DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT II.

De propriis communibus habitus, quae sunt suscipere magis et minus, et non habere contrarium.

Suscipit autem habitus magis et minus secundum aliquem modum, sed est proprium quod non convenit soli, nec semper : dicitur enim eques pedite armatior, eo quod magis paratus est ad defendendum et ad impugnandum: quia instrumento bellico quod est equus paratus est, et equo utitur ut habitu armorum magis quam utatur eo ut vehiculo : et hoc modo equus ut instrumentum bellicum est in genere habitus, sicut et gladius cum dicitur aliquis gladiatus, vel lanceatus, vel aliquo alio instrumento bellico denominatus : et hoc modo secundum aliam speciem habitus calceatior est, qui caligis et calceamentis utitur, quam qui solis utitur caligis. Hoc autem convenit habitui secundum aliquas species ipsius : in quibusdam enim habitibus non est verum : quia cum magis et minus praedicentur, sicut vestitum esse, vel tunicatum esse, et similia. Unus enim alio vestitior non est qui pluribus utitur vestibus, quam qui paucioribus ; vel qui melioribus, quam qui pauperioribus utitur indumentis. In habitu enim quaedam in specie comparantur secundum magis et minus : vestitum enim esse genus est ad tunicatum, et togatam, et pelliceatum : sicut armatum genus est ad loricatum, velgladiatum, et lanceatum, vel in equestri bello esse, ut ita dicam, dexternatum vel equitatum. Sed in genere armorum recipit magis et mimis secundum genus et speciem. Sed in genere vestimenti in neutro suscipit magis et minus. In genere autem calceamentorum suscipit magis et minus.

Videtur tamen etiam quod in genere vestimentorum suscipit magis et minus: dicitur enim unum magis vestitum esse quam aliud, et alterum minus vestitum, sicut dicimus unum magis calceatum quam aliud. Adhuc autem quaeratur causa, cum unus sit armatior quam alius, et unus calceatior quam alius, quare unus vestitior quam alius non est ?

Ad hoc autem dicendum quod vestimentum refertur in uno usu tantum, qui est calorem fovendo tegere : tegitur autem corpus simpliciter et totum uno quocumque vestimento, et non tegitur plus pluribus quam uno : et ideo quoad hunc actum habitus cum magis et minus non praedicatur. In calceis autem et armis non sic est. Arma enim non ad unum sunt belli actum, sed quaedam sunt impugnationis, quaedam defensionis, quaedam talis vel talis invasionis. Et hae comnia respiciunt bellum et belli proprios actus in defensione et in impugnatione : et ideo armatior est, qui ad plura (quae belli sunt) paratior est. Similiter est de calceamentis quae non quaeruntur ad tegimen pedis tantum, sed etiam ad viae expeditionem, ut pes melius et a nocumentis defendatur et facilius moveatur et in praesenti motu minus arceatur: et hoc modo calceatior est, qui ad plura talia ex calceis et caligis paratior est. Similiter etiam in ornatu, quod ornatior est, qui ad plures decores ornatior et paratior. Sed in vestitu ut vestitus est, non est nisi usus unus qui est tegenda conservare, et ita corpus tegitur uno sicut pluribus, et ita uno sicut multis : nec minus tectus est qui uno regit, dummodo uno totus et per totum tegatur, quam qui multis tegitur : et vestitum esse non est cum magis et minus. Hoc igitur proprium est quod

nec convenit omni, nec soli, nec semper.

Habitui autem nihil est contrarium : et hoc est proprium quod convenit omni et semper, sed non soli. Hoc autem probatur inducendo et exemplorum positione. Armatio enim non est contraria vestitioni vel calceationi: quia si esset conlraria, non posset simul esse in eodem. Idem autem simul et semel est armatus, calceatus, et vestitus. Quod autem aliis nihil est contrarium habitibus, palam est. Simile est in aliis sicut in istis, sicut facile est videre inducenti species et genera habitus. Et quia non suscipit contrarium, ideo etiam non simpliciter suscipit magis et minus. Magis enim et minus sunt secundum unam et eamdem formam separatam a contrario magis et minus. Quando autem dicimus aliquem esse magis armatum, vel calceatum, vel ornatum, non dicimus secundum unam aliquam eamdem formam, quae insit habenti habitum : sed hoc referendo ad actum quo proficit armatio vel calceatio vel ornatio : et hoc non est intensio vel remissio proprie: quamvis enim praeparatio sit una ad actum hunc vel illum, cum praeparantia non sint unum nisi in quantum sunt armantia vel calceantia vel ornantia, tamen quia haec non armant vel calceant vel ornant secundum unam et eamdem potentiam praeliandi vel eundi vel ornandi, ideo non relinquunt formam unam nisi in comparatione ad actum unum communem, ut diximus. Et ideo etiam non proprie habitus suscipit magis et minus, sed per comparationem ad actus perfectionem, ut dictum est.

Hoc autem ex hoc plane videri potest, quia non habet simpliciter contrarium, nisi genus quod est qualitas: ideo eliam nihil simpliciter suscipit magis et minus nisi qualitas : habitus ergo non suscipit magis et minus, nisi in comparatione ad actum alicujus in comparatione ad quem habitus est perfectior. Quod etiam actio et passio suscipiunt magis et minus, ideo oportet quia actio et passio causantur ab activis et passivis qualitatibus .