QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Sententia tenens ad Metaphysicam spectare cognoscere quamlibet quidditatem, non tamen accidentia quidditatis, et ponitur fundamentum utriusque partis, quod clarius videre potes apud Anton. Andream hic q. 9. fuse contra hanc disputat, et solvit argumenta pro ea adducta n. 2.
Respondetur communiter quod Metaphysico pertinet cognoscere quamlibet quidditatem, secundum quod quidditas, et secundum quod haec, non tamen secundum omnem rationem cujuscumque accidentis huic quidditati.
Primum si ostenditur, haec quidditas est prior cognitione, definitione; tempore et motu, et quantitate: ergo potest considerari absque illis, sed non in scientia naturali, quia considerat mobilia, nec Mathematica, quia considerat quanta ; ergo illud consideratur a Metaphysica. Item, si haec quidditas non per se consideratur a Metaphysico, tuiu ab aliquo alio, et tunc sequitur quod illa scientia esset subalternata Metaphysicae, quia considerat de particulari quidditate, et Metaphysica de quidditate in communi. Similiter sequitur quod per se inferius et superius ad eamdem scientiam non pertineant, cujus oppositum videtur in aliis, idem enim considerat numerum et binarium, etc.
Item prima cognitione de aliquo cognoscilur illud quod primo sibi inest, quia illud est omnino primo ostensibile ; alia omnia demonstrabilia per illud, sicut passiones, vel etiam ostensibilia, sicut praedicata essentialia alia, sed quod primo inest unicuique, est quidditas sua propria, quae expriinitur per definitionem propriam;ergo ad Metaphysicum, cujus est prima cognitio de aliquo, pertinet illud considerare de illo. Major patet, quia cognitio oslensibilis per aliud de A non est prima de A. Probatio minoris, licet ens sit primum quod inest homini, non tamen primo inest homini: tum quia ostensibile est, licet non demonstrabile per definitionem hominis, sed hominem esse animal rationale per nihil ostensibile est. Unde hoc quaerere nihil est quaerere, ex 7. Metaph. text. com. 69. cujus non est alia causa, ut homo est homo, 5. Mei. cap. de per se, text. com. 23. tum, quia si A convenit B primo, nulli alii convenit, quod non est B ; igitur si ens primo conveniret homini, nulli alii conveniret per se. Unde sicut in secundo modo per se tantum unum inest uni, sic in primo modo, quod non potest esse nisi proprium quid. Contra illam rationem;ergo hoc: Homo est homo, esset prius principium quam hoc : Ens est ens, quia prima ostendit secundam, non e contra, principium habet ostendere conclusiones. Tamen hic dicitur quod primum principium complexum includitur in omnibus conceptibus complexis, sicut primum incomplexum in omnibus incomplexis, ideo ostenditur per quodlibet, non autem demonstratur. Aliter dicitur, quod de conceptibus communibus fiunt propositiones universales, et sic superior distributus includit inferiorem, non e contra. Ad hanc igitur rationem dicendum, quod prima cognitio vel est universalis, vel particularis. Prima universalis cognoscit illud quod primo inest sibi in universali ;prima vero particularis, quod primo sibi inest in particulari. Metaphysica non est prima scientia particularis de homine, sive de homine in particulari, sed prima universalis de ipso, inquantum ens, vel substantia ;et sic cognoscit quod primo sibi inest in universali, ut ens est ens. Contra,saltem cognitio particularis de homine ostendit hanc, ens est ens. Ad hoc responsum est prius.
Secundum declaratur sic : Haec quidditas prior est accidentibus, et accidentia per se respectu ejus, priora accidentibus per accidens: licet ergo secundum quod haec quidditas, et quantum ad per se accidentia ejus, pertineat ad Metaphysicam ; inquantum tamen mobilis, vel hujusmodi, hoc est formaliter intellecta sub aliquo accidente per accidens, pertinet ad scientiam aliam, quia sic est posterior seipsa intellecta sine illis. Per hoc ad primum : Sapiens cognoscit omnia, non Secundum omnem rationem cognoscibilitatis, sed secundum omnem rationem quidditatis cognoscit, non tantum in universali, sed etiam in particulari. Ad aliud, aliae scientiae considerant quidditates secundum accidentia sibi. Contra positionem sequitur quod aliae scientiae non considerant nec quidditatem, nec hanc in se, sed tantum secundum accidentia sibi ; cum ergo quidditas cum accidentibus, sit ens per accidens, sequitur quod omnes aliae scientiae a Metaphysica, essent de ente per accidens, sed de illo non est scientia 6. hujus, text. com. 4. Et probatio, quia necesse est praecognoscere de subjecto quid est: ens per accidens non habet quid, quia omne tale vel est genus, vel in genere, sed ens per accidens non est in genere, quia distinguitur contra omnia decem Genera in libro 6. text. com. 4.
Hic respondetur quod licet corpus mobile sit ens per accidens, non tamen corpus secundum quod mobile, quia una ratio formalis facit unum cognoscibile et unius scientiae. Aliter dicitur, quod Philosophus
in 6. negat scientiam de ente per accidens, quod non habet causam determinatam, quod est in paucioribus, non sir. hic. Contra, una cognitio est unius cognoscibilis, sed non magis unum est corpus secundum quod mobile quam corpus mobile; aut enim praecise intelligo corpus, aut praecise mobile intelligendo corpus secundum quod mobile, aut utrumque et tertium erit propositum. Item Philosophus dicit in Elenchis quod hic est accidens : Cognoscis Coriscum, et ille est veniens, ergo cognoscis venientem, stant ergo simul quod cognoscis venientiam, quae est in Corisco, et accidens, et tamen ignoras subjectum ejus. Sic ex parte ista simul stant, quod Physicus cognoscit mobile illud accidens, et tamen ignorat corpus. Dicitur quod ista cui accidunt, non cognoscuntur nisi per accidens, tamen illae rationes cognoscendi, quibus cognoscuntur illa alia, per se cognoscuntur. Contra, si mobilitatem qua cognoscitur corpus per se cognoscit, aut tunc cognoscit mobilitatem inquantum quid, tunc propositum, si non inquantum quid: ergo non per se, et tunc per accidens, et tunc quaero de illo accidente, et sic de omnibus aliis in infinitum. Item, Naturalis cognoscit per se corpus secundum quod mobile: aut ergo illa eadem scientia cognoscit mobile secundum quod mobile, et tunc cognoscit inquantum quid ; si vero cognoscit mobile inquantum quid, tunc sequitur quod idem sub eadem ratione formali cognitum, consideratur per se a diversis scientiis, quia eadem ratio cognitionis est, qua cognoscitur corpus inquantum mobile, et mobile inquantum mobile, quia mobilitas est ratio cognoscendi formalis in naturali, et similiter in Metaphysica. Tertio sic arguitur : Si non consideratur in Physica mobile inquantum mobile, et mobile inquantum mobile consideratur in alia scientia: ergo eadem ratio erit formalis in duabus scientiis.
Dicitur quod non est ejusdem scientiae, considerare mobile inquantum tale, et corpus inquantum mobile, quia dicunt quod non est simile, quia ratio mobilitatis accidit corpori, et per se inest mobili. Sed illud non valet, licet bene dicat ista responsio quod illa ratio habet diversas comparationes ad cognita sub ea, tamen non vitat quin eadem ratio formalis in duabus scientiis consideretur per se. Eadem enim ratio, non variata quae accidit uni, est eadem essentialiter alii, et tunc reduco argumentum, sicut prius. Similiter ex quo diversae scientiae habent diversas rationes formales, non potest esse una ratio formalis per se considerata ab una et ab alia. Item, ad unitatem scientiae requiritur unitas rationis formalis, saltem primae, non tantum in se, sed ut comparatur ad materialia, quot rum est ratio scilicet quod non diversimode comparetur ad illa secundum se et per accidens, licet diversimode forte secundum diversos modos per se. Unde ad eumdem pertinet considerare risibile inquantum risibile, et hominem inquantum risibile, quia eadem ratio formalis utrinque, et eodem secundum per se utrique comparatur, licet non eodem modo per se, tunc sicut arguitur inferius ibi, hoc concedunt, nihil videtur remanere cognoscendum aliis scientiis.
Responsio, licet nullum accidens per accidens dicatur de ente, quia ens ponitur in definitione cujuslibet, non in sua communitate, sed ut includitur in aliquo inferiori' sicut figura in definitione habere tres,ideo soli non omni, et ille modus pertinet ad per se, tamen lineae est aliquod accidens per accidens, ut visualitas, quae tamen non tantum entis, sed etiam alicujus subjecti inferioris, ut coloris vel lucis, est per se; ergo licet Metaphysicus consideret ens, colorem, lucem inquantum visibilia sive visualia, non tamen lineam inquantum visualis, et de hoc est perspectiva. Contra, haec positio videtur vocalis ; tum quia arguitur ut prius, ita videtur cognoscere lineam esse visualem, sicut lineam inquantum visibilis; tum quia si de linea inquantum visualis est scientia, aliquid demonstrabitur de linea per aliquod medium non sumptum de materiali: ergo ex formali: ergo oportet cognoscere formale secundum se, quantum ad medium quod sibi secundum se inest. Similiter de infinitis esset quaelibet scientia si sua ratio formalis possit accidentaliter accidere infinitis, quia una ratio utroque modo.
Notandum vero, quod ad illud superius dictum, scilicet quod ad unitatem scientiae requiritur unitas rationis formalis, additur saltem primae, quia aliter positio sibi contradiceret; quia alia est ratio formalis erilis inquantum ens, et hominis inquantum
homo, tamen inter omnes rationes formales, ratio entis est prima et una ; contra, aequivocatio entis. Aliter respondeo, quod ratio hominis non est simpliciter alia a ratione entis, quia ipsum includit. Ad argumentum opinionis dico, quod quidditas quaelibet non est prior omni quantitate, sed tantum quidditas substantiae, sed quantitatis non. Arguitur contra sic : Quidditas ignis est prior omni motu ; ergo, ut sic, non consideratur nec a Naturali,nec a Metaphysico. Dico, quod mobilitas non est ratio formalis subjecti quod consideratur in scientia naturali. Cujus probatio, estquia subjectum secundum rationem subjecti prius est naturaliter passione, tunc passio non est ratio formalis considerandi ipsum, ex quo est posterius, mobilitas autem est passio naturalis in naturali scientia.
Dico ergo, quod quidditas ignis cum illo quod appropriat, quidquid .sit illud, ut sit proprium subjectum motus, consideratur in scientia naturali: illud autem, quod appropriat ipsum, ut sit subjectum motus, non est motus, quia prius naturaliter habet rationem illam, quam sit subjectum motus. Contra, Philosophus dicit quod considerat mobilia inquantum mobilia: dico, quod hoc dicit, quia non habet notam istam rationem quam habet, ut est subjectum motus, sed virtus motu tanquam magis noto. Vel dico, quod considerat mobilia inquantum mobilia, secundum quod inquantum, ibi dicit convertibilitatem passionis cum subjecto, etc. Ad aliud dico, quod necesse est ipsos concedere subaltentationem. Probatio, conditio una subalternatae scientiae est, quod subjectum suum sit sub subjecto subalternantis: alia est quod scit quia, ubi superior scit propter quid, et a superiori accipit sua principia, ad probandum conclusiones. Aliquando autem subjectum addit super subjectum differentiam essentialem, sicut binarius super numerum, aliquando accidentalem, sicut sonus numero ; sed nunc est ita, quod in omnibus scientiis discurrenti patet, quod subalternata tantum addit supra alterius subjectum, accidentalem differentiam ; ita est communiter in omnibus scientiis, quod magis subalternatae addunt differentiam accidentalem quam essentialem. Unde omnis subalternata duabus subalternatur, secundum duo, quae in ejus subjecto includuntur, ut patet de Musica respectu Naturalis et Arithmeticae ; ergo sic hic cum secundum eos subjectum aliarum addunt accidentales rationes, et per meam positionem addit essentiale aliquid, puta hanc quidditatem super quidditatem, magis sequitur subalternatio per illos quam per me. Item, si sola haec consideret quidditates tunc.
Hoc concedunt sine argumento, quia ut patet supra, cui per se inest aliqua passio, illud sub ratione ejus considerabitur a Metaphysico, qui considerat passionem omnem in se A inquantum A; ergo et quodlibet inquantum per se A, sequitur quod nulla omnino sit passio, nec prima, nec posterior, quae alicui subjecto per se inest, quin Metaphysicus cognoscat illud subjectum sub ratione illius passionis ;igitur non restant aliqua cognoscenda aliis,
nisi accidentia per accidens, quae nulli per se insunt; si tamen aliqua sunt talia, maxime cum ponat ad secundum modum per se pertinere quatuor modos Proprii secundum Porphyrium. Saltem nullum est accidens per accidens respectu entis, ut concedunt, quia definit quodlibet inferius ; igitur ens cognosceretur hic sub ratione cujuslibet accidentis omnino;et ita, ut dicunt, non caret passionibus, ut consideratur a Metaphysico, verum utique erit, sed nulla passio remanet consideranda aliis, imo nec ut videtur, aliquod accidens per accidens;ergo Metaphysica est omnis scientia.
Sola haec demonstrat primam passionem de omnibus quidditatibus, quia prima passio inest quidditati suae per se, et immediate sine aliquo accidente, quia nisi sic, tunc non esset prima, sed aliae scientiae considerant subjecta sub accidentalibus rationibus ; ergo non considerant per se primas passiones. Sed semper considerans posteriores praesupponit primam esse: ergo nulla scientia considerans, demonstrat primam passionem inesse, sed praesupponit ipsam demonstrari in alia; sed conclusio ubi demonstratur prima passio, est principium in inferiori scientia, ubi demonstratur posterior, sed haec est conditio scientias subalternantis et subalternatae; ergo omnes scientiae aliae subalternatae sunt Metaphysicae. Sed secundum positionem meam, si haec quidditas esset per se subjectum naturalis, cum habeat per se propriam, istam posset demonstrare.