Quomodo verbum comparatur ad patrem.
In hoc autem consideranda est differentia.
Nam cum id quod intellectu concipitur, sit similitudo rei intellectae, eius speciem repraesentans, quaedam proles ipsius esse videtur. Quando igitur intellectus intelligit aliud a se, res intellecta est sicut pater verbi in intellectu concepti; ipse autem intellectus magis gerit similitudinem matris, cuius est ut in ea fiat conceptio. Quando vero intellectus intelligit seipsum, verbum conceptum comparatur ad intelligentem sicut proles ad patrem. Cum igitur de verbo loquamur secundum quod deus se ipsum intelligit, oportet quod ipsum verbum comparetur ad deum, cuius est verbum, sicut filius ad patrem.