Mariale sive quaestiones super evangelium
Quaestio cxxiii. qualiter b. virgo fuerit multifarie praefigurata?
Quaestio cxlviii. utrum communicaverit passioni filii?
Quaestio clxiii, utrum b. virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qua hora temporis facta fuit Annuntiatio ?
Post hoc quaeritur, Qua hora temporis lacta luit Annuntiatio ?
Kt videtur
1. Primo, quod in ortu diei. Opus enim creationis incepit a luce, Genes, i, 3 : Fiat lux, etc, : ergo multo fortius opus recreationis, quod est multo nobilius.
2. Item, In Incarnatione incepit dies gratiae : omnis autem dies incepit a luce : ergo recreatio incepit a luce.
3. Item, Ponitur in Sententiis , quod sol factus fuit ex luce, sive nubecula : sed creatio solis de nubecula est figura creationis corporis Dominici de beatissima Virgine: ergo illa debuit fieri existente luce: ergo in die.