REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum Angelus cognoscat quidditates creatas per distinctas raticnes ?
Mens. 2. part. qutrst. 24. membro 23. D. Thom. l. part. quaest. 55. art. 23. D. Bonav. hic art. 2. quxst. I . Richard. art. 6. quaest. 2. Gabr. quaest. 2. Occham quaest. 15. Greg. 2. dist. 7. quaest. 5. Yasq. i. part. disp. 200. Scotus in Oxon. hic quaest. 10.
Secundo quaeritur: Utrum Angelus cognoscat quidditates creatas per distinctas et proprias rationes cognoscendi ? Quod non, 8. Metaphys. text. 10. Formae sunt ut numeri; numerus major continet minorem ; igitur non oportet ponere distinctam rationem cognoscendi formam inferiorem a ratione cognoscendi superiorem.
Item, 2. de Anima, text. 31. Sensitiva est in intellectiva, sicut trigonum in tetragono.
Item, si res immaterialis perfectior est re corporali, igitur et specie corporis repraesentante corpus ; igitur nulla species corporis potest esse perfectio Angeli ; igitur non per speciem propriam intelligitur corpus.
Item, sic cognoscit quidditates aliorum sicut quidditatem suara; sed suam cognoscit per essentiam, quia secundum Augustinum 14. de Trinitate, partes imaginis capiunt se. Unde anima nostra semper cognoscit se,quia semper sibi praesens, uti ait ibidem 14. cap. 4. igitur Angelus se cognoscit per essenliam.
Item, causa prima plus influit, quam secundaria, prima Propositione de Causis ; igitur plus influit quantum ad esse ; igitur potest plus effectus cognosci per causam primariam quam per secundariam.
Oppositum: Intellectus divinus cognoscit alia a se per distinctas rationes cognoscendi, et proprias, quia ad hoc ponunlur ideae, secundum Augustinum 83. quaest. quaest. 46.quia si cognoscit aliquid extra se, oportet quod cognoscat illud objectum per propriam rationem illius objecti ; igitur si cognoscat aliud objectum, quod non continetur eminenter in isto, oportet quod per aliam rationem propriam cognosca; igitur multo magis quilibet intellectus inferior.
Item, secundum Augustinum 7. de Trinit. quod potest esse actu in memoria, potest esse actu in intelligentia, ete contra, quia partes imaginis capiunt se; igitur quilibet eorum potest habere rationem propriam cognoscendi.