Hic assignat causam incurabilitatis, quia scilicet medici suo tempore curare neglexerunt, scilicet prophetae. Et primo ostendit falsitatem prophetarum quantum ad falsa quae praedicabant: viderunt, videre se dicebant, falsa et stulta: quia stultum erat credere quia deus peccatores non puniret.
Ezech. 22: prophetae ejus liniebant eos absque temperamento. 2 Pet. 2: fuerunt enim pseudoprophetae, sicut et in vobis erunt magistri mendaces. Et quantum ad ea quae reticebant: nec aperiebant iniquitatem tuam. Isa. 58: clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam: annuntia populo meo scelera eorum.
Secundo exponit cujusmodi falsa videbant: viderunt autem tibi assumptiones, scilicet onera deprimentia, sicut onus assumptum in altum magis comprimit.
Mich. 3: haec dicit dominus super prophetas qui seducunt populum meum. Ejectiones, liberationes. Jer. 28: confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum.
Vel assumptiones, quod deus vos ad se sumet, ejectiones, quod adversarii eorum ejicientur.