APPENDE PLURIUM OPUSCULORUM QUAE SUNT DUBIA
PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .
PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Capitulum V. De differentia conversorum .
Capitulum VI. De novis professis
ALIAS SPECULUM ANIMAE .
PROOEMIUM.
1. Arbor mala fructus malos facit, dicit Dominus Matthaei septimo . Secundum Glossam interlinealem, ibidem: " Hacc mala arbor mala voluntas est ", ex qua secundum aliam Glossam fructus malae operationis procedit. Huios autem arboris folia mala verba sunt, secundum Glossam in principio Psalmorum super illud : Ei folium cius non defluet. Per folia enim verba signantur ; folia siquidem vanitatem et fluxibilitatem habent, quod etiam est de natura verborum.
Huins arboris rami sunt affectiones diversae, quae ex voluntate procedunt et secundum eius conditionem pensantur. Si enim voluntas mala est, ramis suis suam corruptionem immittit, secundum illud ad Romanos : Si radix sancta, et rami.
Truncus autem istius arboris est voluntatis consensus, quoniam, sicut radix ramos suos nisi mediante trunco non potest expandere: sic nec radix malae voluntatis ramos vitiorum non potest emittere, nisi mediante consensu. Siquidem secundum Gregorium suggestione, delectatione et consensu peccatum perficitur.
Radix autem istius arboris secundum Apostolum est cupiditas: Radix, inquit, omnium malorum est cupiditas.
Licet autem radix arbori praestet originem, tamen a fructu incipimus, per folia, ramos et truncum descendentes per ordinem ad radicem, ut, iterum incipientes ab ipsa, qualiter ex ipsa procedant, ascendendo demonstremus.
2. Sciendum igitur, quod haec radix, quae cupiditas vel concupiscentia nominatur, secundum Bedam ex corruptione seminis transfusa per primos parentes ad posteros ortum habet. Sicut autem materialis radix humorem trahit et germinat, sic . radix concupiscentiae, secundum Gregorium, ab imaginatione suggesta ab extrinseco, vel formata ab intrinseco sumit materiam, qua mediante germinat, eum delectatio ab imaginatione procedat. Tunc autem ramum emittit vitii, cum ex delectatione consensus 1 oritur, quia secundum Augustinum est duplex consensus, scilicet in delectatione et opere. Cum enim ex imaginatione et delectatione morosa cum adversione periculi consensus in delectationem sequitur, etiam si opere non complendum decernat, mortale est. Et propter hoc secundum Augustinum totus homo damnabitur.
Licet autem iste progressus peccati, qui dictus est, potissime in peccato carnali locum habeat et manifestius ibidem appareat; tamen et in omnibus aliis mortalibus locum habet. Si enim quodcumque peccatum mortale mente per cogitationem tenueris, et delectationem consensus in ipsum sequatur absque consensu etiam in opus, si facultas adesset: nihilominus est mortale
8. Ut autem de radice ista notitiam pleniorem habeamus, et quomodo ex ipsa fructus malac operationis procedat, quadruplicem acinum differentiam assignamus. Sunt enim quidam actus, qui de natura sui tonum dicunt. Sunt alii, qui quantum de natura sui esse indifferentiam habent nec boni nec mali in genere moris dicuntur, ut levare festucam et huiusmodi. Sunt alii, qui de natura sui malum dicunt, et tamen aliqua de causa vel fine bonitatem moris sortiri possunt, ut occidere hominem, quod quidem, existente iustitia, bono modo fieri potest, licet de sui genere malum dicat. Sunt autem secundum Augustinum alii, qui ita habent deformitatem annexam, quod nullo bono fine vel intentione possunt fieri nec facientem excusare, ut fornicari vel iniustitiam facere, vel adulterium committere, vel huiusmodi.
Hoc igitur circa istam materiam est sciendum, quod secundum Ambrosium " affectus nomen operi imponit ", et ex intentione opera iudicantur. Quod quidem de duobus primis generibus actuum intelligit Ambrosins, scilicet quando opus bonum est, vel indifferens. Si enim aliquis intentione inanis gloriae pascat pauperem, vel ex contemptu festucam erigat ; ex mala intentione procedit et rationem radicis sortitur. In alio antem genere actuum sola iusta intentio opus bonum facere potest. In quarto autem genere actuum nulla intentio vel finis potest fecere bonum actum: quacumque onim intentione quis fornicationem vel actum adulterii committat, nullatenus excusatur.
4. Hoc etiam circa istam arborem est sciendum, quod truncus istius arboris, rami et fructus cum foliis ex quibusdam circumstantiis quantitatem assumunt, sicut materialis arbor ex sterquilinii et corruptionis intensione in fructibus et aliis recipit incrementum, secundum quod dicit colonus ille Lucae decimo tertio . Hae autem circumstantiae in isto versiculo continentur:
Quo, quis, ubi, cum quo, quoties, cur, quomodo, quando.
Quo, motivo supple, utrum ex tentatione gravi, vel levi, vel nulla, si malitia, infirmitate, vel ignorantia. Quis, in persona praelatus, clericus, vel aliis in exemplum positus, Religiosus, vel huiusmodi, in quibus peccatum aggravari potest ratione personae. Ubi, scilicet in loco sacro, vel communi, ita quod malum possit aliis esse in exemplum. Oum quo, scilicet si multos ad simile malum traxit. Quoties, si habuit consuetudinem. Cur, scilicet quo fine vel intentione: licet enim malum facere bona intentione non excuset a toto, tamen excusat a tanto ; similiter etiam et perversa intentione, aggravat peccatum. Quomodo , scilicet si forte modum novum vel effrenatum peccati invenit. Quando, u t si forte tempus sacrum vel orationi deputatum in peccato expendit. Sunt autem aliae circumstantias , quae specialem speciem dant peccato, ut cognoscere uxorem alterius et similia, quae nullatenus a confitente omitti debent et plenius in arboris prosecutione patebunt.
5. Quod autem, ut iam supra dictum est, secundum Apostolum rami et fructus ex radice pensantur, satis de facili potest quisque perpendere, si peccatum eius radicem mortalem habeat; et ponatur in exemplum: videre enim mulierem de se non habet rationem peccati nec etiam tangere: et tamen, si de radice luxuriae procedat directe, cuius malus habitus latet interius, est mortale. Quando autem radix rationem mortalis habeat, in prosecutione et formatione arboris poterit plenius pertractari. Hoc autem adde, quod illud mortale ex suo genere dicitur, quod directe est contra Deum, vel proximum. Directe autem dico, quia, sicut in materiali arbore ex trunco vel ramis quasdam pullulationes indirecte procedunt, quas adulterinas vocamus: ita ex radice malae voluntatis, quam concupiscentiam nominamus, multa semina prodeunt, quae dilecte contra Deum vel proximum non faciunt, sed aliqualiter indirecte; et talia venialia nuncupantur. Unde etiam advertendum, quod multa talia ponuntur in formatione istius arboris, quae, licet in se et in suo genere mortalia non dicantur, tamen, ad suam radicem relata et eidem coniuncta, possunt habere rationem mortalis.
6. Licet autem contingat interdum, quod unum opus et idem ex diversis peccatis trahat originem, ut percutere ex superbia et invidia et ira potest procedere; tamen idem actus in arbore nullatenus iteratur. Sed vere poenitens arboris inspector diligenter advertat, quibus ex causis et radicibus actus ille inveniatur in ipso; digna etiam deliberatione consideret progressum peccati, quomodo radix concupiscentiae germinaverit in ipso et de circumstantiis, de quibus superius est expressum. Et si de fructu, de foliis vel ramis arboris se comedisse advertat, per confessionem evomat, ut animae recuperet sanitatem. Haec est enim arbor, de cuius fructu mortifero protoplasti parentes contra praeceptum summi Medici gustaverunt et mortem experti sunt, quam ad posteros transmiserunt. Et haec est arbor, quae, secundum testimonium Matthaei , excidetur et in ignem mittetur.
7. His igitur praelibatis, arborem imaginariam describamus , in cuius radice sit illa Apostoli auctoritas: Radix omnium malorum cupiditas .
Truncus autem istius arboris taliter describatur, quod ab imaginatione incipiat et in delectatione morosa cum adversione periculi sit eius medium, et in consensu duplici terminetur, scilicet in consensu in delectationem et in opus, secundum quod progressus peccati superius est expressus. Quia autem omne peccatum vel cogitatione, vel locutione, vel opere perpetratur, et, sicut supra probatum est, in ramo mala voluntas significatur, in verbo autem folium et fructus in opere; ideo omnia peccata, quae in progressu occurrunt, quae ad cogitationem pertinent, per modum rami, quae vero ad locutionem per modum foliorum, quae autem ad opus per modum fructuum in arbore describantur.
Sed hos ramos, fructus et folia huitis arboris describamus, siquidem , secundum Ioannis testimonium , tres rami principales ex radice concupiscentiae prodeunt, quoniam omne, quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae, quae concupiscentia honoris nominatur. Et de hoc ultimo ramo primo est dicendum tanquam de grossiori, et a quo plures rami onusti fructu et foliis mortiferis oriuntur.
Capitulum I.
De superbia.
1. Hic igitur ramus, qui superbia nominatur, in genere suo mortale peccatum dicitur, quoniam est directe contra Deum et eius reverentiam, cum scilicet creatura ultra quod a factore accepit extollitur et quasi usurpare praesumit. Unde et Gregorius in trigesimo quarto Moralium dicit: " Evidentissimum signum reproborum est superbia ". Fer hoc igitur patet, quod illa superbia est mortalis , qua quis ultra merita se extollere appetit et se melioribus anteponit, et hoc, si ex deliberatione procedit. Sicut enim alia peccata mortalia motus habent, qui praeveniunt rationem, quibus ratio non consentit ; sic et superbiae motus quam plurimi in homine rationem praeveniunt , quos ratio advertens reprimit, vel saltem non consentit.
Hic autem ramus superbiae tres praecipue ramos habet, scilicet praesumtionem, contemptum et inanem gloriam.
2. Praesumtio in hoc consistit praecipue, quod homo praesumit, gratiam se habere vel ex se, vel pro meritis suis, vel falso, vel plus aliis: nudo versus:
Ex se, pro meritis, falso, plus omnibus inflat.
Et secundum hoc praesumtio quatuor ramos habet secundum Gregorium in Moralibus . Hi autem rami cum suis fructibus et foliis habent rationem mortalis eo modo, quo de superbia est praedictum.
Ex hoc autem ultimo ramo, scilicet plus omnibus, duplex ramus oritur: hoc enim vel in gratuitis, sicut in virtutibus, vel in gratis datis, scilicet in gratiis exterioribus, potest intelligi. Ex quorum ramorum medio oritur elatio cordis inordinata et confidentia de se et inepta audacia.
Ex ramo autem, qui est praesumtio de donis gratuitis, oritur folium disinae tentationis et fructus discriminis. Appellatur autem Dei tentatio, quando quis experimentum divinae potentiae quaorit, ut signa petere absque necessitate. Discrimen autem dicitur, quando quis se exponit periculo, et sola divina virtute confidens, contempto humano adiutorio, absque necessitate fidei vel Ecclesias: et habet rationem mortalis. Unde de hoc dicitur in Deuteronomii sexto : Non tentabis Dominum Deum tuum: Glossa: " Denm tentat qui, habens quod faciat, sine ratione se committit periculo ".
3. Secundus ramus superbiae est contemptus: eo enim, quo quis alios se praesumit supergredi, Deum contemnit et hominem, et secundum hoc hic ramus in duos dividitur, videlicet in contemptum Dei et proximi, qui plane habent rationem mortalis, quia contra caritatem Dei et proximi directe sunt. Ex ramorum istorum medio procedit ramus inobedientiae, per quam a potestate et subiectione alterius se eximit, nulli volens subesse.
Ex primo autem ramo, qui est contemnere proximum, procedunt isti fructus, scilicet se a societate et verbo subtrahere et gestu indignationem vel contemptum ostendere. Folia etiam ex ipso procedunt, quae sunt verborum indignatio, irreverentia in verbo, ironia, derisio, subsannatio , quae omnia sunt contra caritatem ad proximum et mortalia sunt, secundum quod ex superbia et contemptu nascuntur. Est autem ironia alterius detestatio per contrarium. Derisio autem et subsannatio differunt, quoniam derisio fit in voce, sed subsannatio fit in gestu vel trahendo linguam, vel faciendo nutus et similia, irreverentia autem in modo loquendi ; cum hoc autem folio est irreverentia in facto.
4. Ex quorum medio procedunt isti fructus, scilicet irreverentia facta parentibus, praelatis, principibus, maioribus, senioribus, patribus spiritualibus et sanctis viris, locis et rebus sacris et temporibus, ut in violatione festorum contingit, et praecipue Sacramentis, maxime Sacramento altaris. Qui enim excommunicatus, suspensus vel interdictus, vel in mortali peccato solemniter in ecclesia officiat, vel Sacramentum administrat, vel recipit in mortali, vel irregularis, vel inconfessus post mortale cum copia sacerdotis celebrat, vel notorius peccator officium correctionis exercet, vel excommunicato scienter participat in divinis, si hoc scienter faciat et gnarus iuris existat, irreverentiam divinis exhibet et mortaliter peccat. Hoc etiam sciendum est, quod excommunicati vel interdicti, qui se ingerunt divinis, si hoc scienter faciant contra praeceptum Ecclesiae, mortaliter peccant. Alia etiam supra posita rationem mortalis peccati habere possunt, secundum quod ex ramo contemptus procedunt.
5. Secundus ramus, qui ex contemptu Dei et proximi oritur, est inobedientia , quae quidem respectu Dei manifeste mortale est, respectu etiam maiorum, quibus obedire debemus, sive parentibus, sive praelatis rationem mortalis hahet, si praecipiantur licita et honesta ; unde Apostolus ad Romanos : Qui potestati resistit Dei ordinationi resistit. Parentibus non obedire ab eodem Apostolo inter mortalia computatur.
6. Ex medio autem ramorum inobedientiae respectu Dei et proximi procedit ramus impatientiae, similiter bipartitus contra Deum et proximum: et ista quidem impatientia ex inobedientia oriri dicitur, quia, cum a superiori aliquid faciendum imponitur, quod perversae displicet voluntati , in ipsa impatientia excitatur ; quod nihil aliud est quam immoderata animi perturbatio ex dicto vel facto alterius, quod personam ipsius tangit, in quo reputat, se gravari ; undo laborat hoc vitio qui infirmitates, vel infortunium, vel onus impositam non sustinet patienter ; et habet rationem mortalis, cum usque ad odiam Dei et proximi se extendit. Et secandam hoc ex hoc ramo impatientiae procedit aliud, scilicet odium Dei, qui, licet in se odio haberi non possit, tamen in effectibus suis odiri potest . - Ex hoc ramo folium blasphemiae et murmuris nascitur et manifeste rationem habet mortalis.
7. Ex ramo autem impatientiae ad praelatum oritur murmurationis folium, scilicet vento snperbiae agitatum. Est autem murmuratio iniusta querela contra superiores, latenter multorum auribus inculcata ; et habet rationem mortalis, secundum quod ad alterius diffamationem anhelat.
Cum hoc autem folio est fructus obstinationis et pertinaciae.
Est autem pertinacia perseverantia in malo proposito contra voluntatem superioris, ex qua oritur folium rebellionis apertae, et fructum transgressionis secum habet, quae omnia habent rationem mortalis, secandum quod ex inobedientia oriuntur. Cum fructu autem transgressionis sunt excommunicationis, interdicti et suspensionis sententiae, quas sustinere procedit ex inobedientia, si debite infligantur.
8. Item ex ramo inobedientiae ramus infidelitatis procedit, secandam quam aliquis se ab obedientia Romanae Ecclesiae alienat: et quidem hic ramos in hos ramos se dividit, scilicet in haesitationem, dubitationem et errorem, et hos fructus habet: haeresim, schisma, sortilegium et divinationis superstitionisque folia, quae etiam fructus apostasiae et idololatriae secum habent. Et de singulis, quid sint, per ordinem exprimamus.
9. Est autem haesitatio mentis titillatio contra fidem, cum scilicet intellectas non perfecte consentit his quae sunt fidei.
Est autem dubitatio, cum intellectas iam non acquiescit his quae sunt fidei, sed dubitat ; quod etiam de suo genere est mortale.
Est antem error, quando iam tenet contrarium fidei sive scienter, sive ignoranter. Sed tamen multam interest: qui enim credenda novit per fidem Ecclesiae et tenet contrariam peccat mortaliter: qui antem ex simplicitate ignorat, si tamen intentionem et voluntatem habeat generaliter credendi quod credit Ecclesia, nullatenus iudicandum est mortale. Si quis ex simplicitate veritatem videre oculis corporalibus credat, non propter hoc contemnendus est, cum paratus sit credere , quod credit Ecclesia indistincte. Unde dicit Angustinus : " Errare potero, sed haereticus non ero ".
10. Est autem haeresis obstinata affirmatio contra fidem. Schisma autem a scissione dictam est: unde ille schismaticus dicitur, qui ab unitate Ecclesiae se separare intendit, licet eadem sentiat, quae tenet Ecclesia et fides catholica, secundam Augustinum contra Faustum .
Sortilegium est, cum id quod futuram est, inquiritur, et habet multas species, quae per folia in arbore designantur, scilicet divinationes per astra, per incantationes, per daemonum consultationes, per garritum avium, quod dicitur augurium, per ligaturas nominum, observationes temporum et etiam somniorum, quae omnia prohibentur ab Ecclesia tanquam mala et habent rationem mortalis, quia quod soli Deo competit attribuitur creaturae. Hoc tamen circa observantiam temporum et orationes debes advertere, quod sortiuntur sortilegii rationem, quando scilicet creditur, quod magis valeant ad unum effectum quam ad aliam, vel quando quis confidit in determinato orationum numero, vel effectam optatam, ut qui sic fecerit, infallibiliter consequi putat.
Quid autem sit apostasia a fide, vel idololatria, plane patet.
11. Tertias ramus superbiae est inanis gloria, qua quis appetit suam excellentiam ostendere; quae habet rationem mortalis, in quantum quis gloriam sibi appetit, quae soli Deo debetur, quoniam ipse fecit nos, et non ipsi nos . Unde qui gloriam non refert in Deum, vel sic gloriam affectat acquirere, quod, si ex hoc assequatur, offensam Dei non metuit, mortaliter peccat. Unde Augustinus in libro de Civitate Dei : " Hoc vitium inimicum est piae fidei, si maior sit in corde cupiditas gloriae, quam Dei timor sit et amor ". Si antem in bono proprio quis inaniter glorietur, ita tamen, quod ibidem non sistat, sed actu vel habita in Deum referat, nec ut hoc acquireret, aliquo modo vellet Deum offendere, nullatenus est indicandum mortale.
12. Ex hoc inanis gloriae ramo quatuor rami oriantur, scilicet ambitio honoris, favoris humani appetitus, confusionis timor et laudis amor.
Ex primo autem ramo inanis gloriae, qui est ambitio, oritur fractas pompae, quae tres fructus habet et unum folium, scilicet fastum in superfluo comitatu et apparatu et fastuoso gestu et affatu, quae, licet mortalia non sint ex suo genere, tamen, prout oriantur ex ramo superbiae, mortalia esse possunt.
13. Ex secundo ramo, qui est appetitus humani favoris, est adulationis folium, quae quandoque mortalis et quandoque venialis. Qui enim ad malam alium excitat malum factam eius laudando per adolationem, vel alii occasionem praebet, ut in peccato remaneat, vel ut ultra merita sua efferat se ipsum, scilicet false laudando, in tali adulatio est mortalis: si antem sola intentione placendi et de gratia, quae in veritate habetur , ipsum commendat, nullatenus mortalis iudicatur ; et hoc Augustinus in Sermone de Purgatorio iudicat veniale . Secundum autem hoc folium adulationis in tria dividitur, quia adolatio est de bono habito, vel non habito, vel de malo.
14. Item, ex ramo appetitus favoris humani oritur prodigalitatis fructus. Fit enim homo prodigus, ut humanum favorem acquirat. Habet antem prodigalitas rationem mortalis, secundum quod bona, quae in usus utiles et in pauperes fundi debent, inutiliter expenduntur et personis inhonestis, non servando modum vel tempus ; et quidem Titium hoc in personis ecclesiasticis, quorum bona ultra sustentationem personae et status debent pauperibus erogari. Secundum hoc autem prodigalitas quatuor fructus habet, quia nec personam, cui dat, nec modum nec tempus considerat et incuriam secum habet. Est autem incuria, cum quis sic curam de bonis suis abiicit, quod bona eius depereunt, quae a Deo collata sunt, ut exinde sustententur pauperes Christi. Haec autem incuria non indicatur mortalis, nisi secundum quod ex aliqua radice mortali procedit: quandoque enim ex contemptu temporalium procedit ; tamen semper ad indiscretionem pertinet et ex tanta negligentia procedere potest, quod mortalis esse posset, ut si forte indigentiam manifestam pauperum viderit, et bona, quibus eos iuvare posset, deperire permittit.
15. Item, exc tertio ramo inanis gloriae, qui est timor confusionis, hi procedunt fructus, mala scilicet verecundia et falsa humilitas. Verecundia autem hos habet fructus secum, scilicet erubescentiam divinorum, ut cum quis erubescit bona facere vel dicere vel orare ; item, verecundiam paupertatis seu pauperum amicorum: item, in confessione, secundum quod aliquis confessionem dimittit vel non confitetur veritatem propter confusionis timorem. Falsa autem humilitas est, cum aliquis se ipsum humiliat, ne propter superbiam minus reputetur ab aliis.
Item, ex illo ramo, qui est timor confusionis, haec filia oriuntur, videlicet veritatis regatio in iudicio vel extra iudicium, veritatis impugnatio, falsa excusatio et peccati defensio. Ista autem, quae ad timorem confusionis pertinent, habent rationem mortalis non ex suo genere, sed secundum quod amor favoris humani amori Dei praefertur , et eligit hoc magis contra Deum facere quam confusionem humanam incurrere. Hoc tamen circa negationem veritatis in iudicio sciendum et advertendum est, quod ex suo genere mortale est, et quia superiorum iudicio obedire tenemur, et iustitias opponitur. Si autem superior aliquid interroget, quod secundum iuris ordinem interrogare non debet, potest appellari, sed nullo modo licet mentiri.
16. Ex quarto autem ramo inanis gloriae, qui est amor humanae laudis, oriuntur tres fructus, scilicet hypocrisis, ostentatio, singularitas, et iactantiae folium, quod in quatuor est divisum. Aut enim est de bono habito, vel non habito, aut de malo facto, vel non facto, et de his per ordinem videamus.
Est antem hypocrisis, secundum Isidorum , simulatio boni non existentis ; unde est mendacium in signo. Sicut enim mendacium oris non semper est mortale, sed quando est in detrimentum proximi, vel contra veritatem fidei vel morum; sic nec hypocrisis semper est mortalis, nisi quando fit intentione decipiendi sub specie bonitatis, sicut illi qui simulant sanctitatem, ut bona Ecclesiae habeant, quae habere digni non sunt, et Ecclesiam per suam simulationem decipiunt. Quando autem fit intentione laudis, tunc de ea sicut de inani gloria iudicandum est, sicut superius est expressum.
17. Ostentatio est, quando bonum, quod quis habet vel habere se putat, exterius ostendere nititur, ut laudem humanam exinde consequatur: nec est mortale ex suo genere, nisi secundum quod inanis gloria iudicatur mortalis.
Singularitas est, cum quis vult singulariter apparere, et secum habet fructus diversos, secundum quod in diversis materiis reperitur , cum scilicet communia quis non dignatur facere vel docere, vel modum singularem in factis satagit ostendere: et hoc quandoque rationem mortalis dicitur habere secundum rationem radicis, eo modo, quo inanis gloria, quae propter hoc dicitur esse mortalis.
Iactantia quandoque est mortalis, quandoque venialis. Cum enim quis se iactat de bono, quod habet, vel se habere putat, ut inanem gloriam consequatur; tunc iudicandum est de tali iactantia sicut de radice ipsius: cum autem de bono, quod non habet, tunc est ibi mendacium, et tunc, si tale est mendacium, quod sit contra Dei reverentiam, vel proximi caritatem, habet rationem mortalis. Contra Dei reverentiam se iactabat Pharisaeus: Velut hic publicanus . Cum autem quis de peccato mortali, quod non fecit, vel quod fecit, se iactat: mortale est, quoniam in peccato facto sibi complacet, et unde confusionem meruit, quaerit gloriam et factum suum in alios extendit.
18. Item nota, quod fructus singularitatis, qui procedit ex inani gloria, de qua supra diximus, non solum per modum fructus in opere, sed etiam per modum rami debet describi in arbore, ad significandum voluntatem singularem apparendi. Ex hoc autem ramo procedit ramus invidiae. Sic autem ex voluntate singulari apparendi procedit, quia, dum quis videri singulariter appetit, si aliquem videt in gratia praeeminere, qui eius offuscet gloriam , eidem invidet, et est peccatum mortale.
19. Est autem invidia tristitia de bono alterius, secundum Damascenum . Circa quod nota hic, quod hoc quatuor modis potest contingere: uno quidem modo, cum quis bonum alterius sibi esse damnosum advertit, et cum quis de promotione inimicorum tristatur: et hoc rationem mortalis non habet. Item, secundum quod quis bonum videt in alio, in quo defectum patitur, et ex hoc dolet, non quidem, quia alius bonum habeat, sed quia ipse non habet, et non habet rationem peccati. Item, alio modo dolet quis de bono alterius, in quantum ipsum indignum videt bonis, quae habet, et hoc etiam non habet rationem peccati in bonis temporalibus, quae homini quandoque proficiunt ad ruinam. Alio modo quis dolet de bono alterius, secundum quod per bonum alterius gloriam suam putat diminui, et haec est invidia, quae iudicatur mortalis , et quia ex ramo procedit superbiae et quia directe opponitur caritati, in qua vita animae conservatur. Sicut autem de superbia dictum est , quod quidam motus praeveniunt rationem, quibus ratio non consentit, nec habet rationem mortalis: ita et de invidia est dicendum.
20. Ex ramo autem invidiae praecipue exeunt duo rami, scilicet exsultatio in adversis et dolor in prosperis, qui, sicut dictum est de invidia, rationem habent mortalis. De primo autem ramo, scilicet de gaudio in adversis, oriuntur bi fructus: machinatio, scandalum, insidiae, proditio, suspicio et iudicium. Inde liaec folia: discordiarum seminatio, secretorum et confessionis revelatio, signo vel verbo vel circumstantia, falsum testimonium, de quibus singulariter est dicendum.
21. Machinatio est mali occulta et studiosa procuratio.
Scandalum, secundum Augustinum , est dictum vel factum minus rectum, praebens aliis occasionem ruinae, cum scilicet aliquis alium in malum inducit, et est mortalis, cum aliquis per consilium vel exemplum ex intentione inducitur in mortale.
Insidiae sunt, prout hic de insidiis loquimur, investigatio et consideratio actorum , alterius, ut accusari possit deprehensus in malo.
Proditio est, cum aliquis amicitiam ad alium simulat, ut ipsum decipiat, de quo dicit Boethius , quod " nulla pestis efficacior est ad nocendum quam familiaris inimicus ".
Suspicio est, cum quis facilis est, ut malum de alio suspicetur ; unde Tullius: " Suspicio est mala opinio ex levibus causis ", et hoc ex mala affectione invidiae procedit, et tunc habet rationem mortalis, alias autem non iudicatur mortalis.
Iudicium perversum est, cum quis ad alium male affectus non solum malum suspicatur de ipso ex levibus causis, verum etiam definit in corde vel ore sententialiter , peccatum mortale committi ab aliquo , et hoc de suo genere est mortale, ex quacumque radice procedat. Unde Glossa super illud ad Corinthios quarto: Nolite ante tempus iudicare: " Suspiciones vitare non possumus, quia homines sumus; iudicia tamen, id est sententias definitivas , cavere debemus ". Hoc autem iudicium usque ad grave peccatum procedit , cum quis ex sola suspicione condemnatur ex causis levibus.
22. Item, folia, quae ex hoc ramo procedunt, sicut dictum est, sunt discordiarum seminatio. Cum enim quis adversitati alterius congaudet, alios concitat contra ipsum, quod est mortale peccatum. Unde Proverbiorum sexto dicitur: Sex sunt quae odit Dominus, et ultimum tanquam peius ponitur: Qui seminat inter fratres discordias.
Item, secretorum revelatio tunc est peccatum mortale, cum tale secretum est, quod in illius qui secretum commisit potest vergere detrimentum ; tunc antem maximum est peccatum, cum usque ad revelationem confessionis verbo vel signo vel circumstantia aliqua quis procedit.
23. Secundus ramus invidiae principalis est dolor in prosperitate proximi, quod, ut superius dictum est de invidia, habet rationem mortalis. Ex hoc ramo procedit detractionis folium, quo proximi prosperitas impeditur. Hoc autem folium in duo principaliter dividitur, quia qui detrahit aut hoc est eius tonum diminuendo, aut malum eidem imponendo. Primum folium quatuor folia secum habet, scilicet bonum proximi tacere, diminuere, pervertere et negare. Ex secundo ramo haec folia procedunt: malum libenter audire, dissimulare, confirmare, aggravare, addere, revelare, imponere, de quibus videamus, quando habeant rationem mortalis.
Sciendum igitur, quod denigratio est famae alterius per verba occulta, unde Ecclesiastae decimo : Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit ; habet autem ex suo genere rationem mortalis. Cum enim, secundum Sapientem, melius est nomen bonum quam divitiae multae ; sicut mortale est alienam rem invito domino pertractare, et qui hoc facit ad restitutionem tenetur ; sic etiam alterius famam auferre mortale est, et qui hoc facit ad restitutionem tenetur.
24. Hoc tamen circa istam materiam est advertendum, quod quodlibet verbum breve, quod in derogationem vergit alterius, non est iudicandum mortale, maxime cum ex habitu invidiae non procedit.
Ad detractionem autem spectat, ut dictum est, bonum proximi tacere, quod quidem mortale est, cum aliquis iniuste famam alterius videt deperire. Sicut enim in arcta necessitate tenemur proximo in rebus temporalibus providere, sic etiam et in necessitate famam eius servare.
Diminuere bonum alterius est, cum aliquis commendationem alterius audire non potest, sed eam diminuit, quod caritati opponitur: et si ex ramo invidiae procedat, mortale est; quandoque tamen absque mortali contingit, ut cum quis audit, commendari indignum vel ultra merita, et ex hoc potest oriri aliqua deceptio: tunc non habet rationem peccati.
Pervertere bonum alterius est bonum, quod negari non potest, mala intentione factum asserere; unde de tali dicitur: Bona in mala convertens insidiatur et in electis ponit maculam . Quod manifeste habet rationem mortalis, cum procedit ex invidia ; cum tamen hoc ex falso procedit iudicio, de hoc quandoque iudicari debet, sicut de malo iudicio dictum est. Cum autem quis bonum pervertit alterius cum mendacio, tale mendacium, cum sit perniciosum, rationem mortalis sortitur.
Item, negare bonum alterius, quod scitur inesse, pertinet ad detractionem mortalem.
25. Item, de alio malum libenter audire, vel occasionem detractionis praestare, vel dissimulare, cum possit corrigere, est mortale ; ad Romanos primo : Detractores Deo odibiles esse commemorat, dignos morte indicat, non solum autem facientes, sed consentientes. Tamen circa hoc debemus dicere, quod si aliquis detractionem alterius audiat et non ex invidia, sed ex verecundia, vel aliquo timore humano, ne offendat aliquem, hoc dimittat , non est iudicandum mortale, nisi sit talis persona, quae ex officio corrigere debeat, cui posset cedere in mortale.
Item, malum auditum de aliquo confirmare et additis circumstantiis aggravare, vel dicto alterius addere mendaciter, vel veraciter ad diffamationem intendendo, est mortale. Multum tamen interest, utrum hoc procedat ex invidia, vel indiscreto zelo iustitiae. Quandoque enim contingit, mala aliorum facta ex quadam indignatione vel levitate loquendi nec intentione diffamandi contra aliquem malum recitari, vel etiam aggravari, quod esset durum iudicare mortale. Hoc tamen a plerisque magis dicitur, quod crimen alterius etiam veram extra correctionis ordinem revelare mortale est. Ordo correctionis fraternae est a Domino, Matthaei decimo octavo : Si peccaverit in te frater tuus, in te, id est te sciente, vade et corripe eum etc. Hic etiam circa istam materiam est notandum, quod crimen alterius detegere, ubi non potest prodesse nisi ad diffamationem, est contra ordinem correctionis fraternae.
26. Item, ex medio duorum ramorum invidiae descriptorum procedit ramus rancoris. Cum enim invidus bonum proximi non potest diminuere nec eidem malum inferre, prorumpit in cordis rancorem. Est autem rancor motus cordis gravis ex mala affectione procedens in proximum et habet rationem mortalis, si ex invidia procedat vel libera voluntate. Ex libera autem voluntate dico, quia contingit interdum, quod aliquis homo propter suam ineptitudinem, vel illatam iniuriam sine motu displicentiae videri non potest: quod quidem in multis magis habet rationem passionis quam peccati , dum voluntas libera non consentit.
Ex hoc autem ramo rancoris procedit ramus odii, qui manifeste habet rationem mortalis, quia rectae caritati opponitur, in qua vita animae conservatur. Hoc etiam advertendum est, quod non solum secundum praeceptum tenemur diligere amicos, sed etiam inimicos et malos, vitium tamen in aliquo non tenemur diligere. Unde et si quis contra alium moveatur propter eius vitium, quandoque non est vitium, sed virtus, licet quandoque zelus indiscretus circa hoc possit contingere; et sic oditur vitium, quod aliquando redundat in personam. Debent autem, secundum Augustinum in Speculo , corrigi vitia hominum " cum dilectione personarum et odio vitiorum ".
27. Ex ramo autem odii oritur ramus irae. Est autem ira, prout hic accipitur, inordinatus animi motus ad nocendum proximo sine causa, et cum sit contra caritatem, habet manifeste rationem mortalis. Hoc tamen notandum est, quod quaelibet ira non debet iudicari mortalis. Secundum enim Gregorium est ira per zelum et ira per vitium. Est autem ira per telum, cum quis multum intense contra malum movetur et in punitionem tendit, quod quidem virtutis est, nisi zeli indiscretio interveniat, sicut de odio immediate est dictum. Ira autem per vitium est, cum quis contra proximum movetur iniuste et ad eius poenam intendit: et quandoque, sicut de aliis vitiis est dictum, talis motus praevenit iudicium rationis ex complexione, vel ex causa alia, et tunc non habet rationem mortalis.
28. Ex hoc autem ramo irae procedit ramus appetitus vindictae et fructus crudelitatis et folium discordiae, quae consistit in verbis. - Circa appetitum vindictae intellige, quod aliquis vindictam de aliquo dupliciter potest appetere: aut in quantum est in proximi nocumentum et procedit ex odio; aut in quantum per poenam potest corripi proximus, ne de cetero ad peccatum declinet: et hoc modo vindictam appetere non est malum . Hoc autem vere puniens debet advertere, quod quandoque sibimet mens mentitur et quod facit ex odio ex bona intentione fieri sibi ipsi simulat, et in hoc conscientiam suam mendaciter informat.
29. Ex ramo appetitus vindictae oriuntur hi fructus: calumnia, vexatio et damnificatio.
Calumnia est falsa criminis impositio et est manifeste mortale, quia est perniciosum mendacium, quia procedit ex odio, et quia iniustitia invenitur ibidem.
Est autem vexatio, cum quis alium trahit ad iudicium sine causa et ipsum in persona sua vexat et in expensis damnificat, quod fit quandoque per falsas litteras, vel falso impetratas, vel non suas, sed alterius, vel iuris ordine praetermisso, vel ad impossibilia obligando, ut citando coram diversis iudicibus ad loca distantia iniuste, in quibus casibus non solum quis peccat mortaliter, verum etiam ad restitutionem omnium damnorum et expensarum tenetur.
Item, damnificatio est, cum quis in temporalibus bonis damnificat, quod etiam est mortale. Hoc etiam potest fieri dupliciter: aut impediendo bonum habitum, vel habendum, aut malum inferendo ; quod etiam fit pluribus modis, qui per modum fructus in arbore describuntur. Unde circa hoc est notandum, quod quinque modis est reus quis in damnificatione proximi, scilicet faciendo, praecipiendo, iuvando, consulendo et dissimulando, cum prohiberi potest vel impediri damnum proximi et voluntarie sustinetur ; et quatuor casibus primo dictis qui sic reus est ad restitutionem tenetur: et in omnibus istis est peccatum mortale, quoniam haec omnia directe caritati proximi opponuntur. Hoc autem circa dissimulationem damni alterius est advertendum, quod alterius damnum dissimulare non semper est iudicandum mortale, puta, cum quis ex timore magis quam ex ira vel odio dissimulat, timens, ne forte malefactores contra ipsum moveantur, et in damnum proprium possit aliqualiter redundare: etiam in casu, ubi probabiliter credit, quod sua correctio non prodesset. Unde Augustinus primo de Civitate Dei : " Si quisque propterea obiurgandis et corripiendis mala agentibus parcit, ne deteriores efficiantur, non videtur esse cupiditatis occasio, sed consilium caritatis ".
30. Secundus ramus irae est crudelitas, ex qua oriuntur bi fructus: incarceratio, percussio, verberatio, duellum, bellum, mutilatio, occisio, de quibus aliquid videamus.
Est autem crudelitas , secundum Senecam , " atrocitas animi in exigendis poenis ". Ex hoc etiam ramus feritatis procedit. Est autem feritas, cum quis saevit in proximum absque aliqua culpa praecedente in ipso, et in hoc a crudelitate differt, quia crudelitas est excessus in infligendo poenam pro peccato commisso. Habet autem utrumque rationem mortalis, quia opponitur caritati.
3i tamen excessus in puniendo ex zelo iuatitiae quandoque contingat, ut alii terreantur, nisi sit excessus notabilis, non esset de facili indicandum mortale. Punire antem absque omni culpa et causa semper habet rationem mortalis ; absque autem causa dico, quia sine culpa quandoque quis punitur, nec tamen sine causa, sicut patet in crimine laesae maiestatis ; et quandoque etiam illi de terra alicuius, in quantum sunt res domini offendentis, absque culpa propria in temporalibus puniuntur.
81. De incarceratione autem et verberatione vel percussione vel mutilatione vel occisione proximi clarum est, quod habent rationem mortalis, nisi flant per iustitiae auctoritatem, iuris ordine et moderamine observato, vel vim vi repellendo cum moderamine incnlpatae tutelae. Haec enim opponuntur caritati proximi, et licet de suo genere mala sint, tamen multum aggravantur secundum radicem, si ex radice odii oriuntur.
Hoc tamen de percussione notandum, quod percussio parentum specialius est peccatum, a quo simplex sacerdos non potest absolvere, et est contra praeceptum divinum de honore parentum. Percussio autem clerici gravior est quam alia, et si gravis est, ad solum Papam pertinet absolutio .
32. De bello autem notare debemus, quod ad iustum bellum specialiter requiruntur tria, sine quibus habet rationem mortalis, videlicet principis auctoritas ; unde Angustinus contra Faustum : " Suscipiendi belli auctoritas atque consilium penes principes sit ". Item, iusta causa ; unde Augustinus: " Iusta bella debent esse, quae ulciscuntur iniurias ". Tertio, requiritur intentio recta, unde idem etiam Augustinus de Verbis Domini: " Apud veros Dei cultores bella non crudelitate, aut cupiditate geruntur ".
33. De duello autem nota, quod secundum iura est prohibitum et secundum rationem habet rationem mortalis et in appellatione et in domino, cuius auctoritate fit, et procuratoribus et in pugilibus propter pecuniam. Et hoc patet, cum manifeste habeat rationem tentationis divinae, et a forti debilis per naturam vincatur. Dicunt tamen quidam, quod consuetudo excusat in hoc facto, cuius contrarium tenent communiter theologi et iuris periti .
34. Tertium, quod ex ramo irae procedit, est discordiae folium, secundum quod consistit in verbis. Ex discordia enim animorum etiam discordia verborum procedit. Hoc autem folium in huiusmodi folia est divisum, quae sunt: irritatio, comminatio, contumelia, improperium, convicium , maledictio, procacitas, clamor et irreconciliatio. -Circa materiam istam in generali notandum est, quod discordia in verbis contentio dicitur, qua quis verbis alterius procaciter contradicit, unde contentio duorum dicitur ; dicit enim modum inordinatum et contradictionem. Potest igitur inordinate aliquis contradicere proximo malum et falsum dicenti, et tunc ratione contradictionis peccatum non habet , sed in modo potest esse excessus, scilicet cum extendit modum negotii, vel personas, et potest esse mortale, cum quis ad confusionem anhelat alterius ex ira forti, vel odio, vel fit tanta contentio, quod exinde scandalum oriatur. Cum autem quis contendit cum aliquo et etiam veritati contradicit, vel veritatem impugnat ex invidia, ira vel odio ; tunc est mortalis contentio, et haec est contentio, quae inter opera carnis ab Apostolo numeratur, ad Galatas quinto : Qui talia agunt regnum Dei non possidebunt.
35. Huinsmodi contentionis species est, ut dictum est, irritatio. Est autem irritatio , quando aliquis proximo loquitur pungitive, secundum quod quandoque contingit, quod homo ex odio, quod habet ad alterum, libenter eum verbis stimulat et irritat, sicut de fratribus Ioseph dicitur Genesis trigesimo septimo : Oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui. Et sic est mortale peccatum, secundum quod ex odio vel ira mortali procedit ; unde de hoc iudicandum est secundum rationem radicis.
36. Item, cum hoc folio est comminatio, cum scilicet aliquis alicui se malum facturum promittit. Et sicut laedere proximum est mortale, sicut dictum est superius, sic malum comminari, quod, si fieret, mortale esset, peccatum mortale est, si sit deliberatio, et proponat facere quod minatur. Unde Ecclesiastici vigesimo secnndo : Ante sanguinem maledicta et contumeliae et mimae.
37. Sequitur videre de contumelia, improperio et convicio ; et notandum, quod contumelia est obiectio criminis perpetrati.
Improperium autem est proprie, cum quis iniuriose reducit ad memoriam auxilium, quod contulit necessitatem patienti; Ecclesiastici vigesimo : Exigua dabit tibi et multa improperabit.
Convicium autem est, cum defectus corporalis, vel aliud quodcumque crimen obiicitur ad confusionem personae ; et de his videamus, quomodo habeant rationem peccati. Hoc igitur circa istam materiam est notandum, quod cum, secnndum Philosophum , " voces sint signa intellectuum ", multum considerandum est, quo animo verba dicantur. Contingit autem quandoque, talia verba diei ex indiscreto zelo, vel zelo iustitias aut amoris, vel ex quadam surreptione et sabito motu irae, et tunc non esset iudicandum mortale, nisi tantus esset excessus, et verba sic inordinata, quod aliquis per talem contumeliam in diffamationem incurreret manifeste. Tunc enim zelus iustitias nullatenus excusaret, quin peccaret mortaliter, sicut si quis aliquem interficeret ludendo per incautelam , tamen posset peccare mortaliter. Cum autem quis alteri convitium vel contumeliam vel improperium dicit, motus ad proximi confusionem et dehonorationem intendens ; tunc agit contra caritatem proximi et peccat mortaliter ; et sic intelligitur verbum Domini Matthaei quinto : Qui dixerit fratri suo: Fatue, reus erit gehennae ignis.
38. Item, folium discordiae, ut dictum est superius , est maledictio, ut cum aliquis malum alii imprecatur optative: et manifeste habet rationem mortalis, quia est contra proximi caritatem, si tamen mente ita teneatur, sicut ore profertur. Et hoc modo loquitur Apostolus primas ad Corinthios sexto : Maledici regnum Dei non possidebunt.
Contingit tamen, verbum maledictionis esse veniale vel propter parvitatem mali optati, vel quia Indo, vel surreptione, vel zelo iustitiae, vel non malo affectu verba dicuntur. Et hoc modo Augustinus in Sermone de Purgatorio hoc indicat veniale.
89. De clamore autem verborum et procacitate sciendum, quod quandoque contingit, quod licet intentione verborum convicia gravia non dicantur, tamen tantus clamor et procacitas potest esse, quod scandalum sequitur, vel etiam ex intentione proximus provocatur ; et tunc habet rationem mortalis eo modo, quo dictum est de contentione, si tamen ex deliberatione procedit et ex ramo odii vel irae procedit: alias autem non iudicaretur mortale.
40. Item, ad discordiam pertinet irreconciliatio, cu m scilicet quis proximum per contumeliam, vel alio modo laesit et ipsum pacificare contemnit. Sicut enim quis rem alterius ablatam vel famam tenetur restituere proximo, sic et pacem petendo veniam. Unde convenienter dicit Augustinus in Specrlo O , quod " melior est ille qui, quamvis saepe ira tentetur, tamen ad impetrandum festinat, ut ei dimittat, cui se fecisse agnoscit iniuriam, quam qui tardius irascitur et ad impetrandum veniam tardius inclinatur. Unde non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, per quod facta sunt vulnera ". Quod si quis contemnat facere, peccatum committit, sicut patet per verbum Veritatis Matthaei quinto : Si offers etc., secundum Glossam , " munus nequaquam acceptatur talis offerentis ante reconciliationem fratris ". Et per hoc manifeste probatur, quod est ibi peccatum mortale; non enim nisi per peccatum mortale amittit acceptationem divinam. Hoc tamen sane debet intelligi, cum scilicet talis fuit offensa, quod rationem mortalis habuerit. Qualiter autem contumelia rationem mortalis habeat, iam dictam est .
Capitulum II.
De radie concupiscentia .
1. Secundas ramus, qui ex radice concupiscentiae et ex trunco mali consensus procedit, est concupiscentia oculorum , qui aliter avaritia nominatur. Dicitur autem avaritia, secundum quod est aviditas aeris, id est pecuniae, ita quod per pecuniam quaelibet temporalia designantur. Unde avaritia est inordinatio animi circa temporalia habita vel habenda. Quod duobus modis potest contingere: vel inordinati amando vel appetendo, vel iniuste acquirendo. Circa hoc tamen adverterdum est, quod utroque modo potest esse mortale, cum scilicet aliquis amorem divitiarum praefert caritati Dei et proximi, vel cum iniuste praefertur, vel per rapinam temporalia acquiruntur, et sic avaritia ab Apostolo inter mortalia computatur ad Romanos primo . Sicut autem de aliis vitiis dictum est, quod sua venialia habent, dum scilicet rationem praeveniunt; sic etiam avaritia quaelibet non indicatur mortalis, ut cam quis ad temporalia inordinate afficitur, tamen citra cari tatem Dei et proximi, vel proximus in tam modico laedi tur, quod nullo modo iudicaretur mortale. Secundam hoc igitur ex primo ramo avaritiae tres rami principales procedunt, qui dicuntur inordinatum desiderium habendi, inordinatus amor habiti et inordinatus dolor amissi ; et eo modo, quo dictum est de avaritia, est iudicandum de ipsis.
2. Item, ex primo ramo, qui est inordinatum desiderium habendi, procedant haec: sollicitudo in mente et iniustitia in opere.
Haec autem sollicitudo potest habere rationem mortalis, scilicet cum propter sollicitudinem rerum temporalium dimittuntur necessaria ad salutem. Unde ex hoc ramo Sabbati violatio oritur, cum scilicet contra praeceptum divinum vel Ecclesiae tempora non servantur. Per hoc autem Sabbatum in lege nostra Dominica intelligitur et festa alia ab Ecclesia instituta. Observatio siquidem diei dominicae est de iare divino, scilicet praeceptum divinam, Exodi vigesimo : Memento, ut diem Sabbati sanctifices. Ex constitutione Ecclesiae et Spiritus sancti familiari consilio propter solemnitatem resurrectionis dominicae et propter requiem et quietem, quae octavae aetati respondet, succedit Dominica Sabbato, et in ipsa cessare a servili opere debemus et vacare divinis. Hoc autem circa istam materiam est notandam, quod observatio ista quantum ad aliquid est moralis et de iure divino, quantum autem ad aliquid caeremonialis et ad ius positivum pertinet. Quod enim homo habeat aliquod tempus ad vacandum divinis, hoc pertinet ad morals piaeceptum, sed quod tali vel tali die, vel ab isto opere cessetur vel illo, hoc ad ius positivum pertinet. Igitur mandatum divinum transgreditur qui sic temporalibus negotiis occupatur, quod nunquam vacat divinis.
3. Praecipue etiam festum vel Dominicam violat qui peccato operam dat ; hoc enim est opus servile, quia qui facit peccatum servus est peccati . U ndo Augustinus de Decem Chordis: " Melius faceret Iudaeus in agro suo aliquid utile quam in theatro seditiosas existeret, et melius feminae eorum die Sabbati lanam facerent, quam tota die in neomeniis suis impudice saltarent "; quod tamen intelligendum est de Indis, qui fiant cum peccato mortali. Non enim intelligo, Sabbatum violari per peccatum veniale, quia secum compatitur observantia mandatorum.
De operibus autem mechanicis, quae servilia dicuntur, sicut iam dictum est, ad Ecclesiam pertinet indicare, qualiter sit abstinendum. Unde Ecclesia ista liberius pro tempore necessitatis, quae legem non habet, dispensat; unde in hoc casu praeceptum universalis Ecclesiae particulariter, vel consuetudo generaliter approbata ab omnibus est observanda. Unde de mercatis et quadrigatione et negotiatione et nundinis et talibus, quae quandoque fiunt in multis locis diebus dominicis et festivis, utrum sit mortale, vel non, a legislatoris interpretatione dependere videtur. Si enim hoc Ecclesia prohibeat sub virtute obedientiae, constat, transgredi esse mortale peccatum.
4. Secundum, quod ex ramo inordinati appetitus temporalium procedit, ut dictum est , est iniustitia in opere, q uae in duos fructus principales distinguitur, quia aut est aperta iniustitia, aut occulta, quae fraus alio nomine nuncupatur. Iniustitia autem aperta hos fructus secum habet, qui sunt: furtum, usura, rapina et iniqua sententia, de quibus aliquid videamus.
5. Circa furtum nota, quod furtum est occulta rei alienae contrectatio, invito domino, et habet rationem mortalis, in quantum est contra iustitiam et opponitur caritati proximi. Unde lex divina dicit : Non facies furtum. Hoc tamen advertendum, quod tam modica res possit esse, vel tam modici valoris, quod non haberet rationem mortalis, nisi forte adesset voluntas maius accipiendi, si facultas adesset, vel in illo modico esset alterius notabilis damnificatio ; plus enim quandoque damnificatur pauper in parvo quam dives in magno ; vel nisi forte esset tanta necessitas, quod accipere rem alterius cogeretur: tunc enim potest aliquis rem alterius pro extrema vel urgenti necessitate corporis accipere, quia in necessitate omnia sunt communia, et tunc furtum dici non debet, quia suum est quod in necessitate accipit, vel etiam pro necessitate alterius. Unde Ambrosius : " Esurientium panis est, quem tu detines "; loquitur de avaro. Huiusmodi autem forti quatuor sunt species, scilicet rei occulta acceptio, rei inventae detentio, sacrilegium et proprietas in Religiosis. 6. Circa rei inventionem nota, quod quaedam inveniuntur, quae nunquam inveniuntur in bonis alterius , sicut lapides, qui inveniuntur in littore maris, vel aquae communis, talia enim cedunt in proprietatem invenientis. Similiter et thesauri, qui inveniuntur in terra, qui non fuerunt a tempore, a quo sit memoria, in bonis alicuius ; tamen secundum leges dominus terrae debet habere medietatem , ut dicitur in Matthaeo de inventione thesauri absconditi, quod emit eum. Illa autem, quae inveniuntur, quae probabiliter fuerunt in bonis alterius, retinere est fartum. Unde Augustinus: " Si quid invenisti et non reddidisti, rapuisti ". Si autem possessor inveniri non possit, consuetudo terrae est servanda.
7. Circa sacrilegium nota, quod sacrilegium est ratione acceptionis sacrae rei, vel in loco sacro, et secundum hoc triplex est species sacrilegii , ut quando aufertur sacrum de sacro, vel non sacrum de sacro, vel sacrum de non sacro.
8. Circa furtum Religiosorum in retentione proprii notandum est quod dicit Augustinus de Religiosis, " quod si quis rem sibi collatam celaverit, furti iudicio condemnetur ". Tunc autem hoc intelligo celari et habere proprii rationem , quando sic celatur, quod si etiam praelatus in virtute sanctas obedientiae praeciperet, quod revelaretur, etiam celaretur. Nec aliter intelligo proprietatem mortale,
nisi quando contra voluntatem praelati praeceptoriam detineretur. Hoc etiam notandum de Religiosis et dispensatoribus et fiffisfamilias et uxoribus, quod furtum possunt committere, si notabiliter dominos rerum in dispensando damnificant contra voluntatem et intentionem dominorum: cum autem intuitu pietatis et ratione commune bonum procurandi nec mala intentione dant aliqua vel dispensant, non est iudicandum mortale.
9. Sequitur de rapina. Est autem rapina, cum quis rem alterius manifeste per violentiam accipit et iniuste: et habet manifeste rationem mortalis, sicut et de furto dictum est . Unde Isaiae sexagesimo primo : Ego Dominus diligens iudicium et odio habens rapinam. Potest tamen esse veniale, vel etiam nullum peccatum, eo modo, quo de furto dictum est, vel etiam in bello iusto, quando bona inimicorum rapiuntur. Quid autem requiratur ad bellum iustum, dictum est supra . Cum rapina autem sunt fructus alii, scilicet inductio novae taliae vel consuetudinis , exactio, extorsio, munerum acceptio et ludus olearum. 10. Circa primum notandum, quod novas talias, vel consuetudines constituere ad extorquendum pecuniam absque iusta causa, habet rationem rapinae. Item, exactio est, cum quis debitum inordinate exigit, et potest habere rationem rapinae, cum scilicet creditor videt damnum notabile debitoris nec necessitatem patitur, sed commode potest exspectare: tunc enim posset laedi caritas, et tanta posset esse necessitas, quod exactio haberet rationem mortalis. Unde domini, qui a subditis talias et servitia isto modo exigunt nec necessitati eorum, quantumcumque sint pauperes, compatiuntur, recte raptores dicuntur. Unde haec, quae de exactione dicta sunt, contra illud praeceptum morale sunt, scilicet Exodi vigesimo secundo : Si pecuniam dederis mutuo populo meo pauperi, non urgebis eum quasi exactor.
11. Tertius fructus rapinae est extorsio, quod quidem est, cum quis terrendo, vel adulando, vel violentis precibus extorquet ab aliquo servitium, vel aliquod temporale: et tunc quidem potest habere rationem mortalis, cum tollitur ratio voluntarii arbitrii ab illo cui infertur talis extorsio, ut cum talis est qui minatur, vel rogat ab eo qui potest nocere, et cuius offensa probabiliter timetur, nisi habeat quod petit: et hoc modo extorsio violenta est et sic est contra praeceptum Levitici sexto, ubi inhibetur, aliquid extorqueri.
12. Quartus fructus rapinae est munerum acceptio, quae quandoque habet rationem peccati, scilicet cum pauper dat diviti et reus iudici, creditori debitor. Suspecta est talis munerum collatio et receptio: ex intentione dantis vel recipientis cito posset inveniri ratio mortalis peccati. Unde cum dives a paupere recipit, ut ipsum secundum iustitiam tueatur, cum alias hoc facere teneatur ,
et iudex, cui datur aliquid, ut pervertat iudicium, vel ut iustitiam consequatur, cum munus recipit, aut iudicium pervertit, aut iustitiam vendit, manifeste habet rationem mortalis. Creditori etiam, qui a debitore recipit munus, ratione debiti videtur dari quod accipit, et si hac ratione accipiat, iam habet rationem usurae. Quandoque tamen non habet rationem peccati, ut cum quis simpliciter accipit munus absque mala intentione neque habet rationem, quare possit suspicari, quod mala intentione donetur.
13. Quintus fructus rapinas est ludus olearum seu taxillorum, qui prohibitus est tam a iure canonico quam civili. Unde et de hoc dicunt quidam , quod sit peccatum mortale, eo quod sit contra ius canonicum et civile: et quod ex Indo habetur nullo bono titulo possidetur nec potest retineri, sed debet pauperibus erogari. Quia enim qui in ludo lucratur iniuste lucratur, et qui amittit iuste amittit ; ideo qui lucratur eidem, a quo lucratur, restituere non tenetur, nisi forte ipsum induxerit ad ludendum. Cum autem ludus satis videatur ex radice rationem habere mortalis peccati, quia ex avaritia videtur procedere, et quia ludum multa comitantur peccata, scilicet fraus, mendacium, periurium, blasphemia, scandalum, amissio temporis et ira frequenter, et haec causa prohibitionis ludi esse videtur: cum ludit aliquis causa recreationis, peccatis supradictis exclusis, non videtur habere rationem mortalis.
14. Tertius fructus principalia iniustitiae ad proximum, qui ex ramo avaritiae procedit, est usura. Dicitur autem usura ab usu aeris. Sunt autem quaedam res, quarum usus est rei consumtio, et quarum dominium in accipientem transfertur, ut pecunia, bladum et vinum ; unde qui talium usum vendit usurarius dicitur, et habet rationem mortalis, et in quantum contra praeceptum morale iustitiae est, quia vendit alii quod suum non est, cum iam transitum sit dominium, Levitici vigesimo quinto et in Psalmo: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram.
Usura in praesens in has species dividitur. Est enim usura in spe, cum quis non expresse contractum usurarium facit, licet speret, se pro mutuo aliquid accepturum, et hac intentione dat mutuum, alias non daturus: constat, quod talis quantum ad Deum, qui cor intuetur, usurarius iudicatur: unde Lucae sexto : Mutuum date, nihil inde sperantes. Item, est usura non solum intentione, sed etiam opere, cum quis debitorem ad amplius obligat quoquo modo, vel tacite, vel expresse: tacite quidem mutuando speciem pro specie, ut bladum pro blado et huiusmodi, ut ea recipiat tempore, quo carius venduntur, vel pretium, quando cresceret tempore cariori, vel dando antiquum pro novo, ut melius recipiat innovatum: in quibus casibus usura committitur, cum proprium commodum, non necessitas proximi ibidem attendatur. Tunc autem potest manifeste sciri corrupta intentio, cum solummodo praecluditur infra tempus, quo talia carius venduntur; cum quis autem huiusmodi intendit servare usque ad tempus, quo vendentur carius, licet debitor in se periculum suscipiat, non tamen in creditore iudicatur usura, si hoc fecit, ut proximo subveniat. Item, tacita est usura, cum quis ratione dilationis plus iusto vendit et accipit, et cum quis ratione mutui servitium vel munus accipit, ut superius est expressum. Item, est usura tacita, cum quis aliquid commune habet cum aliquo, quidquid sit illud, et periculum vel damnum non ait commune.
Item, est usura manifesta, cum promissum ex pacto intervenit accipiendi amplius, vel etiam obligatio ex pacto ad simile mutuum faciendum.
15. Secundus fructus principalis avaritiae est iniustitia occulta in contractibus, quae multis modis contingit, videlicet vendendo, emendo, commutando, et hoc potest esse aliquando circa temporalia, vel spiritualia. Vendendo temporalia fit fraus in numero, pondere, mensura, in valore seu in qualitate, in defectus taciturnitate, cum scilicet notabilis est defectus et occultus rei venditae, et tacetur et ita care venditur, ac si non esset ibi defectus aliquis. Item, notabiliter care vendendo vel propter necessitatem ementis, vel propter dilationem solutionis, vel propter simplicitatem ementis, qui rei valorem non novit. Item, in venditione suspecta locutionis peccata, scilicet rei falsa commendatio, periurium, exsecratio, verborum duplicitas seu falsitas, quae omnino, secundum quod ad nocumentum proximi vel deceptionem ordinantur, contra proximi caritatem sunt. Hic tamen advertendum, quod, sicut supra de furto dictum est, ita posset esse proximi tam modicum nocumentum, quod quantum esset de ratione contractus, non iudicaretur mortale.
16. Hic etiam circa mendacium est notandum, quod, sicut habetur super illud Psalmi: Perdes omnes, qui loquuntur mendacium, triplex est mendacium: iocosum, officiosum, quod fit propter bonum proprium vel proximi, et perniciosum, quod fit in nocumentum proximi, vel fidei detrimentum, et hoc ultimum de suo genere est mortale; unde cum mendacium fit in proximi nocumentum in contractibus, patet, quod habet rationem mortalis.
17. Hic etiam circa periurium et iuramentum est notandum, quod iuramentum, secundum Hieronymum , tres comites habere debet, scilicet veritatem, iudicium et iustitiam. Iudicio caret iuramentum absque discretione et deliberatione factum: iustitia caret iuramentum illicitum, quod est in detrimentum salutis aeternae ; veritate autem caret, cum falsum iuratur.
18. Circa iuramentum etiam est sciendum, quod duplex est iuramentum, scilicet assertorium et promissorium. Iuramentum asscrtorium, cum falsum iuratur, vel quod creditur esse felsum, ex suo genere est mortale et contra praeceptum divinum de non assumendo nomen Dei
in saniem : hoc autem sic intelligendum videtur, cum quis ex deliberatione iurat et se peierare advertit.
19. Circa iuramentum promissorium notandum, quod cum quis promittit per iuramentum, aliquid se facturum, et deliberative, tenetur illud adimplere: aliter est transgressor praecepti, nisi forte ad implendum reddatur impotens, vel nisi iuramentum vergat aliquo modo contra Dei vel proximi caritatem. Dicit enim Isidorus : " In malis promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum ".
De verborum autem duplicitate et falsitate, quando fit in proximi deceptionem et nocumentum, sicut de mendacio iudicandum videtur. Unde dicit Isidorus: " Quacumque arte quis iuraverit, Deus, qui conscientiae testis est, illud accipit, sicut ille cui iuratur, intelligit.
20. Circa fraudes, quae in emendo fiunt, notandum, quod quandoque in venditore est simplicitas, vel necessitas , et hoc modo contingit fraus in emptore, scilicet cum res emit vilius vel ratione simplicitatis illius qui vendit, necessitatis, vel ignorantiae.
Item, peccata locutionis in emptoribus frequenter inveniuntur, cum scilicet res mendaciter vilipendnntur.
Et rationes, quae circa venditores sunt dictae, et eo modo, quo dictum est de venditore, sic etiam de fraude in commutationibus est similiter iudicandum.
21. Item, ut dictum est , non solum consistit iniustitia et fraus in contractu temporalium rerum, sed etiam spiritualium. Et hoc quidem potest fieri vel circa iudicia, et sic est fructus iniquae sententiae, vel circa beneficia, et sic est simonia.
Est autem simonia, secundum quod communiter definitur, studiosa voluntas emendi vel vendendi aliquod spirituale, vel spirituali annexum, et habet rationem mortalis, quia manifeste est ibi iniustitia contra Deum, cum spiritualia non possint cadere sub pretio temporali, et quia non potest quis vendere vel emere id cuius non potest habere dominium ; spiritualium autem non sumus domini, sed ministri, primae ad Corinthios quarto : Sic nos existimet homo etc.; item, quia gratis accipiuntur, gratis conferri debent, iuxta illud Matthaei: Gratis accepistis etc.
22. Simonia autem tribus modis committitur, et secundum hoc tres fructus habet in arbore. Committitur enim munere a manu, ut munera corporalia conferendo pro spiritualibus obtinendis: item, munere a lingua, per preces carnales et iniustas spiritualia obtinendo: item, munere ab obsequio, ut cum quis per servitium humanum iniustum vel inhonestum spiritualia obtinet.
Item, nota alias species simoniae, quia permutando et transigendo spiritualia beneficia absque superioris auctoritate contrahitur simonia secundum iura. Appellatur permutatio, cum fit mutatio dignitatum vel quorumcumque beneficiorum ecclesiasticorum: transactio autem est de quacumque re spirituali non gratuita pactio. Hic autem circa istam materiam generaliter est advertendum, quod spirituale dare vel accipere pro temporali, ita quod spirituale cadat sub pretio, est vitium simoniae; licet autem pro labore et sustentatione secundum bonas consuetudines accipere seu dare.
28. Item, ut dictum est, alius fructus iniustitias seu fraudis est ad proximum, scilicet iniusta sententia, et multos fructus mortiferos habet, qui sunt: iustitiae perversio sive dilatio, ordinis turis mutatio, falsum testimonium, iniusta advocatio, litterarum abusio ; quae omnia habent rationem mortalis, secundum quod cedunt in proximi nocumentum et ex radice avaritiae procedunt, ut pecunia emergatur.
24. Circa quartum, scilicet de iniusta advocatione, nota peccata, quae ibi inveniuntur frequenter, scilicet iniustum patrocinium, litis prolongatio, turis sophistica allegatio, iniustum consilium, scilicet de mendacio vel periurio in iudicio faciendo, quae manifeste rationem mortalis habent, cum fiunt in proximi nocumentum.
25. Circa quintum, scilicet litterarum abusionem, nota etiam multa peccata, quae committuntur hoc facto, scilicet iniusta impetratio, u t cum, veritate tacita, vel falsitate suggesta, litterae ad vexationem proximi impetrantur ; iniusta extensio, ut cum, quis habet litteram ad aliquas personas specialiter, vel ad certum numerum personarum, vel ad certum negotium, et ultra litterae virtutem seu tenorem extenditur ad negotia vel personas. Item, additio vel diminutio per rasuram, vel fictio, cum quis bullam subtiliter raserit, vel Duliam falsam facit, in quo ultimo casu, ipso iure maiorem excommunicationem incurrit.
26. Secundus ramus principalis, qui ex avaritia procedit, est inordinatus amor habiti ; et ex hoc ramo hi fructus procedunt: iniusta congregatio, immisericordia seu incompassio, restitutionis dilatio, irrecompensatio, illiberalitas, de quibus est videndum, quomodo habent rationem peccati.
27. Circa primum, scilicet de iniusta congregatione, est notandum, quod iniusta congregatio est, cum quis bona sua seu fructus terrae suae congregat solo ardore habendi, vel ut caristia procuretur, et res servatae postmodum carius vendantur, et iterum pretium reponatur. Et hoc quidem rationem mortalis habere potest, dum ibi intentio est ista congregandi nec dispergendi loco et tempore, sed solo ardore habendi et luxuriandi in eis. Et hoc exemplum patet in illo divite, de quo dicitur Lncae duodecimo , quod dicebat: Anima mea, habes multa bona etc.; cui responsum est: Stulte, hac nocte repetent animam tuam, scilicet daemones etc.: ergo manifestum est, quod ibi faciebat peccatum mortale.
28. Secundus fructus est immisericordia in effectu, cum scilicet proximus in arcta necessitate videtur, et scitur hoc, et non subvenitur ei, cum tamen omnia in necessitate debeant esse communia; et tunc potest esse mortale, et secundum hoc mali de defectu misericordias iudicabuntur, sicut patet in Matthaeo . Unde sic intelligit Ambrosius,
ubi dicit: " Pasce fame morientem; si non pavisti, occidisti ".
Non solum antem est in praecepto proximum iuvare in datione temporalium, sed etiam in aliis actibus misericordiae, sicut patet in Matthaei vigesimo quinto. 29. Tertius fructus est restitutionis dilatio. In illis . enim casibus, in quibus non transfertur dominium, sicut in furto, usura, rapina et similibus, semper est detentor in mora et peccat mortaliter retinendo, licet poeniteat accepisse, s i tamen adsit reddendi possibilitas vel opportunitas. Unde et Augustinus dicit : " Non dimittitur peccatum , nisi restituatur ablatum ". In his autem, in quibus dominium transit in accipientem, sicut in mutuo, non est quis in mora nisi secundam conditiones appositas, et sic posset esse tantae conditionis transgressio in proximi laesionem, quod posset habere rationem mortalis.
30. Quartus fructus inordinati amoris temporalium est irrecompensatio, cum scilicet quis multa bona accipit ab alio et ex inordinato amore temporalium aliquid recompensare dimittit, quod manifeste est contra ius naturale. De hoc tamen secundum radicem iudicandum est, scilicet utrum hoc ex avaritia procedat, quae habeat rationem mortalis: qualis autem avaritia habeat rationem mortalis, dictum est.
Sicut autem de irrecompensatione, ita et de illiberalitate dicendum est, cum quis non est liberalis in dando.
Capitulum III.
Tertius ramus principalis est concupiscentia carnis.
1. Tertius principalis ramus, qui ex radice concupiscentiae et trunco malae voluntatis procedit, est carnis concupiscentia, secundum Ioannem in Canonica sua , scilicet in quaerendo delectationem et vitando molestiam. Et secundum hoc in duos ramos principales iste ramus dividitur. Primus autem ramus, qui in quaestu delectationum consistit, in duos ramos dividitur, quia quaedam est delectatio pertinens ad conservationem individui per actum refectionis, alia est pertinens ad conservationem speciei per propagationem seminis.
2. Quantum autem ad primum specialiter peccatum gulae consistit. Est autem gula, secundum quod habet rationem peccati mortalis, inordinatus appetitus vel usus nutrimenti , rationem subvertens et avertens a Deo ; et hoc patet in gula praccipue, qua quis praecepta Dei non timet praetergredi, ut delectamenta ciborum sequatur, et illa etiam, qua ratio subvertitur, cum ex deliberatione seu adversione rationis procedit, ut cum quis scienter se inebriat, vel naturam propriam gravat. Unde Gregorius trigesimo Moralium sic loquitur de gula dicens, quod, dominante gulae vitio, " omno, quod egerint homines fortiter, perdunt ". Sicut autem alia vitia sua venialia habent, ita in gula, ut cum circa actum nutritionis et desiderium non est inordinatio contra Deum nec aversio rationis, quia tales actus quandoque non sunt in potestate hominis.
Ex hoc autem ramo praecipue tres rami exeunt principales, scilicet incontinentia gulae, immodestia et delectatio.
8: Circa primum, scilicet de incontinentia gulae, notandum est, quod istos fructus habet secum: anticipationem, frequentationem et ieiunii fractionem.
Anticipatio est, cum quis horam comedendi anticipat, quod potest fieri tempore ieiunii, vel alio tempore. Si autem tempore ieiunii, quod est in praecepto, cum hora comedendi secundum iura et consuetudinem assignetur post meridiem, qui horam notabiliter anticipat sine causa iusta , sola comedendi libidine, fraudem fecit, nec tale ieiunium reputatur, ut si quis forte hora tertia comederet et sic se impleret, quod postmodum illa die non esuriret. Qui autem fraudem facit legi committit in legem ; unde Chalcedonense Concilium : " Nullatenus iudicandi sunt ieiunare qui ante comedant, quam vespertinum celebretur Officium, quod tempore quadragesimali dicitur, alias antem post Nonam ".
Item, ista anticipatio fit etiam alio tempore, ut multi, qui volunt comedere statim, quando de lecto exeunt, sicut bruta animalia ; etiam quandoque absque aliquo appetitu ex prava consuetudine, quod est grave peccatum et vix potest contingere, quin a radice mortali procedat.
4. Secundus fructus est frequentia cibi vel potus, quod, nisi cogat aetas vel infirmitas vel iusta necessitas, manifeste contra rationem est peccatum ; quam prohibet Apostolus ad Galatas quinto , quod ponit comessationem inter opera carnis, de quibus dicit, quod qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. Per quod patet manifeste, quod aliqua comessatio habet rationem mortalis, cum scilicet procedit ex gula eo modo, quo habet rationem mortalis. Quando autem habeat rationem hanc, dictam est superius . 5. Tertius fructus incontinentiae gulae est fractio ieiunii ab Ecclesia instituti vel secundum Ecclesiae consuetudinem obtenti , quod fit in numero et qualitate : in numero comestionum, pluries comedendo ; in qualitate cibi, cibum vetitum comedendo, ut comedendo carnes, vel lacticinia et huiusmodi in Quadragesima. Et de hoc ieiunio est sciendum, quod quicumque hoc ieiunium non observat absque dispensatione superioris, vel iusta necessitate laboris necessarii, vel paupertatis notabilis, vel actatis, vel infirmitatis, est transgressor pracccpti, et sic peccatum mortale committit. Unde Hieronymus ad Lucininm , loquens de ieiunio, dicit: " Unaquaeque provincia abundet in suo sensu et praecepta maiorum leges apostolicas arbitretur "; per quod patet, ieiunium esse in praecepto.
6. Secundus ramus principalis gulae est immodestia, scilicet cum in nutriendo corpus modus debitus non servaturi et duos fructus habet, scilicet aviditatem et nimietatem. Est antem aviditas inordinata in comedendo gulositas et est peccatum, cum motus brutales et inordinatos debeat refrenare: et potest quandoque sine peccato esse, ut cum homo non subiacet suae potestati; et quantoque est veniale, ut cum non ita reprimit, sicut decet ; et potest esse mortale, si ex radice mortali procedat, sicut de frequentia dictum est.
7. Secundus antem fructus immodestiae in cibo est nimietas, ut cum quis comedit in nimia quantitate, vel bibit. Ezx hoc fructu nascitur corporis gravitas et infirmitas, mentis hebetudo et caecitas, iudicii praecipitatio, incircumspectio, ebrietas , loquacitas, inepta laetitia et dissolutio.
Circa materiam istam notandum in generali, quod ille nimis dicitur comedere, qui ultra commoditatem naturae comedit et est contra rationem, et per consequens peccatum, cum actus nutritionis sit ad conservationem individui, et per talem culpam fiat naturae subversio ; unde patet, quod ibi est abusio et peccatum. Et tantum in gravamen naturae procedere potest, si ex deliberatione fi at, quod habebit rationem mortalis. Ex deliberatione autem dico, quia quandoque ex passione famis vel praeteitu aestimatae necessitatis hoc potest fieri, quod de facili non esset iudicandum mortale.
8. Cum hoc autem fructu, ut dictum est, est corporis gravitas et infirmitas, quae ex nimia cibi sumtione procedit, et hebetudo mentis et caecitas, quae, licet magis rationem poenae quam culpae habeant, tamen causa peccati esse possunt, cum quis ratione infirmitatis vel gravitatis corporis iam non potest facere id, ad quod a natura ex praecepto tenebatur, vel ex nimia sumtione cibi vel potus in talem hebetudinem vel caecitatem mentis incidit, quod necessaria ad salutem non cogitat nec diiudicat et transgreditur, vel sententiam vel verbum praecipitat in proximi nocumentum. Et tunc manifeste non excusatur, quin talibus possit peccare mortaliter in talium omissione, cum factus sit ineptus ad talia eiercenda dando operam rei illicitae. Et haec intelligo, nisi amisisset totaliter rationem, vel forte corporis potestatem eo modo, quo de ebrietate dicitur.
9. De ebrietate autem notandum, quod, si quis sciens vim vel liquoris fortitudinem, advertens, quod ex eius nimia sumtione potest ebrietatem incurrere, nimis sumendo peccat mortaliter, quia scilicet usu rationis se privat et omnium peccatorum periculis se exponit. Unde Ambrosius in libro de Patriarchis : " Vitandam discimus ebrietatem , per quam crimina vitare non possumus. Nam quae sobrii cavemus per ebrietatem ignorantes committimus "; et Apostolus ad Galatas inter opera mortalia ebrietatem connumerat. Potest tamen ebrietas contingere absque.mortali peccato et etiam veniali, ut cum quis liquoris fortitudinem non cognoscit, vel liquorem inebriantem pro alio bibit, vel siti ducitur non advertens. Unde Augustinus contra Faustum Lot de ebrietate eicusat. Cum autem quis ratione ebrietatis vel occasione peccatum mortale ignoranter postmodum committit, si mortalis fuit ebrietas, non totaliter excusatur, tamen, secundum quod ratio voluntarii diminuitur, sic peccatum excusatur a tanto, licet non a toto. Si autem ebrietas absque peccato contingit, tunc a peccato mortali excusari potest. Unde Augustinus Lot ebrium ab incestu eicusat, dicens contra Faustum: " Lot culpandus, non quantum incestus, sed quantum ebrietas meruit ". Tamen, cum quis ad se redierit, debet de illo peccato dolere, ut credo, et etiam confiteri, quia ad superiorem pertinet iudicare, utrum talis fuerit ebrietas, quae peccatum valeat excusare.
10. Item, folium istius immodestiae est loquacitas, quae multa folia secum habet, scilicet multiloquium, vaniloquium, stultiloquium, turpiloquium, de quibus , cum " voces sint signa intellectuum ", iudicandum videtur secundum rationem radicis.
11. Ultimus fructus nimiae comestionis est inepta laetitia et dissolutio, quae sortiuntur rationem peccati secundum radicem et in aliquibus secundum scandalum, ut cum ratione status vel officii scandalum vel occasio scandali datur, quod tantum esse poterit, quod habebit rationem mortalis.
12. Tertius ramus principalis, qui ex gula procedit, est inordinata delectatio et hos fructus etiam secum habet , scilicet sollicitudinem in quaerendo, studiositatem in praeparando, multiplicitatem in diversificando, carestiam in emendo, voracitatem in sumendo, quae rationem peccati sortiuntur secundum rationem radicis et personarum et statuum, vel secundum quod in talibus fit ita notabilis superfluitas atque sumtus, quod pauperum indigentia et necessitas hoc faciat habere rationem mortalis, eo modo, quo superius de prodigalitate est dictum.
13. Secundus ramus principalis, qui ex radice carnalis concupiscentiae procedit, est delectatio inordinata circa actum, qui pertinet ad conservationem speciei, ut dictum est supra, quae luxuria appellatur, quae quidem habet rationem peccati, in quantum repugnat rationi vel naturae, et habet rationem mortalis, sicut patet quinto ad Galatas, ubi inter carnis opera computatur. Hic antem ramus cum praccedenti ramo convenienter inseritur, quia ex gula procedit et gula ei materiam administrat, quia semen, secundum Philosophum, est " superfluum alimenti ". Sicut autem dictum est de aliis peccatis, quod motus proprios habent et diversos , qui praeveniunt rationem, nec adhibetur consensus, nec habent rationem mortalis: sic etiam de luxuria est dicendum.
14. Ex hoc autem ramo tres rami speciales procedunt, qui sunt: inhonestos, carnalis affectio et incontinentia.
Inhonestos hos fructus emittit, quia est inverecunda in verbo, in gestu, in facto, in habitu. Circa inverecundiam hoc est advertendum, quod, licet sit passio, tamen ex vitio oritur. Cum enim inverecundia sit de turpi proprie, quia qui inverecundus est turpia videtur diligere ; unde de ipsa iudicandum est secundum rationem radicis. Neque enim quandoque est in potestate hominis, quando voluerit verecundari, quia huiusmodi passiones ut frequenter complexionem sequuntur.
15. Circa inhonestatem in gestu, rel facto, vel verbo sciendum, quod multum ex affectu pensantur, vel secundum quod ex hoc ratione temporis vel loci vel personae potest oriri scandalum ; et tunc ex aliqua circumstantia posset tantam praestare occasionem scandali , quod posset habere rationem mortalis, ut si forte persona religiosa rel posita in exemplum choreas vel tripudia duceret, rel si forte a quocumque in Parasceve talia exercerentur. Inhonestas autem in verbo, quae scurrilitas dicitur, de qua dicit Apostolus : Nec nominetur in vobis, ex affectu pensatur, vel secundum scandalum ratione personae, vel secundum quod verba talia alios ad malum incitant, cum et tali intentione dicuntur, et sic posset habere rationem mortalis. Et sic etiam de choreis et cantilenis et lusibus intelligendum est. Per haec igitur, quae dicta sunt, patet, quomodo histriones, saltatrices et tales ioculatores, qui inhonestis verbis et factis homines faciunt delectari, non pensantes, quae verba vel facta proferant, dum tamen possint pecuniam extorquere, non sunt in statu salutis. Dare etiam talibus est in peccato fovere ; unde Augustinus super Ioannem : " Dare res suas histrionibus vitiosum est ". Qui autem talia exercent officia absque inhonestate ad recreationem hominum, cum quandoque talis recreatio sit laetitia et virtus, etiam secundum Philosophum, quae eutrapelia nominatur, non tales damnandi, nec talibus dare iudicatur peccatum.
16. Circa inhonestatem habitus notandum, quod iste fructus quatuor secum habet, scilicet superfluitatem, pretiositatem, curiositatem, inhonestatem.
Superfluitas autem consistit in duobus, scilicet in numero et mensura , ut cum habentur vestes plures, vel nimis latae vel defluentes.
Item, curiositas in veste duobus modis invenitur, scilicet in colore et modo facturae.
Inhonestos autem est, cum modus facturae vestium impudicitiam praetendit et ad malum provocat, ut pretiosarum vestium vel circa collum et guttur tale quid .
Hniusmodi autem inhonestatis fructus sunt unctio, lotio , deceptio, compositio, multiplicatio, adinventio, ut cum fiunt unctiones vel lotiones ad acquirendum colorem, vel deceptiones in mutando capillos vel furando caput et huiusmodi. Item , compositio, ut cum nimis stricti sotulares , vel singularis modus in compositione servatur. Item multiplicatio localium, et adinventio novi modi in talibus, quae omnia, quomodo rationem peccati habeant, videamus.
17. Circa igitur hanc materiam est notandum, quod ista quatuor possunt habere rationem peccati vel ratione perversae intentionis, vel contrariae consuetudinis, vel conditionis personae, vel temporis: vel ratione radicis possunt habere rationem peccati, ut cum ista ex superbia oriuntur et ad inanem gloriam ordinantur, vel cum ista fiunt intentione placendi et ad luxuriam provocandi: et si radix mortalis sit, et ramus mortalis erit. Dicit enim Augustinus , quod non solum appetere, sed etiam appeti velle criminosum est.
18. Haec etiam ratione consuetudinis contrariae possunt habere rationem peccati, ut cum quis quaerit habitum, qui consuetudini terrae non congruit, vel unguentis utitur, vel modo ornatus cedit in scandalum proximorum, ut si vir veste muliebri uteretur et e converso et hniusmodi. Et ita talibus tanta posset dari occasio scandali, quod posset iudicari mortale. Unde Augustinus tertio libro Confessionum " Consuetudo vel lex terrae nulla civis vel peregrini libidine violetur ".
Item, ratione conditionis personae, quia alius habitus decet clericum vel personas ecclesiasticas, alius personas laicas, alius divitem, alius pauperem, alius viduam, alius coniugatam. In hoc igitur potest contingere ratio peccati, secundum quod quaelibet persona suum statum in aliquo praedictorum excedit, ut si forte tot paria vestium velit habere burgensis aliqua, quot regina, et sic de aliis. Unde sic potest in talibus excedere statum suum, quod oportet concludi, quod ex aliqua mala radice procedat et quod vergat in scandalum proximorum.
19. Quarto, ratione temporis, ut cum quis utitur talibus et talia multiplicat tempore necessitatis pauperum, ut cum tanta est caristia, quod pauperes arctam indigentiam patiantur, quod deberent pauperibus erogari quae in talibus superfluitatibus expenduntur: et tanta posset esse ex una parte superfluitas, et ex alia tanta indigentia, quod posset habere rationem mortalis eo modo, quo dictum est de prodigalitate.
20. Secundus ramus luxuriae principalis est carnalis affectio, quae duobus modis contingit: vel secundum quod aliquis ad carnem suam seu corpus inordinate afficitur, vel etiam ad alium. Primum autem istorum cura carnis vocatur, de qua dicit Apostolus ad Romanos : Curam carnis ne feceritis in desideriis. Huius autem rami sunt multi fructus, secundum diversa opera, in quibus consistit carnalis delectatio, et secundum hoc est mollities in vestibus, in culcitris, in lineis: in sedilibus et in lectis quies corporis: item, sollicita cautio adversitatis, vel frigoris, caloris, famis et hniusmodi; et ista, licet de se non habeant rationem mortalis, tamen circa ista tanta potest esse sollicitudo, quod ista praeponuntur amori divino, vel aliquod divinorum praeceptorum omittitur, vel aliquid contra Deum fit, ut talia habeantur.
21. Item, carnalis affectio quandoque habetur, ut cum quis ratione eorum quae ad carnem pertinent, inordinate diligit: potest carnalis affectio nuncupari. In hoc autem potest esse duplex excessus, scilicet in affectu et effectu. In affectu autem potest esse duplex: vel secundum quod caro sonat in naturam, secundum illud Apostoli ad Ephesios : Carnem suam nemo odio habuit: vel secundum quod sonat in vitium, secundum illud: Caro et sanguis regnum Dci non possidebunt. Primo modo, quando est excessus in diligendo filios vel parentes, ut cum amor Creatori praeferatur, ut si quis Deum offendere magis eligeret, quam amorem talium amittere, vel eorum quodcumque detrimentum videre, quod esset peccatum mortale secundum verbum Domini dicentis : Qui amat patrem, aut matrem, aut filios plus quam me, non est me dignus. 22. Est autem alius amor carnalis, secundum quod caro sonat in vitium, qui ex corruptione carnis nascitur, ut cum quis ad aliam personam sic quandoque afficitur, quod, licet in actu peccati consensus non interveniat, tamen ad actum illum talis affectio aliqualiter ordinatur: quod ex eius fructibus comprobatur, cum scilicet ex mutua collocutione vel societate vel aspectu vel visu carnis stimuli oriuntur. Constat autem secundum Apostolum ad Romanos , quod si rami sint mali, et radix etiam mala erit. Hoc etiam patet, quod habet rationem peccati, quia ex tali affectione ratio amittit dominium, et voluntas etiam rationem quandoque sequi non potest, tali affectione ligata, cum scilicet affectus trahatur ad cogitandum de re amata, nec sit in potestate eius cogitationem dimittere ; insuper et ad Dei dilectionem elevari non potest, tali affectione depressa ; insuper et quandoque corporis detrimentum incurrit. Cum igitur aliquis se scienter inebrians, quia usum et potestatem rationis voluntarie amittit et in corpus proprium peccat, quia ex hoc deterioratur in corpore: multo amplius videtur, quod qui in talem affectionis servitutem se scienter iniicit , cum non ita cito sicut ebrietas transeat, peccat mortaliter. Unde et hoc videtur dicere Augustinus in Speculo, cum de talibus dicit: " Secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, et intactis etiam ab immunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus ".
23. Sicut autem supra dictum est, quod quandoque ebrietas rationem mortalis non habet, cum aliquis fortitudine vini vel conditione decipitur non advertens ; sic et si quis per contubernium personae alicuius in talem affectionem incidat non advertens, non iudicarem peccatum, sed potius passionem. Si tamen advertens affectionis periculum fovet et affectionem nutrit, iam in talem affectionem consentit. Si autem aliquis talem affectionem sentiret, et semper displiceret eidem, aut si esset urgens necessitas, vel magna utilitas convivendi vel colloquendi vel consolandi personas huiusmodi ; non crederem iudicandum mortale , nisi per talem affectionem sentiret in se notabile detrimentum spiritualium. Et si forte talis esset persona, quam oporteret actus spirituales exercere, et per hoc impediretur, ne posset implere officium competenter: tunc, licet in societate personae illius posset sequi utilitas, tamen ex ordine caritatis tenetur occasionem vitare, cum damnum suum magis quam alterius vitare teneatur.
24. Item, ex affectione carnali in effectu oritur acceptio personarum et perversio ordinis caritatis et favor mali.
Ciroa primum, scilicet de acceptione personarum, est notandum, quod acceptio personarum est, cum alicui personae aliquid utilitatis impenditur, cum tamen illud idem faciendi alteri maior ratio inveniatur: et hoc quidem ex affectione inordinata oritur et contra Legem, iuxta illud Deuteronomii primo : Non accipietis cuiusquam personam. Haec autem acceptio personarum quadruplicem fructum habet, quia in beneficiis, electionibus, honoribus et iudiciis.
In beneficiis est dupliciter, ut cum dantur beneficia ecclesiastica et temporalia. Circa collationem beneficiorum ecclesiasticorum tunc intelligo acceptionem personarum habere rationem mortalis, cum beneficium ecclesiasticum alicui indigno confertur, scienter dignis postpositis, sive sit intuitu consanguinitatis, vel etiam beneficii temporalis, vel affectionis specialis; similiter antem et indignum eligere ad dignitatem Ecclesiae, contempto paupere instructiore. Unde Angustinus super illud Iacobi secundo: Nolite in personarum acceptione etc.: " Quis, inquit, ferat, si quis divitem eligat ad sedem honoris Ecclesiae , contempto paupere instructiore et sanctiore " ?
25. Si autem sint temporalia beneficia, sic in eis potest esse personarum acceptio mortale peccatum in necessitatis articulo, quando quis tenetur beneficium conferre ex praecepto, ut cum datur beneficium illi qui non indiget, ratione alicuius particularis amoris, et ille qui est in arcta necessitate, contemnitur. In his autem, in quibus non tenetur quis dare, non cadit acceptio personarum, secundum illud Matthaei : Aut non licet mihi quod volo facere?
26. Circa tertium, scilicet de acceptione in honoribus, est notandum, quod cum quis solum ratione divitiarum honoratur absque ratione virtutis vel status, peccatum est, secundum illud Glossas : " Quicumque divitem propter divitias honorat, peccat ". In hoc autem posset habere rationem mortalis, ut si quis pauperes sanctos contemneret nec eis ratione sanctitatis honorem praestaret nec aliquem nisi divitem vel potentem honorare vellet, cum secundum Philosophum , " honor non sit aliud nisi testimonium virtutis ".
27. Circa quartum hoc notandum videtur, quod qui sic personam in iudicio accipit a vero iudicio deviando, manifeste facit contra iustitiam et proximi caritatem, et ita non est dubium, quin peccet mortaliter; unde et contra Legem est, quae dicit : Non accipies personam nec munera, ut a vero iudicio devies.
28. Circa secundum principale, quod ex affectione carnali oritur, scilicet de perversione ordinis caritatis, hoc primo notandum est, quod caritas ordinata esse debet, secundum illud Cantici : Ordinavit in me caritatem. Quatuor autem sunt secundum caritatem diligenda per ordinem: Deus, nos, proximus et corpus nostrum. Hic autem ordo est necessarius ad salutem respectu bonorum spiritualium, scilicet quod amor alicuius creaturae Deo nullatenus praeferatur; item, quod non faciat aliquis peccatum propter dilectionem proximi: item, quod corpus proprium non tantum diligat, quod ex hoc aliquod peccatum vellet committere; item, quod salutem proximi proprii corporis dilectioni praeponat.
29. Tertius fructus affectionis carnalis est favor mali, et hoc fit multis modis: quandoque enim ex familiari affectu contingit, quod peccatum alterius dissimulatur, et secundum hoc est incorrectio, consensus, procuratio seu adiutorium et communicatio in casu illicito.
Circa primum notandum, quod correctio proximi est omnibus in praecepto, cum tamen scitur, vel creditur, quod correctio peccatum impediat, quod alias fieret. Et licet sit omnibus in praecepto, illis tamen praecipue, quibus incumbit ex officio, ut sunt domini, principes, praelati, qui magis in hoc peccare possunt. Quod autem correctio sit omnibus in praecepto, patet per Augustinum de Verbis Domini: " Si negligis corrigere, peior factus es eo qui peccavit ".
30. Item, procuratio peccati et consensus in peccatum et adiutorium quodcumque et participatio, Bi sint respectu peccati mortalis, erunt eiusdem generis, secundum Apostolum ad Eomanos dicentem: Qui talia agunt digni sunt morte, et non solum qui talia agunt , sed etiam qui consentiunt facientibus.
31. Tertius ramus carnalis concupiscentias est, ut dictum est , incontinentia, quae praecipue circa actus venereos consistit. Ex hoc ramo procedit turpis imaginatio, motus carnalis, delectatio simplex et morosa, adversio periculi, consensus in delectationem et consensus in opus et deinde fructus operis malus.
Circa materiam istam notandum est, quod in consensu in delectationem primo mortalis ratio invenitur. Sicut enim dicit Augustinus : Si mente delectatio teneatur et voluntate cum adversione periculi ; et in delectationem hujusmodi consentit, etiam si in opus extrinsecum non interveniat consensus ; nihilominus est mortale peccatum, et propter hoc totus homo damnabitur.
De consensu autem in opus mortale, quin habeat rationem mortalis, non est dubium: fructus antem operis per quinque sensus distinguitur, scilicet in auditu, visu, odoratu, loquela et tactu.
32. In auditu autem multiplex contingit peccatum luxuriae, prout luxuria in inordinatam delectationem ducit, scilicet in curioso audita rumorum, instrumentorum musicorum, cantilenarum scurrilium et verborum inhonestorum; quae omnia videntur iudicanda secundum habitum, quo quis movetur ad audiendum talia, scilicet secundum conditionem radicis.
Visus etiam inordinatus pestiferos fractus habet. Aspectus pulcritudinum et visus delectabilium cum inordinatione delectationis et curiosus aspectus mulierum: item, aspectus, signa et nutus; item, aspectus factorum inpudicarum et motuum seu carnalium peccatorum, de quibus Augustinus in Speculo : " Hec dicatis, vos habere animos pudicos, si habeatis oculos impudicos, quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Et cum sibi mutuo aspecta corda nuntiant impudica, etiam alterutro delectantur ardore, intactis ab immunda violatione corporibus, fugit ipsa castitas de moribus ". Secundum hoc igitur satis potest patere, quoniam inordinati aspectus possunt habere rationem mortalis, cum scilicet ex malo consensu periculum grave et probabile peccati mortalis in se vel in alio advertitur ex aspectu, quoniam, secundum Salomonem , qui amat periculum in illo peribit.
De odoratu autem iudicandum est secundum conditionem radicis.
De loquela autem, secundum quod ex carnali concupiscentia oriri videtur, multi prodeunt fructus, scilicet scurrilitas, de qua iam dictum est , eum de inhonestate verborum fecimus mentionem ; item, incitatio vel provocatio ad peccatum verbo vel scripto vel nuntio: item, attractio per verba dulcia, quae affectu pensantur.
33. Circa tactum hoc advertendum videtur, quod in tactibus multiplei peccatum invenitur, secundum quod loca, circa quae tactas contingit, habent maiorem inhonestatem et magis possunt ad luxuriam provocare. Unde hoc circa istam materiam est tenendum, quod libidinosi tactas et oscula absque etiam consensu in opus carnale habent rationem peccati mortalis, secundum quod in eis quacritur delectatio carnalis voluntarie et deliberative. Unde super illud ad Ephesios: Fornicatio et omnis immunditia etc., dicit Glossa: " In osculis et amplexibus "; de quibus dicit Apostolus ibidem, quod non habent hereditatem in regno Christi et Dei. Hic autem tactus distinguitur, quia vel fit in personam propriam, vel in aliam, et eodem modo habet rationem peccati.
34. Cum tactu autem ponitur corruptio carnis, quae pollutio dicitur, quae duobus modis contingit: aut per actum tactus seu imaginationem delectationis morosae, aut per actum carnalem. Si primo modo per tactum vel imaginationem, hoc contingere potest dupliciter: aut dormiendo, aut vigilando. Circa pollutionem in somno hoc breviter est notandum, quod talis pollutio secundum se non habet rationem peccati, eo quod tunc liberam arbitrium vinctum sit, scilicet per comparationem ad causam . Potest autem contingere ex superfluitate cibi vel potus vel ex turpi imaginatione in vigilia praecedente. Quodsi causa mortalis fuit, puta, quia vigilando consensit, vel actam gulae mortalem exercuit, secundum hoc pollutio est signum gravioris, et tunc dictae circumstantiae sunt in confessione dicendae. Cum autem talis pollutio illusione diaboli, vel debilitate retentivae, vel virtute exclusivae contingit, nec adest complacentia; non habet rationem poccati. De pollutione autem vigilando sic distinguitur, quod si est procurata per tactum, vel imaginationem voluntariam quoquo modo, vel per auditum, vel visum, vel motum, omnis enim talis resolutio, si sit procurata , vel si consensus interveniat, est mortalis quocumque modo. Et si semen extra vas naturale voluntario emittatur, habet rationem mortalis peccati, quae mollities dicitur , quod etiam contra naturam est.
Si antem in tactu sit sexus mutatio , etiam gravissimum est peccatum, et talia peccata nec nominari debent et ignominiosa dicuntur.
35. Potest etiam huiusmodi pollutio contingere per actum carnalem, et hoc dupliciter: quia vel per actum matrimonialem, vel per actum moechiae. In actu autem matrimoniali potest contingere deordinatio in modo, in tempore et in causa. In modo quidem peccatum est, cum modus, qui naturae non congruit, invenitur; in tempore antem, cum tempore menstruorum debitum exigitur, quod est contra Legem ; si scienter fiat, est peccatum mortale. Item, cum tempora orationi, honestati et festivitatibus Sanctorum deputata non observantur, quod tamen mortale non dico.
Item, in causa , cum in actu huiusmodi non proles, sed carnis delectatio quaeritur, quod licet excusetur per matrimonium, tamen posset habere rationem mortalis, si usque ad hoc inordinatio extendatur, quod imaginando alienam mulierem cognoscat propriam, vel si eo affectu cognoscatur, quod, etiam si uxor propria non esset, vellet nihilominus delectationem complere.
36. Si autem per actum moechiae talis inordinatio compleatur, secundum hoc uniusmodi peccati sex species distinguuntur, scilicet simplex fornicatio, solutus cum soluta: adulterium, ligatus cum ligata, vel altero ipsorum ligato: stuprum, in deuoratione virginum: raptus, qui consistit in violenta mulieris cognitione; incestus, qui est, cum cognoscitur consanguinea, vel affinis ; soorilegium, cum scilicet Deo dicatae virgines vel viduae cognoscuntur vel in sacro loco talia exercentur. Haec omnia habent rationem mortalis.
37. Secundus ramus principalis concupiscentias qui ex carnis corruptione contingit, ut dictum est supra, est inordinatio in evitandis adversis, et ex hoc ramo procedit vitium capitale, quod accidia nominatur. Est autem accidia , prout est vitium capitale et speciale , tristitia quaedam aggravans, quae ita deprimit animum hominis ut eidem nihil agere libeat et maxime bonum aliquod spirituale, Habet autem rationem peccati mortalis, in quantum quis per talem tristitiam bona spiritualia devitat de liberative, nec placent ei; quod frequenter ex carnis cor ruptione procedit, in quantum scilicet aliquis curam carnis agens spiritualia refugit, carne contra spiritum dominante Unde a Gregorio trigesimo primo Moralium inter capita lia vitia computatur. Sicut autem de aliis est praedictum non quaslibet accidia nec quilibet motus accidiae habet rationem mortalis, sed oportet, quod ex deliberatione proce dat. Ex hoc ramo procedunt, secundum Isidorum de Summi Bono et secundum Gregorium trigesimo primo Moralium alia vitia, quae sunt pusillanimitas, torpor, evagatio men iis, instabilitas corporis, tristitia cordis et desperatio. 38. Circa primum, de pusillanimitate, sciendum, quod ille pusillanimis dicitur, qui animum pusillum habet ad exsequendum bona opera, quae faciliter operari posset Unde sicut praesumtio habet rationem peccati, quia per eam tendit homo ad ea quae eius potestatem excedunt ita et pusillanimitas est peccatum, dum recusat tendere in illud bonum, quod commensuratum est suae potentiae Et inde est, quod servus, qui accepit pecuniam domin sui et fodit in terram nec operatus est ex ea propter quen dam pusillanimitatis timorem, punitur a domino, ut patet Matthaei vigesimo quinto et Lucare decimo nono. Habe autem pusillanimitas rationem mortalis, cum pusillanimitate dimittuntur necessaria ad salutem, ut divina praecepta. Posset nihilominus habere rationem mortalis in casu, ut si quis detrimentum fidei, vel damnum proximi spirituale, vel etiam temporale ex pusillanimitate defensionis, praedicationis vel correctionis dissimularet. Unde Gregorius in Pastorali dicit, quod illi qui prodesse utilitati proximorum refugiunt, " si districte iudicentur, ex tantis rei sunt, quantis venientes ad publicum prodesse potuerunt ".
39. Ex ramo autem pusillanimitatis procedit timor servilis, mundanus et humanus, qui eodem modo, sicut de pusillanimitate dictum est, sortiuntur rationem peccati. Est autem timor servilis, cum quis ut servus dimittit malum facere, non propter dilectionem, sed propter poenae timorem. Timor autem humanus dicitur, cum quis, parcens carni suae, spiritualia bona refugit, quae carnis delectationibus adversantur. Est autem timor mundanus, cum quis propter timorem mundi, personae scilicet alicuius , dimittit bonum facere . Primus timor est cum mortali peccato, scilicet cum quis peccatum dimittit facere solummodo ratione poenae. Secundus autem timor et tertius habent rationem mortalis, cum propter huiusmodi necessaria ad salutem dimittuntur.
40. Circa secundum de torpore notandum est, quod tunc quis torpere dicitur, cum ad bene operandum invenitur inefficax, sicut aqua tepere seu tepida esse dicitur, cum non est ita efficacis caloris: unde de tali in Apocalypsi dicitur : Utinam tu calidus, vel frigidus esses, sed quia tepidus es, incipiam te evomere de ore meo ; et talis torpor ex displicentia boni videtur procedere, quae tanta esse poterit, quod erit cum peccato mortali, ut cum quis palatum animae sic corruptum habet, quod in nullo bono spirituali complacentiam invenit, et propter hoc quidquid boni facit tepide et indevote facit. Unde ex hoc ramo procedit negligentia, cum quis negligit facere quod debet, vel si forte id fecerit, absque diligentia facit. Et secundum hoc dupliciter potest habere rationem mortalis: uno modo, si dimittantur per negligentiam necessaria ad salutem: alio modo, ut si forte talia fiant, sic cum contemptu fiunt, quod quoquo modo fiant, non curat omnino; et sic intelligitur illud Proverbiorum : Qui negligit viam suam mortificabitur.
41. Ex hoc autem ramo negligentiae multi fructus oriuntur, scilicet omissio, ignorantia, oblivio.
Circa omissionem sciendum est, quod multiplex est omissio, quae multipliciter habet rationem peccati. Est enim omissio boni propositi, voti promissi, iuramenti, iniuncti , debiti, utilium saluti.
Circa omissionem boni propositi notandum, quod habet rationem peccati secundum rationem radicis sen causae, nec enim de se habet rationem mortalis, nisi fuerit propositum boni necessarii ad salutem.
42. Circa secundam, scilicet de omissione voti, sciendum, quod votum est conceptio melioris propositi cum deliberatione firmata ; et talem promissionem absque causa vel dispensatione debita omittere habet rationem mortalis, unde David : Vovete et,reddite: Glossa: " Vovere est voluntatis, sed reddere necessitatis ".
43. Circa tertium, scilicet de omissione promissi, notandum, quod promissum non complere, quando est simplex promissio, nisi compleatur, peccatum est, nisi adsit impedimentum legitimum vel iusta causa dimittendi promissum: habet autem rationem peccati eo modo, quo et mendacium. Tunc enim impletur mendacium, cum non impletur promissum. Patet igitur, quomodo potest habere rationem mortalis , quoniam, sicut mendacium, quod in damnum vergit alterius, habet rationem mortalis, sic et frustrare promisssum cum damnificatione alterius, ut si quis forte promittat adiutorium alicui in prosecutione alicuius negotii, et postmodum ille succumbit, vel notabiliter damnificatur in negotio propter defectum promissi. Item, circa hoc sciendum est, quod secundum iura est promissio , secundum quam competit actio in iure illi cui fit promissio, ut cum quis facto, vel verbo, vel fide praestita coram bonis se obligat ad implendum promissum; et tunc secundum iustitiam promissum tenetur implere, aliter directe faciendo contra iustitiam peccatum mortale committeret. In promissis autem, quae vergunt in detrimentum salutis, non obligatur quis. Unde Isidorus : " In malis promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum ".
44. De omissione iuramenti hoc idem dicendum, quod, sicut qui in iuramento assertorio peierat, peccat mortaliter, si hoc deliberative faciat et se iurare advertat: ita etiam qui inramentum promissorium frangit sine causa idem genus culpae incurrit.
45. Circa omissionem vero iniuncti notandum est, quod poenitentiam iniunctam a discreto confessore contemnere et sine causa aliqua dimittere absque dispensatione videtur habere rationem mortalis. Unde Augustinus in Epistola : " Nihil aliud agit qui vere poenitet, nisi ut id quod male fecerat, impunitum non sinat ".
46. Circa omissionem debiti hoc est notandum, quod homo debet aliqua de iure naturali agere, ut facere alii quod sibi vult fieri; aliqua de iure divino, ut praecepta decalogi; aliqua de iure positivo ex praecepto, ut semel in anno confiteri proprio sacerdoti et in Pascha communicare, nisi ex causa legitima dimittatur: et ille qui est in sacris ordinibus constitutus, vel beneficium habet ecclesiasticum, tunc tenetur ad Horas canonicas ex praecepto. - Circa primum autem et secundum, scilicet de omissione iuris naturalis vel divini, in prosecutione praedictorum dictum est.
De transgressione seu omissiono eorum quae ad ius positivum pertinent, hoc sciendum est, quod qui ius positivum scienter omittit, si istud sit praeceptorium, inobediens est et peccat mortaliter: unde illa quae immediate supra dicta sunt, quae ad ius positivum pertinent et habent rationem praecepti, dimittere peccatum mortale indicatur. De his vero, quae ad Officium divinum specialiter pertinent, est notandum, quod in hoc multipliciter peccatur, scilicet dicendo Officium divinum inatiente, indevote, extra horam, corrupte et diminute. In his antem non facile est iudicandum mortale, nisi hoc proveniat ex contemptu. Simpliciter antem dimittere Officium in ordinato in sacris, in religioso clerico et professo, in beneficiato in ecclesia mortale communiter iudicatur.
47. Circa omissionem utilium ad salutem hoc notare possumus, quod quilibet utilia saluti tenetur quaerere, et maxime illa, sine quibus non potest quis habere cognitionem illorum quae sunt necessaria ad salutem. Unde maximum est, quod ille qui sermones et monitiones et societatem bonorum evitat hac intentione, ne scilicet hac occasione moveatur ad bonum, vel ut cognitionem eorum non habeat, quae necessaria sunt saluti vel utilia, resistit Spiritui sancto et gratiae Dei et ex hoc mortaliter peccat, utpote qui suam salutem contemnit.
48. Secundus ramus, qui ex negligentia procedit, ut dictum est , est ignorantia, secundum quod potest habere rationem peccati. Illa enim ignorantia potest habere rationem peccati, quae ex negligentia oriatur. Unde Augustinus de Natura et gratia : " Non tibi deputatur ad culpam quod invitus ignoras, sed quod negligis quaerere quod ignoras ". Unde qui de salute sua diligens est per ignorantiam damnari non potest, quia, si in eo ignorantia esset, invincibilis esset, quae excusat omnino. Ignorantia igitur, quae peccatum est, ex negligentia oritur; quae multiplex potest esse, scilicet ignorantia facti et turis.
49. Circa ignorantiam facti nota, quod tunc dicitur esse facti ignorantia, quando aliquis facit factum malum ex genere et ignorat, quod tale factum faciat, de quo tamen novit, quod peccatum est, ut si quis credat interficere feram et interficiat hominem , vel credit cognoscere suam et cognoscit non suam, et in hoc casu secundum modum negligentiae potest ibi esse peccatum. Si enim in hoc casu non apponit aliquam diligentiam, quam debet: ita poterit esse crassa negligentia, quod non excusabit a peccato. Unde Lamech, qui putavit occidere feram et occidit Cain , non excusatur.
50. Circa ignorantiam turis nota, quod est ius natarale, divinum et positivum. Circa ignorantiam iuris naturalis nota, quod nullus excusatur, quin peccet faciendo contra legem naturalem. Hic autem ius naturale seu legem naturalem appello illud, ad cuius cognitionem potest homo per naturalia attingere. Constat enim, quod qui tale quid ignorat, hoc ei ex negligentia contingit.
Circa ignorantiam iuris divini, scilicet mandatorum decalogi et articulorum fidei, notandum est, quod haec ignorantia est mortalis, quia in potestate cuiuslibet est hoc scire et a Iege naturali derivatur.
Circa ignorantiam iuris posiivi notandum, quod quilibet illa quae pertinent ad offiium suum et de iure positivo sunt, scire tenetur, et alium ignorantia est mortalis. Hic distinguendum videtur. ttuaedam enim sunt iura praeceptoria , quaedam monitoria, quaedam consultatoria. Unde de iuro praeceptori hoc intelligo, sicut dictum est supra de iure positivo, ubi de omissione diximus . Ilicet autem, ut dictum est, naturalis iuris ignorantia, seu etiam iuris alterius non excuset ; tamen, si contingat, aliquem multa peccata commisisse , quorum non potest in modico tempore habere notitiam, in modico tempore possunt per contritionem generalem dimitti, sicut alibi diffusius tractari habetur.
51. Item, ex ramo ignorantias procedit error conscientiae et eius transgressio et perplexitas et discrimen. Est autem error conscientiae, cum conscientia dictat aliquid faciendum, ad quod non tenetur quis, vel quod facere est peccatum. " Qui enim facit contra conscientiam, secundum Gregorium , aedificat ad gehennam". Et si sit conscientiae indicium, quod omissio aliqua vel transgressio sit mortalis, peccat mortaliter dimittendo. Cum autem conscientia dictat aliquid faciendum necessario, quod tamen peccatum mortale est, mortaliter peccat dimittendo et nihilominus faciendo ; et tunc perplexitas est, manente conscientia, quae tamen dimitti potest et debet. Tunc antem discrimini se quis exponere dicitur, cum aliquid timet et dubitat esse mortale, et tamen id facit ; et tunc etiam mortaliter peccat qui discrimini se exponit. Haec autem, quae dicta sunt, ut frequenter ex negligenti discussione conscientiae procedunt, quae negligentia tanta esse poterit, quod mortalis erit, sicut de ignorantia iam dictum est.
52. Tertius ramus, qui ex negligentia procedit, est oblivio, quae in duos ramos dividitur. Est enim oblivio peccatorum et beneficiorum Dei et hominis, ex qua ingratitudo oritur et indevotio.
Circa oblivionem peccatorum est notandum, quod peccata propria oblivisci ex negligentia est peccatum, cum quis teneatur conteri et confiteri de peccatis suis, quod non potest facere, si oblivioni tradantur ; et tanta circa hoc poterit esse negligentia, quod habebit rationem mortalis, sicut de ignorantia est praedictum.
Item, beneficia Dei oblivisci nec considerare, et sic Deo esse ingratum, mortale est. Unde bene in quodam Sermone de talibus dicit Bernardus : " Quantos videmus, quasi oblitos sui et peccatorum suorum , Dei quoque et beneficiorum eius immemores, sic non redimere, sed amittere tempus, ut de moribus et affectionibus suis ultima apud ipsos vix mentio fiat "?
53. Ultimus ramus, qui ex accidia procedit, est omnium pessimus, scilicet desperatio, qua quis, peccatorum suorum immanitatem considerans et de Dei misericordia diffidens, laxat frenum peccatis. Et hoc quidem gravissimum est peccatum, quod dicitur in Spiritum sanctum , de quo dicit Dominus : Non remittetur in hoc sacculo neque in futuro; non quod non possit dimitti,
sed quia vix dimitti potest, vel quia ibi non est color excusationis, qui locum praestet divinao misericordiae. Hoc autem peccatum convenienter ex accidia oriri dicitur, quia, ut dictum est , accidiosus complacentiam aliquam in bono non invenit, et ideo a bono opere se subtrahit: spes autem ex merito operis provenit.
54. Hic circa peccatum in Spiritum sanctum notandum est, quod huiusmodi peccati sex species a Sanctis assignantur, scilicet desperatio, de qua iam dictum est.
Item, praesumtio, cum quis in tantam prorumpit insaniam, quod non cogitat, iustitiam in Deo esse, sed quidquid faciat ad gloriam sui provenire credit.
Impoenitentia, cum quis proponit, quod nunquam poenitebit de peccatis suis. Et iuxta hunc ramum est alius, qui, licet non dicatur peccatum in Spiritum sanctum, tamen peccatum mortale est, scilicet cum quis se cogitat esse in mortali peccato et in offensa divina, et non statim poenitet, sed adhuc remanere in peccato intendit.
Quarta species peccati in Spiritum sanctum est obstinatio, cum quis sic malo adhaorero intendit, quod nulla persuasione vel timore redire ad bonum intendit.
Quinta est impugnatio veritatis agnitae, scilicet cum quis impugnat fidei veritatem, ut licentius peccet.
Sexta est invidentia gratiae, cum quis in tantam prorumpit malitiam, quod gratiam Dei multiplicari in mundo et fidem crescere videre non potest.
55. Haec autem peccata in Spiritum sanctum dicuntur , quoniam, licet contra totam Trinitatem sint, tamen sunt praecipue contra bonitatem divinam, quae Spiritui sancto appropriatur, sicut potentia Patri, sapientia Filio. Dicitur enim quis peccare in Patrem, cum peccat ex infirmitate: in Filium, cum peccat ex ignorantia: in Spiritum sanctum, cum peccat ex malitia, quod habet magis rationem peccati . Soli peccant in Spiritum sanctum qui impoenitentes existunt usque ad mortem. Spiritus enim sanctus caritas est Divinitatis, est amor Genitoris et genitae Veritatis, qui suam gratiam nobis tribuit, sui ipsius arrham. Qui igitur peccat et gratiam suam recuperare non amat et nunquam curat ab eo diligi, qui totus est amor et caritas, nec ad illud tendit, unde sumsit arrham, in Spiritum sanctum peccat et nunquam post mortem, sicut neque vivens, consequetur veniam: sicque nullus peccat in Spiritum sanctum, qui fugit ad ipsum.
56. Ecce, radicem arboris malae, truncum, ramos cum foliis et fructibus plenis veneno mortifero secundum intellectus mei parvitatem descripsi ; sed, sicut David , delicta quis intelligit? Neque enim peccatorum gravitatem et conditionem me scire suppono; unde et si quid in hoc opusculo scriptum lector inveniat, quod ei scrupulum dubitationis ingerat, peritiores medicos consulat, qui securius sibi arboris fructum et ipsius periculum valeant indagare. Neque intentionis meae est hic aliquid temere asserere vel alicui praeiudicium generare. Ut autem ea quae dicta sunt, planius innotescant, ipsa breviter recapitulo eo modo et ordine, quo sunt in arbore describenda.
EPILOGUS PRAEDICTORUM.
Radix malae arboris est cupiditas, secundum Apo stolum , ex qua truncus malae voluntatis procedit, qui incipit in imaginatione mala et procedit in mala et morosa delectatione et consummatur in malo consensu, qui duplex est, scilicet consensus in delectationem et in opus.
Sunt aliquae circumstantiae, quibus aggravatur peccatum, quae in hoc versiculo continentur:
Quid, quis, ubi, cum quo, quoties, cur, quomodo, quando.
Ex praemissa radice concupiscentiae triplex ramus procedit, scilicet concupiscentia honoris, concupiscentia oculorum et concupiscentia carnis.
Ex primo ramo hi rami procedunt, scilicetpraesumfio, inanis gloria, contemptus.
Praesumtio hos habet ramusculos:
Ex se, pro meritis, falso, plus omnibus.
Et hos ramos habet praeeminentia in gratuitis et gratis datis.
Ex primo ramo procedit folium tentationis divinae cum fructu discriminis.
Ex praeeminentia ex gratis datis sunt hi rami: elatio mentis, confidentia de se, de qua procedit fructus inordinatae audaciae.
Ex ramo contemptus est ramus duplex: contemptus Dei et contemptus proximi, et horum medius est inobedientia ad Deum et ad proximum.
Ex contemptu Dei procedunt hi fructus: irreverentia rebus divinis exhibita, locis, personis, temporibus, Sacramentis, sustinere interdictum, suspensionem, excommunicationem, recipere quodcumque Sacramentum in mortali peccato, quodcumque Sacramentum ministrare, vel ecclesiam officiare, officium correctionis exercere, inconfessus Sacramentum recipere, habita copia sacerdotis, in statu suspensionis , vel interdicti, vel excommunicationis, vel irregularitatis celebrare ; item, in excommunicatione se divinis ingerere, vel interesse: item, cum excommunicato in divinis participare.
Ex contemptu proximi hi fructus procedunt: subtractio a verbo, a societate, gestu vel modo indignationem ostendere. Haec sunt folia: indignatio verborum, ironia, derisio, subsannatio, irreverentia in verbo.
Ex inobedientia procedit ramus impatientiae, cum fructu murmurationis, blasphemiae, pertinaciae, rebellionis et transgressionis, et haec possunt esse contra Deum et contra proximum.
Item, ex ramo inobedientiae infidelitatis ramus procedit, et hi rami ex ea exeunt: divinatio, apostasia, idololatria: item, haec folia praedicta, prout in verbis existunt, scilicet perversum dogma seu praedicatio.
Secundus ramus supcrbiae est inanis gloria, ex qua quatuor rami oriuntur: honoris ambitio, favoris humani appetitus, confusionis timor et laudis amor.
Ex ramo ambitionis oriuntur bi fructus, scilicet pompa, quae in tros fructus dividitur, scilicet fastum in superbo apparatu et comitatu et gestu ex cordis affectu , et folium fastus in verbo.
Ex appetitu favoris procedit folium adulationis, quod tripartitum est, quod aut est de bono habito, aut non habito, vel de malo facto.
Item, ex appetitu favoris oritur fructus prodigalitatis quadripartitus, quia non considerat tempus nec personam nec modum et incuriam secum habet.
Ex ramo timoris confusionis hi fructus procedunt: mala verecundia et falsa humilitas in verbo vel in facto. Verecundia mala dividitur, quia aut est de bono opere, vel de paupertate parentum, vel de naturali defecta , vel carentia gratiae gratis datae. Item, in confessione haec folia secum habet, nempe excusationem, defensionem, veritatis negationem in iudicio, vel extra iudicium, veritatis impugnationem.
Ex amore humanae laudis hi fructus oriuntur: simulatio seu hypocrisis, ostentatio, singularitas. Item, iactantiae est folium, quod quadripartitum est, quia aut est de bono habito, vel non habito, vel de malo facto, vel non facto.
Ex singularitate procedit ramus invidiae, quae est secundum vitium capitale. Invidia vero in duos ramos dividitur principales, qui sunt exsultatio in adversis proximi et dolor in prosperis.
De exsultatione in adversis oriuntur hi fructus: machinatio, insidiae, scandalum, proditio, suspicio, iudicium. Item, habet folia: discordiarum seminatio, secretorum revelatio et maxime confessionis, verbo, signo, vel circumstantia: item, falsum testimonium.
Ex secundo ramo, scilicet de dolore prosperitatis proximi, procedit detractionis folium et ramus rancoris. Detractio autem dividitur, quia aut fit bonum alterius diminuendo vel destruendo, vel malum imponendo.
Primum folium alia quatuor secum habet, scilicet bonum proximi tacere, diminuere, pervertere et negare.
Secundum folium haec etiam secum habet: malum libenter audire, dissimulare, confirmare, aggravare, addere, revelare, imponere.
Ex ramo rancoris procedit odium. Ex ramo odii procedit ira, quae est tertium capitale. Ex tra procedit fructus crudelitatis et hi fructus: percussio, verberatio, incarceratio, duellum, bellum, mutilatio, occisio.
Ex folio discordiae bi filii oriuntur: irritatio, comminatio, contumelia , improperium, convicium, maledictio, procacitas, clamor, irreconciliatio.
Ex ramo appetitus vindictae oriuntur: calumnia, vexatio, damnificatio.
Vexatio hos fructus secum habet, quia fit per falsas litteras, vel falso impetratas, tacita veritate, vel suggesta falsitate, vel per non suas, vel non ad hoc impetratis, vel coram diversis iudicibus ad impossibilia obligando.
Damnificatio in duos fructus dividitur, quia fit aut bonum impediendo habitum, vel habendum, aut malum inferendo, quod etiam multis modis fit, scilicet faciendo, praecipiendo, consulendo, iuvando, dissimulando.
Secundus ramus principalis, qui ex radice concupiscentiae procedit, est concupiscentia oculorum, quae avaritia nominatur et est quartum vitium capitale.
Ex avaritia autem tres rami principales procedunt: inordinatum desiderium habendi, vel inordinatus amor habiti et inordinatus dolor amissi.
Ex inordinato desiderio habendi procedunt duo fructus, scilicet sollicitudo et iniustitia. Ex sollicitudine autem procedit festorum violatio.
Iniustitia antem dividitur, quia aut est manifesta, aut occulta , quae fraus nuncupatur. Iniustitia aperta hos fructus habet secum, scilicet furtum, rapinam, usuram et iniquam sententiam.
Furtum in quinque dividitur, qui sunt: occulta rei acceptio, rei inventae detentio, sacrilegium et proprietas in Religiosis et mala dispensatio.
Rapina hos etiam fructus habet, qui sunt novae taliae, vel consuetudinis inductio, exactio, extorsio, munerum acceptio et ludus alearum.
Usura dividitur, quia quaedam est in spe, quaedam in rei contractu.
In contractu autem est multiplex usura, scilicet in venditione, emptione, mutua commutatione, ratione temporis, vel rei, vel periculi, vel obligationis, vel corruptae intentionis.
Item, contingit fraus in contractibus, in emptione et venditione, in numero, pondere et mensura, in valore, in qualitate, in taciturnitate defectus.
Item, notabiliter care vendendo pro necessitate ementis, vel debitorum solutionis, vel per simplicitatem ementis . Item, in fraude plurima mala locutionis folia contingunt: mendacium, periurium, duplicitas.
Ex ramo autem mali contractus oritur fructus si-moniae.
Item, ex iniustitia ad proximum, ut dictum est, oritur iniqua sententia et secum habet hos fructus, qui sunt: iustitiae perversio, ordinis iuris immutatio, sententias dilatio, iniusta advocatio, litterarum abusio.
Mala autem advocatio haec folia secum habet: iniustum patrocinium, iniustum consilium, litis prolongatio, iuris sophistica allegatio, litterarum abusio.
Fit his modis: iniusta impetratio, tacita veritate vel suggesta falsitate, iniusta extorsio, additio, vel diminutio, sive quaeque falsificatio.
Secundus ramus principalis avaritiae est inordinatus amor habiti, et ex hoc ramo hi fructus procedunt: iniusta congregatio, ad proximum incompassio, restitutionis dilatio, beneficii irrecompensatio.
Tertius ramus principalis, qui ex radice cupiditatis procedit, est concupiscentia carnis, quae in duos ramos dividitur: in guaerendo inordinate delectationem et vitando molestiam.
Primus ramus dividitur, quia aut est circa delectationem actus, qui pertinet ad conservationem individui,
scilicet circa actum nutritionis, aut est circa actum, qui pertinet ad conservationem speciei, scilicet circa actum generationis.
Primus igitur ramus, qui ex concupiscentia carnis oritur, est inordinata delectatio circa actum nutritionis et quintum vitium capitale, quod gastrimargia dicitur.
Ex vitio antem gulae tres rami principales procedunt, scilicet incontinentia gulae, immodestia et inordinata delectatio.
Ex incontinentia gulae hi fructus procedunt: anticipatio horae, nimia frequentia, fractio ieiunii.
Ex immodestia hi fructus procedunt: aviditas et nimietas.
Cum fructu autem isto, qui est nimis sumere, sunt hi fructus: corporis gravitas, infirmitas, mentis hebetudo, caecitas, praecipitatio iudicii, incircumspectio, loquacitas, inepta laetitia, dissolutio, ebrietas.
Loquacitas autem haec folia secum habet: multiloquium, vaniloquium, stultiloquium, turpiloquium.
Tertius ramus gulae est inordinata delectatio circa cibum et hos fructus secum habet, scilicet sollicitudinem in procurando, studiositatem in praeparando, multiplicitatem in diversificando, caristiam in emendo.
Secundus ramus, qui ex carnali concupiscentia procedit, est inordinatio circa actum generativum, qui luxuria dicitur, et est sextum vitium capitale.
Ex luxuria tres rami principales procedunt: inhonestos, affectio, incontinentia.
Inhonestos hos fructus habet: inverecundia in verbo, in gestu, in habitu.
Inhonestas in gestu habet choreas et tripudia et corporis motus.
Item , inhonestas in verbo habet scurrilitatem et histriouatum.
Item, inhonestas in habitu hos fructus secum habet, scilicet superfluitatem, pretiositatem, multiplicitatem, curiositatem.
Superfluitas in duobus consistit: in numero et mensura.
Curiositas consistit in colore et modo facturae et compositione corporis.
Huius compositionis fructus sunt: adinventio novi modi, novorum iocalium; item, unctiones, lotiones, fucatio, 8uppletio capillorum ex alienis.
Secundus ramus luxuriae principalis est carnalis affectio, et iste est duplex, quia potest esse respectu sui vel proximi.
Si respectu sui sit, hos fructus habet, primo curam carnis, quae habet hos fructus: mollitiem in vestibus, in culcitris et talibus ; item, nimiam sollicitudinem in evitando poenam, frigus, calorem, sitim, famem et huiusmodi.
Carnalis affectio ad proximum duplex potest esse: vel ad parentes, vel ad alios, potest etiam esse in affectu, vel in effectu.
Ex ramo carnalis affectionis oritur acceptio personarum, perversio ordinis caritatis et favor mali.
Personarum acceptio est in beneficiis, electionibus, honoribus et indiciis.
Favor mali hos fructus secum habet: dissimulationem, incorrectionem, consensum, adiutorium et communicationem.
Tertius ramus principalis concupiscentiae carnalis, est incontinentia, quae per hos ramusculos procedit, qui sunt: turpis imaginatio, morosa delectatio, consensus in delectatione et consensus in opere. Item, hos fructus secum habet, id est quinque sensus, in auditu, visu, odoratu, gustu et tactu.
In auditu curioso, scilicet rumorum, canticorum, instrumentorum, verborum dissolutorum et scurrilrum.
In visu, in aspectu oculorum, pulcritudinum hominum et mulierum, inhonestorum membrorum, gestuum, spectaculorum.
In verbo, scurrilia dicendo, ad malum incitando verbo, rel in attrahendo.
In tactu multipliciter: in osculis et tactibus libidinosis sui vel alterius, et ex hoc sequitur pollutio dormiendo, per naturalem actum in vase debito, vel contra naturam, per actum naturalem matrimonii active item, ex hoc per actum matrimonii, vel moechiae. Per actum matrimonii modo inordinato, vel tempore illicito, vel intentione non recta.
Moechiae autem sex fructus ponuntur : fornicatio adulterium, stuprum, raptus, incestus et sacrilegium.
Secundus ramus principalis concupiscentiae carnalis, est inordinatio inpoenis evitandis, ex qua oritur ultimum vitium capitale, quod accidia nominatur.
Ex accidia procedunt hi fructus: pusillanimitas, torpor, evagatio mentis, instabilitas corporis, tristitia cordis et desperatio.
Ex pusillanimitate procedit timor servilis, humanus mundanus.
Ex torpore procedit negligentia, cuius fructus sunt: omissio, ignorantia et oblivio.
Omissio multiplex est, scilicet boni propositi, voti promissi, iuramenti, iniuncti, debiti, utilium saluti, pertinentium ad ius naturale, vel divinum, vel positivum.
Ignorantia est multiplex, scilicet iuris naturalis, divini et positivi; item, facti ; item, affectata, crassa et supina et invincibilis.
Ex ignorantia procedit error conscientiae et eius transgressio.
Oblivio est duplex: peccatorum et beneficiorum Dei et hominis.
Ex his oritur ingratitudo et indevotio.
Ultimus fructus est desperatio, peccatum in Spiritum sanctum.
Peccati in Spiritum sanctum sex species distinguuntur, scilicet desperatio, praesumtio, impoenitentia, obstinatio, impugnatio agnitae veritatis et invidentia fraternae gratiae. Si quis autem plenius de singulis velit habere notitiam, ad tractatum superiorem recurrat .
Explicit Speculum conscientias.