christus sub forma panis et vini continetur ? Secundum primam harum opinionum Christus secundum veritatem non continetur sub forma panis vel vini, sed signatur tantum reficere spiritualiter sicut panis et vinum reficiunt corporaliter. Secundum autem secundam opinionem continetur Christus sub illis formis, sed cum substantiis panis et vini. Secundum tertiam nulla ibi substantia continetur, nisi substantia corporis et sanguinis Christi et naturarum quae sunt in Christo, etc.
Opponitur autem contra primam opinionem quod dicit Christus porrigens panem discipulis : Accipite, hoc est corpus meum. Et similiter porrigendo calicem, dicit: Hic est sanguis meus. Haec enim oratio non est vera, si id quod demonstrationi supponebatur, non fuit verum corpus et verus sanguis Christi : et sic in sacramento veritatis super quod tota fundatur Ecclesia, non videtur esse vorum : quod est valde abominabile.
Adhuc objicitur contra istos de verbo Apostoli, 1 ad Corinth. X, 16 : Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis, quem frangimnus, nonne participatio corporis Domini est ? Hoc enim non est verum, si non sumitur sub forma panis corpus Christi, et si non sumitur sub forma vini sanguis Christi. Et sic non verum diceret Apostolus, quod est valde inconveniens in sacramento veritatis. Adhuc, quid esset necesse tantum appararatum facere pani et vino, quae non nisi signarent corpus et sanguinem Christi ? Quia etiam sine tali apparatu panis per solam institutionem posset significare corpus, et vinum posset significare sanguinem. Adhuc, ad quid ad hoc ordinarentur sacerdotes, et ad quid ad hoc consecrarentur altaria et templa et caetera quae ad ritum et cultum altaris pertinent, si nihil in his fieret nisi quod benediceretur ibi panis, qui corpus Christi non nisi significaret, et vinum quod non nisi significaret sanguinem Christi ? Adhuc autem, adoratio et veneratio quae fit a populo, purae exhiberetur creaturae. Et sic in omni Missa fieret idololatria : quia cultus debitus creatori, purae exhiberetur creaturae: quod valde nefarium est dicere.
Propter haec et hujusmodi constanter dico, quod illa opinio non est opinio, sed haeresis manifesta et condemnata, et deberet comburi liber in quo continetur. Et quamvis ipsi respondeant ad omnia praedicta aliqualiter modis responsionis de quibus nullus penitus debet curare Christianus, tamen constantissime dicendum est, quod haeretici sunt, qui tenent illam opinionem : quia pro certo nulla Catholica responsio ad ea quae jam objecta sunt,
potest adhiberi. Si enim dicatur quando dicitur : Hoc est corpus meum, quod sensus sit : Hoc quod est significatum per hoc quod est corpus meum : tamen pro certo quod dicitur, nihil est : quia pronominis demonstratio non potest denotare demonstrationem ad oculum, nec demonstrationem simplicem, nec aliquis modus locutionis ibi potest denotari. Quod enim non notet demonstrationem ad oculum, patet : quia illi qui hoc dicunt, Christum sub forma illa dicunt non contineri. Quod etiam non notet demonstrationem simplicem, patet: quia demonstratio simplex ad minus requirit idem specie, sicut quando demonstratur ruta, vel alia herba, dico, haec herba crescit in horto meo, eo quod similis in specie in horto meo crescit. Hic autem nihil simile est : quia nec corpus Christi secundum istos est ibi, nec aliquid sibi simile in specie : et sic pronomen oportet cadere a demonstratione, quod penitus est ridiculum. Unde illam primam opinionem haereticam esse pronuntiamus.
Et si dicatur, quod in Decreto et Sententiis continetur, dico quod in his libris non continetur ut determinata veritas, vel sicut opinabilis probabilitas, sed sicut per disputationem condemnanda haeretica falsitas : tamen in scientia sacramentorum non multum attendenda est sententia Decretistarum : quia pro certo multa falsa de cordibus vel talibus scribunt, et dicunt, eo quod sunt homines ignari in sacra Scriptura, nescientes originalia sanctorum, nec possunt non peccare docentes in fide Catholica quae ignorant, etc.
Hac ergo opinione rejecta tamquam haeretica et immunda, videamus de secunda, quae dicit substantias panis et vini ibi manere, et cum illis substantiis in forma panis et vini esse corpus Christi et sanguinem secundum substantiae suae ve. ritatem. Isti enim pro se duas fortes rationes inducunt, et tria signa, quibus id persuadere nituntur quod dicunt.
Una autem illarum rationum est: quia dicunt, quod ibi sunt accidentia, scilicet figura, quantitas, color, odor, et sapor, et ea quae tanguntur, scilicet frigidum, siccum, et humidum, quae sine subjecto esse non possunt. Cum igitur talia non afficiant corpus Christi, quod est quantitatis et figurae humanae, et non est rotundum parvum, nec habet colorem albi panis vel colorem vini, nec odorem vel saporem, nec tale humidum, vel siccum, vel frigidum, quale est in pane et vino oportet quod illae formae et qualitates aliam substantiam aliquam afficiant. Nulla autem est ibi quam afficere possint, nisi substantia panis et vini. Ergo manent ibi substantiae panis et vini cum veritate substantiae Christi tam secundum deitatem quam secundum humanitatem.
Secunda ratio est: quia dicunt, quod Christus non est destructor substantiarum quarum ipse est creator et conservator, adducentes pro se illud Apostoli, ad Galat. II, 18 : Si enim quae destruxi, iterum haec aedifico, praevaricatorem me constituo. Et illud Ecclesiastici, xxxiv, 28 : Unus aedificans, et unus destruens : quid prodest illis, nisi labor ? Cum igitur nulla sit utilitas destructionis substantiarum panis et vini, eo quod Christus secundum veritatem suae substantiae secundum humanitatem et divinitatem cum eis sub eisdem formis esse possit, Christus sua praesentia non destruit illas substantias : nec est aliquid aliud in sacramento quod destruat eas : igitur manent illae substantiae panis et vini.
Signorum autem primum quod inducunt, est quod quando confectum est corpus Christi in altari, hoc satiat corporaliter esurientem et sustentat, si in magna quantitate ab homine sumatur : quod non faceret, si substantiam corporalem panis et vini non haberet. Secundum autem signum esse dicunt: quia frequenter invenitur, quod mus vel aliud animal de pyxide post consecrationem sumens, illo sustentatur : constat autem, quod mus et brutum corpore vel sanguine
Christi non reficiantur : refici autem illa necesse est aliqua substantia : oportet ergo, quod reficiantur substantia panis, et substantia vini: sed non reficiuntur eis nisi maneant sub formis illis : igitur manent substantiae panis et vini sub formis illis. Tertium autem signum, cui maxime innituntur, est quod post consecrationem panis saepe putrescit in pyxide, ita quod decidit per partes, et saporem putrefacti contrahit : nihil autem putrescit, nisi substantia mixta: igitur ibi est substantia panis mixta, et similiter substantia vini. Corpus enim Christi et sanguis non putrescunt : accidens autem per se numquam putrescit: quia per se sumptum est forma simplex simplici et invariabili essentia consistens.
Hae sunt potentes rationes quae isti pro suae inducunt opinionis assertione.
Opponitur autem et istis de verbis Domini. Cum enim dicimus : Hoc est corpus meum, quaeritur ab eis, quid demonstrat pronomen ? Si enim dicatur, quod demonstrat substantiam panis, quam afficiunt formae sensibiles quae ad sensum demonstrantur, tunc locutio omnino est falsa : quia tunc demonstratum per pronomen est substantia panis : et constat, quod substantia panis non est corpus Christi : quia substantia panis inanimata est, et non viva, et non gloriosa. Corpus Christi et animatum est et vivum et gloriosum. Si autem dicatur, quod pronomine illo demonstratur substantia corporis Christi, hoc nullo modo stare potest: quia in nulla demonstratione demonstratur substantia, quando non afficiuntaccidentia quae sensibus subjiciuntur. Jam autem ante ostensum est et ab ipsa Opinione concessum, quod accidentia sensibilia quae ibi sentiuntur, ut quantitas, figura, odor, color, siccitas, et humi. ditas, nullo modo corpus Christi afficiunt: ergo substantia corporis Christi per pronomen non demonstratur : et sic aut nihil est quod dicit Christus : Hoc est corpus meum, aut simpliciter est falsum. Si enim demonstratur corpus Christi, tunc nihil dicit. Si autem demonstratur substantia panis, tunc simpliciter falsum est quod dicitur in locutione. Et similiter objicitur de hoc quod dicit: Hic est sanguis meus. Et haec est objectio theologica et fortis contra istam opinionem.
Adhuc contra istos etiam objicitur ex ratione : quia si manent ibi substantiae panis et vini, tunc accidentia quae ibi sunt sensibilia, non ducunt per significationem nisi in refectionem talem qualem praestare possunt illae substantiae in quas ducunt : haec autem est refectio corporalis : igitur non ducunt significando in refectionem spiritualem : et sic inutilia insunt sacramento : quia omnes formae sacramentales ducunt in aliquam gratiam invisibilem, quae confertur in sacramento.
Adhnc autem objicitur: Secundum haec in celebratione sacramenti non deberet dici, ut nobis fiat corpus et sanguis Jesu Christi: sed potius sic deberet dici, ut hic cum istis substantiis sub eisdem formis accidentium veniat corpus et sanguis Domini nostri Jesu Chrisii. Et secundum hoc Ecclesia male instituit hoc sacramentum celebrandum.
Propter ista et his similia multa quae objici possunt, dico sine praejudicio, quod numquam mihi placuit ista opinio, quae quamvis non judicetur esse haeretica, tamen est valde incauta, et haeresi valde vicina. Non enim video, quin sequatur ex ea ad minus falsitas verborum Christi, sicut patet in objectione jam inducta: nulla enim locutio admittit, quod haec sit vera: Hoc est corpus meum, quae nullam causam habet veritatis nisi eam quam dicunt, quod corpus Christi est sub eadem forma cum substantia panis : quia secundum locutionis proprietatem sequitur, quod substantia corporis Christi est cum substantia panis sub eisdem formis: ergo hoc quod demonstratur, non est corpus Christi: quia quando unum est cum altero in eodem, unum est diversum ab altero : quia
propter hoc quod duo dispartita sunt sub eodem, non propter hoc efficiuntur idem, sed manent dispartita. Et ideo subtiliter inspiciendo hanc opinionem, dico quod est valde incauta, et valde vicina haereticae pravitati: et ideo videtur mihi abjicienda.
Ad rationem autem primam quam pro se inducunt, videtur esse dicendum, quod substantiae panis et vini ibi non manent.
Quod autem objicitur, quod multum, sumpta nutriunt ea quae sunt in altari. Dico, quod nutriri contingit dupliciter, scilicet ad satisfactionem desiderii famis et sitis, et ad restaurationem substantiae deperditae. Dico igitur, quod ex solis accidentibus odoris et gustus et tactus bene fit nutrimentum ad satisfactionem desiderii famis et sitis : sed non fit ibi restauratio deperditi: quia non est ibi substantia corporalis nutrimenti quae deperditum restauret: cum jam probatum sit in libro primo de Generatione et corruptione, quod non restaurat deperditum nisi quod est potentia caro et fit actu caro, hoc autem est substantia et non forma accidentalis.
Si autem objicitur, quod aliquis per longum tempus sustentatur comestis hostiis consecratis. Dico, quod ille nutritur hoc modo, quia accidentia tenent calorem naturalem, ne corpus consumatur, et non restaurant deperditum. Tamen quosdam vidi non parvae litteraturae viros, qui ad istam objectionem respondebant dicentes, quod in veritate in ipsa sumptione non est ibi substantia panis et vini, sed tantum substantia corporis et sanguinis Christi: sed post sumptionem corporis Christi in ipso stomacho, in ipso subjecto sub accidentibus saporis panis e . vini redit iterum substantia panis et vini : et tunc corpora sic sumentium corpus Domini et sanguinem, substantiis panis et vini redeuntibus nutriuntur ad corporis nutrimentum et deperditi restaurationem. Sed quia haec opinio nec auctoritate probatur, nec ratione fulcitur, ideo istam reputamus confictam opinionem: quia dicit Philosophiae id III primae philosophiae, quod fictum est coactum ad positionem. Et ideo dicendum videtur, sicut prius dictum est: hoc enim nec naturae valde est contrarium, nec repugnat rationi. Si enim natura in primo statu ante peccatum consideretur in primis parentibus in quibus ab ipso conditore corpus humanum debitam accepit quantitatem, tunc oportet dicere, quod si in tali statu primi parentes comedissent, cibus ille in veritatem corporum ipsorum secundum veritatem substantiae cibi non transivisset, et tamen per saporem et odorem et hujusmodi qualitates sensibiles naturam et substantiam corporis aluissent: et quia hoc omni homini constat, dicendum videtur, quod in cibo quem spiritualiter signat lignum vitae, non est substantia nisi corporis Domini, sed formis cibi illius exterioribus corpora sustentantur comedentium.
Et sic respondendum est ad illud quod inducunt pro signo primo: non enim magnum est si Christus facit in gratiae sacramento, quod fecisset omni cibo in natura hominis, si peccatum non intervenisset : tunc enim nulla deperditio facta fuisset in corpore: et ideo nullam restaurationem accepisset corpus ex cibo, sed ex qualitatibus sensibilibus ciborum fuisset tenta substantia, ne posset dissolvi.
De secundo autem signo dicimus, quod mus non accipit corpus Christi, sicut nec aliud animal, sed potius statim dissolutis formis accidentalibus sensibilibus sacramenti, non est ibi amplius Christus. Dissolutio antem formarum fit vel in ore muris, vel collo, vel stomacho, vel in aliis visceribus muris : et tunc nullo modo est ibi Christus. Quamdiu autem sunt ibi formae sensibiles quae discerni possunt sensu, tamdiu est ibi Christus, et non amplius.
Ad hoc autem quod dicit de nutrimento muris et sustentatione per cibum talem,
dico quod hoc non est expertum, nec est experiendum : quia maximum esset peccatum. Si autem instent quaerentes, quid fieret si hoc aliquis experiretur? Dico, quod tunc mus vel aliud animal nutriretur ad substantiae conservationem, et non ad deperditi restaurationem, sicut diximus etiam de hominibus.
Quod autem in tertio signo inducunt, non est difficile solvere : quia putredo et corruptio bene accidunt formae quae ponitur ens sensibile. Forma enim dupliciter consideratur, scilicet in se prout est essentia simplex, et sic est verum, quod invariabilis est. Consideratur etiam in esse sensibili : et hoc fit tripliciter, scilicet in materia corporis sensibilis, et in medio sensus, et in ipso sensu vel sensus organo. Et in materia quidem corporis sensibilis alterat et secundum esse alteratur, et generatur et corrumpitur secundum esse. In medio autem sensus existens secundum hoc esse quod habet in medio ut in medio, non semper alterat actione physica : quia color glaciei ex hoc quod est glacies, non infrigidat vel medium, vel sensum, et similiter color ignis non est combustivus, sicut nec figura ignis: non tamen est simpliciter inalterabilis, quia venti aliquando sicut soni projiciuntur et odores et hujusmodi: cum tamen in medio tales formae non sint sicut in subjecto. Est enim medium in quo est forma sine materia ad animae operationem sensibilem : et tale esse non habet forma sensibilis a natura medii in quantum est aer, vel aqua, vel aliqua elementaris natura, sed potius ab eo habet quod est in medio ex convenientia cum perpetuo superiori corpore, hoc est, caelesti, cujus operatione omnes formae corporeae constituuntur. Adhuc autem simplicius habet esse forma sensibilis in organo sensus, in quo sine omni appendentia materialis subjecti recipitur, sicut cera sigillum absque eo quod aliquid recipiat de materia sigilli, vel accidentibus materiae : et tamen in illo esse accepta forma sensibilis non est invariabilis, sed multas sustinet variationes secundum variationem organi et spiritus sensibilis qui est in organo. Dico igitur, quod esse quod habet in sacramento, est simile isti esse quod habet in medio, et ei quod habet in sensu : quia in illis est sine materia subjecti: et sicut variatur motu et corruptione in medio et sensu, ita etiam non est inconveniens, quod varietur in sacramento.
Ad rationes autem quas haec opinio pro se inducit, opportunum erit inferius respondere.
Tertiam igitur prosequentes et amplectentes opinionem, quia illa fidelis est et vera, dicimus quod illa fulcitur tribus rationibus fortissimis . Quarum una sumitur ex veritate verborum veritatis, quibus dicit: Hoc est corpus meum. Et, Hic est sanguis meus. Sicut enim dicunt Ambrosius, Hieronymus, et Augustinus, et Joannes Damascenus, verbum Christi non est imperfectum sicut verbum nostrum. Nostrum enim verbum non est nisi angelus intelligentiae contemplativae, quod nihil facit in rebus, sed potius conceptus ejus a rebus causatur. Verbum autem Filii Dei est angelus intelligentiae universaliter activae, et suo lumine res omnes constituentis et facientis : et ideo verbum illius agentis intelligentiae, quod in se vehit lumen illud quod omnia constituit,est causa eorum mutativa,creativa, et constitutiva, sicut dicitur in Psalmo XXXII, 9 : Ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt. Et iterum, v. 6 : Verbo Domini caeli firmati sunt. Et, Genes, I, 3 : Dixit Deus: Fiat lux. Et sic dixit ut omnia fierent per ordinem sex dierum, hoc est, Verbum ab aeterno genitum, quod lucem omnia constituentem omnibus creaturis ut in esse constituerentur, invexit. Sic Filius incarnatus verbum vocis in miraculis protulit, quod
creaturas corruptas etiam ad esse reduxit. Et hoc est Verbum quod est nuntius vel angelus intelligentiae divinae universaliter agentis, in quo intelligitur Deus loquens, et non aliqua creatura: et ideo talibus verbis in quibus increatum Verbum vehitur, et lumen intelligentiae agentis, redarguit caecitatem Judaeorum. Joan.VIII, 43 et 42, dicitur: Quare loquelam meam non cognoscitis ?... Ego enim ex Deo processi, et veni, ut res mutans verbo et constituens creaturas novas : et quia tali verbo locutus est Christus, cum dixit: Hoc est corpus meum, oportet de necessitate, quod hoc verbum substantiam panis in esse corporis Christi transsubstantiaverit. Et haec est ratio firmissa et Catholica, et non est contraria philosophiae, dummodo aliquis bene sciat primae causae virtutem et rationem.
Secunda autem ratio super quam fundatur haec opinio, est: quia si maneret substantia panis et vini, cum omnia accidentia quae afficiunt aliquam substantiam, familiarius et naturalius ducant in substantiam quam afficiunt, quam in aliam, accidentia quae ibi remanent, non ducerent nisi in nutrimentum corporale : et sic Christus non bene diceret, Joan. VI, 56 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est polus. Sed potius deberet dicere : Panis substantia quae subest accidentibus, vere est cibus, et signat cibum spiritualem ex corpore meo, quam quod dicit: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.
Tertia autem ratio est etiam sumpta ex verbis Domini: quia secundum hoc sacramentaliter non sumeretur corpus Domini, sed potius sub significatione sumptionis panis significaretur sumi corpus Domini. Haec autem est sumptio spiritualis : et ideo periret tota manducatio sacramentalis : quia licet Christus secundum hoc esset in sacramento, non tamen esset consequens, quod sumeretur in sacramento : quia saepe in talibus contingit, quando duo simul sunt, quod sumpto uno non propter hoc sumitur reliquum : quia non sunt ita simul, quod unum sint et idem : et quod accidit uni, accidat et reliquo.
Signa etiam duo ponit per se haec opinio. Unum quidem est quod ab omnibus sanctis communiter determinatur, quod est fractio corporis Christi, sicut a nobis in praecedentibus est determinatum : et quia haec fractio non est nisi in formis et accidentibus circumstantibus corpus Christi. Si autem ibi maneret substantia panis et vini, tunc procul dubio fractura non esset in solis formis et accidentibus, sed esset in substantia panis : et hoc est contra communem Ecclesiae et sanctorum traditionem.
Secundum signum est fortissimum et efficax : quia cum in omni sacramento quoddam sit quod sit signum tantum, et quoddam quod sit res tantum, quoddam autem quod sit signum et res, si ita esset ut prima et secunda opinio dicunt, in hoc sacramento essent vel duo tantum, vel quatuor. Quia si concedatur corpus Christi sub forma panis non contineri, sicut dicit prima opinio, tunc pro certo non nisi duo sunt in sacramento, scilicet id quod est signum tantum in forma panis et substantia, et quoddam quod est res tantum in gratia significata, et corpus Christi non esset ibi: et ideo non esset res et signum. Si autem secundum opinionem secundam concedatur ibi esse corpus Christi cum substantia panis, tunc pro certo formae sacramentales erunt ibi signa tantum, et substantia panis erit ibi res et signum, et corpus Christi res et signum, et gratia sacramentalis significatum tantum : et quodlibet istorum est inconveniens. Si autem dicatur, quod forma panis cum substantia sit ibi signum tantum, sicut in baptismo signum est aqua cum omnibus aquae proprietatibus, tunc corpus Christi nihil est ibi : quia virtus verborum secundum hoc nihil facit ibi : quia non transsubstantiat panem in corpus
Christi : et ideo tunc corpus Christi nihil est de sacramento, quod plane est haeresis. Et si dicere velit aliquis, quod virtute verborum ibi efficitur corpus Christi sicut in loco cum substantia panis, hoc penitus nihil dictum est : quia sacramentum novae legis omnino nihil causat nisi quod signat et figurat. Cum autem dixit Christus : Accipite, hoc est corpus meum, non significatur in forma sacramenti, quod ibi sit corpus Christi cum alio corpore in eodem loco, sed potius hoc demonstratur, quod sub forma panis sit corpus Christi veraciter et substantialiter : ergo et ita causatur : quia in sacramento novae legis semper modus significationis refertur ad modum causationis. Et sic patet, quod tertia opinio est vera : quia hoc secundum signum optime et naturaliter declarat naturam et virtutem sacramentorum novae legis : quia, sicut dicit Augustinus, in hoc differunt a sacramentis veteris legis, quod efficiunt et figurant.
Haec igitur sunt quae pro ista inducuntur opinione.
Ea autem quae contra istam sunt opinionem, sunt ea quae pro se induxit secunda opinio.
Et ad rationem quidem primo indu- c tam contra istam opinionem, et pro illa, dicimus quod hoc dictum, quod accidentia sint sine subjecto , dicimus quod hoc secundum aliquod est possibile, et secundum aliquod impossibile. Si enim dicatur, quod accidentia habeant esse quoddam sine subjecto, in quo accidentalis forma est, sicut forma materialis, prout habet contrarium ad agendum et patiendum, dicimus quod hoc est valde possibile : quia sunt in medio secundum esse medii, et sunt in organis sensuum secundum esse intentionale. Neutro enim istorum modorum habent contrarium, nec agunt, nec patiuntur ab invicem : et tamen in esse tali stant ad sensibilem cognitionem faciendam. Et dico, quod hoc modo sunt in sacramento circa corpus Christi, velantes ipsum, et significantes quoniam ipsum est vere cibus.
Si autem dicatur, quod accidentales formae sint ibi sine omni eo in quo habeant aliquod esse sensibile, concedo quod hoc est impossibile : quia dicit Philosophus, quod accidens est, quod cum sit in aliquo, non est in eo sicut quaedam pars, et impossibile est esse sine eo in quo est.
Quod autem secundo pro se et contra istam objiciunt opinionem, non est difficile respondere : quia Christus non est destructor substantiarum quas condidit: non enim destruitur substantia panis et vini in sacramento, sed potius transsubstantiatur in multo melius: quia in corpus Christi transsubstantiatur substantia panis, et in sanguinem substantia vini : et hoc non est destruere substantias, sed potius exaltare et nobilitare. Hoc autem qualiter fiat, in ultimo tractatu, ubi loquemur de hoc cibo in quantum est in genere sacramenti, plenius patebit: sed hoc modo sufficit, quod nullo modo dicimus, quod substantiae aliquae destruantur per sacramentum, quas condidit Christus auctor et instaurator et propugnator naturae : magnae enim esset imperfectionis et infirmitatis, si non nos posset pascere Christus spiritualiter, nisi destrueret substantias nos corporaliter pascentes.
Omnia igitur quae secundum antiquorum tres opiniones dicenda esse videbantur, fideliter annotavimus, in quibus vis aliqua esse videbatur, et tertiam elegimus opinionem, et dicimus illam esse tenendam, etc.
Secundum hanc igitur dicimus, quod nihil reficiens corporaliter est in sacramento, quamvis sit in eo signum corpo-
rale refectionis. in hoc autem tria sunt consideranda, scilicet qualiter Christus ut refectio spiritus, totus sub formis sacramentalibus contineatur. Et propter quid talem modum sibi assumpsit, ut sic sub talibus formis contineatur. Et quis sit modus continentiae sub talibus formis. Haec enim omnia valde sunt difficilia : et tamen oportet, quod enucleentur : quia in his veritas fidei continetur.
Dicunt enim quidam circa primum horum trium, quod Christus sic sub formis sacramentalibus continetur, quod ubi est pars, ibi est totum. Et hoc quidem beatus Hilarius dicit. Si autem hoc est verum, quod ubi est pars, ibi est totum, tunc ubi est oculus, ibi est totus Christus : ergo totus Christus est in oculo Christi. Adhuc autem si ubi est pars, ibi est totum, tunc verius est, quod ubi est totum, ibi est pars quaelibet Christi. Conjungamus ergo has duas, scilicet quod ubi est pars, ibi est totum : et ubi est totum, ibi est quaelibet pars Christi. Ex his autem duabus sequitur, quod ubi est oculus, ibi est quaelibet pars Christi: et ubi est quaelibet pars, ibi est pes : ergo a primo ubi est oculus Christi, ibi est pes : ergo Christus vel pedem habet in oculo, vel oculum in pede : et hae abusiones videntur sequi de ista suppositione.
De secundo autem fere ab omnibus dicitur, quod talem modum essendi sub formis sacramentalibus assumpsit, ut se cibum verum et potum verum esse significaret. in omnibus autem cibi generibus in parte non significatur cibi refectio perfecta, sed in toto, et forte non in toto, nisi sufficiens sit totum ad cibi refectionem. Cum er o Christus sit omnibus et singulis perf ta refectio, videtur quod Christus ut perfectio refectionis non in foto et in parte contineatur.
De tertio autem valde fortiter objicitur, quod Christus secundum veritatem et quantitatem suae staturae non potest esse in loco breviori et strictiori quam ipse est : et cum forma panis sit valde parva, et ipse in triginta annorum proceritate, videtur quod in tam parvo loco contineri non potest. Adhuc autem nihil est in aliquo ut in loco nisi cui principium, medium, et finis in loco assignantur. Si ergo Christus sub tali specie est sicut in loco, tunc in aliqua parte illius speciei est caput, et in alia pedes, et in alia manus : quae omnia sunt abusiva.
Et ideo ad haec et his similia dicimus, quod pro certo sola tertia quam induximus, opinio est vera et Catholica.
Et quod quaeritur, qualiter sive secundum quem modum totus Christus sub formis sacramentalibus contineatur ? Dico cum innocentio Papa III, quod Christus secundum tria quae sunt in ipso, tribus modis refertur ad ea in quibus est. Est enim deitas in Christo, secundum quam ipse est verus Deus, et sic est ubique in omni loco non localiter, sed est in omni loco essentialiter, praesentialiter, potentialiter. Essentialiter quidem sicut omnis essentiae quae locus est et omnis essentiae quae in loco est, principium et fons continue manans, a quo si continue non manaret, ex tunc omnia in nihilum redcierent, sicut de nihilo facta sunt. Praesentialiter autem : quia notitiae suae cuncta sunt praesentia. Potentialiter autem : quia potentia sua contenta et mota et moventia sunt, sicut dicit Gregorius, quod intra omnia est, non inclusus, sed includens : et extra omnia, non exclusus, sed nulli per esse et essendi modum immixtus : et super omnia, non extra latus, sed per eminentiam excedens omnia : et infra omnia non est depressus, sed continentia omnia penetrans in infinitum. Habet etiam Christus humanam in se naturam, per quam verus est homo secundum animam et corpus, et sic est in loco localiter circumscriptus, cui principium, medium, et finis in loco
assignantur, et sic aliquando fuit in terra, et ante resurrectionem, et post resurrectionem, et nunc est in caelo taliter secundum figuram humani corporis in loco circumscriptus, ita quod omnia membra ejus ordinem positionis habent in loco tali, et quod unum membrorum suorum non est in eodem loco cum alio, sed potius sicut membra sua ordinem positionis habent in loco totius corporis. Assumpsit etiam Christus propter nos formam cibi et panis, sicut in ante habitis diximus : et sic Christus in veritate praesentiae suae deitatis, et in veritate praesentiae suae humanitatis totus est in sacramentalibus formis, et vere cibus et vere potus, et est in formis illis sicut in signo tantum significante eum ut cibum et continente, non sicut in signo tantum significante, sicut dicit prima opinio, sed potius sicut in signo, quod utrumque facit, quod scilicet signat eum et continet.
Si autem quaeratur, unde habet haec tria Christus? Dicendum, quod habet ea secundum quod est Deus, corpus, et fidelium vere cibus. Sicut igitur attributa corporeae humanitati Christi, non conveniunt divinitati Christi : ita attributa loco corporeo humanitatis Christi, non conveniunt loco divinitatis Christi. Et sicut attributa Christo ut est cibus, non conveniunt figurae humanitatis Christi, quia non conveniunt figurae corporis dividi, frangi, dentibus atteri, quae etiam non conveniunt divinitati Christi: ita quae assignantur secundum locum formarum sacramentalium, non conveniunt ei secundum locum figurae corporalis, nec omnino conveniunt ei secundum locum divinae naturae : sed tamen illa cum loco figurae corporalis conveniunt in hoc quod formae quantitatis corporalis locum corporalem exigunt. Cum loco autem qui divinitati convenit, in hoc assimilatur, quod est in toto loco totus, et in qualibet parte hostiae fractae totus : sed differt a loco corporeae figurae in hoc quod descriptive non est in loco sacramentali, ita quod medium et principium et finis assignantur ei secundum locum figurae corporali debitum : et hoc non convenit ei secundum locum formarum sacramentalium. Differt autem a modo secundum quom ut Deus est in loco : quia est intra formam sacramentalem inclusus et contentus, et non extra ubique : secundum formam autem Dei non est ita intra aliquid, quod non sit etiam extra in omnibus aliis. Haec autem est vera et certa fidei determinatio. Non enim est admirabile si Christus secundum plures formas naturaliter habitas vel assumptas diversimode refertur ad locum.
Si autem quaeratur, qualiter Christus sine contractione suae corporeae quantitatis potest in tam parvo loco contineri, sicut est hostia, vel hostiae fractura? Dicimus, quod habet hoc ut cibi formam assumens. Cibi enim veritas in pane, et in vino potus veritas in toto et in parte aequaliter, et secundum unam rationem significatur et continetur : eo quod panis et vinum homogenia sunt, hoc est, similia et unius rationis in toto et qualibet parte ipsorum : et ideo si Christus esset in toto totus, et non in qualibet parte totus, non operam formam cibi, et non veram formam potus assumpsisset: quod est absurdum, cum ipse dicat, Joan. VI, 56 : Caro mea vere est cibus, et sanguis metis vere est polus.
Hoc igitur de hoc est dicendum et firmiter credendum et nullatenus dubitandum.
Quod ergo objicitur ex verbis beati Hilarii, quod ubi est pars, quod ibi est totum , dicendum quod hoc non bene inductum est in objectione. Hilarius enim intendit, quod ubi est pars formae sacramentalis fractae, ibi est totum quod est Christi in omni totalitate suae divinitatis et humanitatis : et non intelligit sicut proponitur, quod ubi est pars corporis Christi secundum locum partis quae est pes, vel manus, vel oculus, quod ibi in positione loci et situs membrorum Christi sit tota figura corporis Christi. Et est in argumentatione apparente fallacia accidentis : quia quod attribuitur Christo secundum locum circumscriptionis figurae humanae corporeae, eidem attribuit secundum hoc quod ut cibus continetur in sacramento.
Per idem patet solutio ad sequens quod inducit argumentum : quia illa duo argumenta fundantur super idem.
Ad illud autem idem quod secundo quaeritur, dicimus quod in veritate Christus formas sacramentales cibi et potus non propter aliud assumpsit, nisi ut se perfectionem refectionis fidelium esse significaret. Regulariter autem verum est in omnibus sacramentis novae legis, quod formae sacramentales tantum continent de eo quod est res et sacramentum, quantum significant, sicut in baptismo et confirmatione, quantum significationis est in formis sacramentalibus aquae et chrismatis, tantum ipsa signa continent de charactere : sed non est regulariter verum, quod semper tantum contineant de eo quod est res tantum, quantum signant: quia rem quam deberet continere sacramentum de sui virtute et sanctificatione, aliquando excludit fictio in eo qui suscipit sacramentum. Aliquando etiam est talis res significata, quae non sola sacramenti susceptione potest acquiri, sicut baptismus per nitorem tinctionis aeternam signat beatitudinem animae et corporis, quae non sola susceptione sacramenti habetur, sed etiam per merita bonorum operum et exercitia virtutum. Et in his duabus rebus significatio formarum sacramentalium aliquando excedit sacramenti causalitatem et continentiam, sed numquam excedit continentiam respectu rei quae
est res et sacramentum : et ideo cum in sacramento altaris Christus Deus et homo sit res et sacramentum, oportet quod formae sacramentales de Christo tantum contineant, quantum signant. Signant autem refectionem aequaliter in toto, et in qualibet parte, si totum in partes frangatur. Continetur igitur Christus totus in toto, et in qualibet parte.
Ad objectum autem quod in contrarium adductum est, dicendum, quod illa objectio non procedit, quod spirituali cibo attribuatur id quod est corporalis cibi in quantum est corporalis. ille enim sub mensura cujusdam quantitatis perfectae refieit: et si diminuatur illa quantitas, dat refectionem imperfectam. Spiritualis autem cibus secundum perfectam reficiendi virtutem et potentiam et totalitatem in toto continetur aequaliter et in qualibet parte.
Et si objiciatur, ut jam dictum est, quod formae sacramentales sunt sicut signa : et sic quod est in signis, debet esse in re contenta. Dicendum quod in proprietate reficiendi sunt signa, sed multas alias habent proprietates, secundum quas nihil signant in sacramento, sicut quod corporales, quod corruptibiles, quod siccae, quod frigidae, quod albae, vel rubae, vel hujusmodi : et his proprietatibus ad rem sacramenti non referuntur.
De hoc autem quod tertio quaeritur, quis sit modus continentiae Christi sub formis illis? Dicendum quod ille modus est jam determinatus, et est mixtus partim ex continentia signi, et partim ex continentia loci, et ipsa continentia loci partim convenit loco deitatis, et partim differt ab ea, et partim convenit cum loco figurae corporis sui, et partim differt ab ea. Cum continentia enim signi habet convenientiam, quia ut refectio continetur in eo : cum continentia autem loci habet convenientiam, quia secundum veritatem continetur in forma illa Christus, et non extra eam continetur sacramen- tali continentia : cum deitate autem relata ad locum habet convenientiam, quia est in toto totus, et in qualibet parte totus : cum loco autem descriptivo corporali habet, quia est capacitatis quantitativae, sicut in ante habitis diximus : et cum hoc gratia, id est, propter diversa diversorum quae sunt in Christo, conveniant, non licet attribuere alicui eorum quod convenit sibi ratione alterius : et si fiat, incidit fallacia accidentis, vel figurae dictionis ex commutatione modi praedicandi.
Ad objectum autem in contrarium, dicendum quod sine contractione sui est in tam parvo toto et etiam in minima ejus parte si ad minima frangatur. Et si quaeratur, quomodo hoc potest esse ? Dicimus, quod hoc est de exigentia sacramenti, quod aliter perfectum non esset, sicut ante dictum est. Isti enim sacramento attribuitur continentia corporis divini et cibi : et ideo quaecumque faciunt ad hoc, debent sibi attribui et non alia. Corporis autem divini est esse in pluribus locis simul : quia est in caelo et in quolibet altari. Et hoc non convenit corpori simpliciter accepto non divino. Corporis etiam divini est intrare clausis
signaculis, exire sine fractura, et compressione sui, et sine fractura corporis per quod transit, et sine compressione. Et sic istius corporis Dominici ut cibi est esse sine sui contractione in toto et in qualibet parte. Has enim potestates exercet deitas in humanitate ad suae gloriae et majestatis demonstrationem : quia, sicut dicit Damascenus, quamvis natura divina et humana in Christo suis characteristicis idiomatibus, hoc est, distinctivis proprietatibus sint distinctae, ita quod una est aeterna, impassibilis, immortalis, et hujusmodi habens : alia autem temporalis, passibilis, et mortalis : tamen in operationibus, sicut idem dicit Damascenus, se invicem circumcidunt, sicut ad tactum humanitatis mundatur leprosus operatione deitatis incedentis in operationem humanitatis : et sic vere in omnibus signis videtur : ita etiam in continentia formarum in sacramento quae Christum continent, incedit divinitas praeservans a contractione et diminutione et figurae humanae aliqua immutatione.
Ad aliud autem quod inducitur, responsio patet per praedicta.