LIV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
31. De sancto Antonio Eremita.
38. De s. Cunegunde imperatrice.
42. De s. Gebehardo Constantiensi.
43. D. s. Gebehardo Constantiensi.
1. Laetare, mater ecclesia,
cum sancta filia,
quae clare fert lilia,
2. Castitate ludens
ut solari
flos iubare,
3. Bonitate prudens
salutari
cum nectare ;
4. Multis tutela,
medela
languentis agminis ;
5. Dote divina
regina
florentis germinis ;
6. Immaculata,
ut maritata
signata
et ut viro
viduata.
7. Sponsus pudicus,
sanctas Heinricus,
tenore
secum miro
scivit more.
8. Laus tibi,
Kunegundis,
Iesu Christi
formula
habitu virginum ;
9. Tu sibi
factis mundis
servivisti
sedula,
lumini luminum.
10. Prudenter omnia
possedisti,
Solum felicia
dilexisti,
Mundana
et vana
transitoria
mens tua respuit.
11. Ergo, cum vomeres
transivisti,
Ut rosas tangeres,
hos sensisti
Inusta,
adusta
hoc prudentia
fieri potuit.
12. Qualis potentia,
qua contraria
sunt tibi socialia,
13. Ignis caliditas
et frigiditas,
ut sana sit virginitas !
14. Divinis signis
ut frigus ignis
non urit
permanens cum calore ;
15. Tua potestas
potest, quod aestas
non furit
solque stat cum splendore.
16. Per exteras
nationes
multum veneranda
cultibus,
17. Vociferas
optiones
Christo piis manda
precibus.
18. Ut tua festivitas
nostra sit sanitas
corpore et mente,
te petente
Christi det bonitas,
19. Ob tuam clementiam
Christi fac gratiam
nos pie salvare
et vocare
ad summam patriam.
20. Laudetur tuus status
luminis
cum matre
summi iubilo inclito.
21. Laus tibi, qui es natus
virginis,
cum patre
et cum sancto paraclito.
22. Laus tibi, trinitas alma,
cum palma
sanctitatis ;
da nobis te cernere,
gaudere
cum beatis.