IN FESTO BEATI MATTHAEI
APOSTOLI.
Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam. Luc. v, 32.
Nota, quod Dominus et peccatores vocat, et justos. Unde notandum est hic de triplici vocatione Domini :
I. Dominus vocat peccatores ad poenitentiam et conversionem. II. Vocat justos ad ampliorem perfectionem. III. Vocat poenitentes et innocentes ad perpetuam remunerationem.
I.
De prima vocatione dicitur in Matth. IX, 9 : Vidit Jesus hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum.
Et nota, quod Beatus Matthaeus qua- tuor fecit, quae vere poenitens facere debet. Vocante quippe se Domino, omnia reliquit, surrexit, secutus est Jesum, et fecit ei in domo sua convivium magnum. Unde dicitur in Luc. v, 28 et 29 : Relictis omnibus, surgens secutus est eum, et fecit ei convivium magnum Levi, id est, Matthaeus, in domo sua. Ita etiam quilibet peccator, 1. Omnia peccata et peccatorum occasiones relinquere debet per timorem : quia timor Domini expel-
lit peccatum . 2. Surgere etiam, id est, sursum se erigere debet per spem : quia spes coelestia concupiscit. 3. Sequi quoque Deum debet per fidem. Fides enim semper innititur omnibus vestigiis Jesu Christi : sequitur quippe eum ad locum passionis et supplicii, et ad tribunal districti judicii, et ad solium coelestis palatii. 4. Debet ei in domo anima suae magnum convivium praeparare, per charitatem. Charitas enim bona opera operatur, in quibus Deus tamquam dulcissimis ferculis delectatur.
Item de vocatione peccatorum dicitur, Matth. IV, 17 : Capit Jesus praedicare, et dicere : Poenitentiam agite : appropinquavit enim regnum coetorum. Dicitur etiam, Marc. I, 14 et 15 : Venit Jesus in Galilaeam, praedicans Evangelium Dei regni, et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : poenitemini, et credite Evangelio.
Nota hic duas causas, quare unusquisque debeat celeriter poenitere.
1. Prima causa est temporis brevitas, quae notatur ibi : Quoniam impletum est tempus. Cum igitur incerti simus, si cras simus victuri, quomodo conversionem nostram etiam usque in crastinum audeamus differre. Unde dicitur Eccli. v, 8 et 9 : Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem : subito enim veniet ira illius. Hinc etiam dicit Augustinus in libro de Verbis Domini : " Ipsa res est, quae multos occidit, " dum dicunt : Cras, cras : et subito os-" tium clauditur. Remansit foris cum " voce corvina : quia non habuit gemi-" tum columbinum."Item,in eodem super locum illum Prov. III, 28 : Ne dicas ami co tuo : Vade et revertere : et cras dabo tibi : cum statim possis dare. " Audisti " praeceptum non differendi ut in alium " sis misericors, et differendo in te es
" crudelis. Non debes differre panem ( daturus, et differs indulgentiam acce-" pturus. "
2. Secunda causa, per quam invitamur ad velocem poenitentiam, est gloriosi regni Dei jucunditas, quae notatur ibi, Matth. IV, 17 : Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coetorum. Si aliquis ita famelicus esset, quod intraret stabulum porcorum, ut reficeretur de cibis eorum, et tunc ab aliquo magno principe vocaretur ad palatium suum, ubi ei ex optimis ferculis satietas veraciter promitteretur : nonne libenter et velociter ire deberet ? Si vero responderet vocanti se, et diceret : Exspecta per tempus, prius enim ventrem meum siliquis porcorum implebo : nonne stultissimus judicaretur ? Sic est de multis. Cum enim homo naturaliter ita famelicam habeat animam, quod non possit impleri nec satiari, nisi per solam Trinitatem : multi tamen amplexantur stercora turpium voluptatum, ut per eas satient miseram concupiscentiam suam. De ferculis vero regis aeterni vel nihil vel valde parum curant. Quia igitur vocamur ad poenitentiam, oportet scire quid sit vera poenitentia. Quaedam Glossa super Matthaeum ait: " Poenitentia dicitur a puniendo, qua quisque punit, quod illicite " commisit."Item,alia Glossa in Malthaeo : " Poenitere est anteacta deflere, et de-" flenda non committere." Augustinus in quodam sermone de Poenitentia dicit : " Poenitentes, poenitentes, poenitenlcs, si " tamen estis poenitentes, et non estis irri-" dentes, mutate vitam. " Per hoc, quod ter ait poen itentes innunit nobis quod triplex debet esse poenitentia, videlicet cordis, oris, et operis. Prima consistit in vehementi contritione, secunda in pura confessione, tertia in plena satisfactione.
II.
Secundo, Dominus vocat justos ad ampliorem perfectionem. Et nota, quod Christiana perfectio maxime consistit in quatuor. Primum est jugis continentia. Secundum est totalis obedientia. Tertium est voluntariae paupertatis sacrificium. Quartum est fervens martyrii desiderium.
1. Ad jugem continentiam vocavit Dominus Joannem Evangelistam, cum ad ejusdem nuptias esset invitatus, sicut asserunt Sancti. De hac perfectione dicit Dominus,Matth. XIX, 12 : Sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum oeextorum. Qui potest capere, capiat. Legitur in vita S. Patrum, de quodam Laico qui diu habuerat uxorem legitimam, sed numquam eam cognoverat, sed tamquam sororem eam habebat. Hic vehementer redarguendi sunt qui nolunt etiam a fornicatione propter Deum abstinere.
2. Vocat nos etiam Dominus ad totalem obedientiam, Matth. XVI, 24 : Si quis, inquit, vult venire post me, abneget semetipsum. Ille semetipsum abnegat, qui proprias voluntati renuntiat, et totum se per obedientiam alteri recommendat. Hoc exemplum habemus a Christo, qui in agonia positus dixit ad Patrem, ut testatur Marc. XIV, 36 : Abba Pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me, sed non quod ego volo, sed quod tu. Ibi dicit Glossa : a Us-" que in finem non cessat nos docere " parentibus obedire, et voluntatem co-" rum nostae praeponere voluntati. Hic monendi sunt Laici, ut Sacerdotibus suis fideliter obediant.
3. Vocavit etiam Dominus Petrum et Andream, et filios Zebedeei ad voluntariae paupertatis sacrificium, sicut legitur Matth. IV, 22. Dicitur enim ibi, quod relictis retibus et patre, secuti sunt eum. Hinc etiam legitur, Matth. XIX, 21, quod cum quidam adolescens dixisset se omnia mandata Domini a juventute servasse, . ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quas habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo. Hic monendi sunt illi, qui omnia relinquere non possunt, ut saltem eleemosynas suas pauperibus largiter administrent.
4. Quarto, vocat Dominus justos ad fervens martyrii desiderium. Unde dicit, Luc. XIV, 27 : Qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Ille crucem suam bajulat, qui mori pro Christo desiderat. Hic monendi sunt infirmi Christiani, qui timent mortem pati pro Christo, ut saltem ab hoc caveant, ne Christus patiatur ab eis, id est, ne rursus per peccata sua Dei Filium crucifigant.
DI.
Tertio, Dominus poenitentes et innocentes vocabit ad perpetuam remunerationem. Unde dicitur,Matth. xx, 8 : Cum sero factum esset, dicit dominus vinea! procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem suam. Hinc etiam dicitur, Matth. xxv, 34 : Tunc dicet rex his, qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Et nota, quod Dominus electos suos per tria precipue praemiabit. Primo enim eos vestimentis glorias decorabit. Secundo eos in thronis regalibus collocabit. Tertio eos delicatissimis ferculis optime providebit.
i. De primo dicitur, Baruch, v, 1 : Exue te Jerusalem stola lucius, et vexationis tuas : et indue te decore, et honore ejus, quae a Deo tibi est sempiternis gloria. ltem,Isa. lii, 1 : Induere vestimentis
glorias lux Jerusalem civitas sancti. Praedicta verba Dominus dicet ad quemlibet electum, cum induet eum stola perpetuas claritatis. Per Jerusalem enim quilibet electus intelligitur.
2. De secundo dicitur in Job, XXXVI, 7: Non auferet Dominus a justo oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur. Per reges intelliguntur boni Christiani, qui bene regunt semetipsos, et familiam suam si quam habent. Hos Dominus in soliis, id est, thronis regalibus collocabit.
3. De tertio dicitur in Isa. xlix, 23 : Erunt reges nutritii tui, et reginae nutrices tuae. Per reges intelliguntur Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, qui monar- chiam coelestis regni indivisibili unitate gubernant. Per reginas designantur potentia, sapientia, benevolentia, quae sunt quasi spirituales sponsas Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Qualia putatis fercula proferent de suis promptuariis hi Reges et hae Reginae ? Econtra peccatores miseri et nudi demergentur in abyssum inferni, ubi comedent absynthium, et fel draconum bibent, id est, aeterna supplicia patientur.
Rogate ergo Dominum, ut eum nunc per poenitentiam et Christianam perfectionem sic sequamur, ut tandem ad electorum epulas admittamur, etc.