Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
Veritatem determinatam ex propriis illustrat.
His itaque ad determinationem veritatis expeditis, ludendo in hac veritate, dicimus quod Christus in sacramentalibus formis continetur, ut in loco suae gloriosissimae habitationis, ut in aula . dulcissimae refectionis, ut in atrio vel mysterio spiritualis mactationis et im- molationis, et sicut in nexu amicissimae connexionis Dei et hominis.
Et de primo horum modorum advertendum est, quod in nullo loco suae habitationis ita certitudinaliter et infallibiliter invenitur, sicut in hujusmodi loco suae habitationis. I II Regum, VIII, 12 : Domi-
nus dixit ut habitaret in nebula. Nebula autem hostia sacramenti vocatur, ex quo dixit et statuendo fixit, omni tempore gloriosus et certitudinaliter in hoc loco invenitur. Ezechiel. xliii, 7 : Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel. Auferant ergo a me abominationes suas : quia non decet ut ad locum gloriae meae, ubi cum eis habito, homo immundus et abominabilis accedat. Dictum est enim Moysi, Exod. III, 5 : Ne appropies, inquit, huc, sed solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est. Pedes enim animae sunt intellectus, quo pede graditur ad veritatem : et affectus, quo pede graditur ad virtutem. Quamdiu isti pedes pecuali pelle per placentiam pecorinarum delectationum cincti sunt, ad locum istum non licet appropinquare. Si autem pecorina pellis abjecta est nudo et simplici intellectu per fidem, et nudo et simplici affectu per devotionem, tunc demum admittimur ad gloriosae habitationis accessum : quamvis enim terra sit corpus Christi, quia propter nos de terra sumptum, tamen ad miram sanctitatem hujusmodi terra provecta est, dicente propheta : Scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum . Quia sanctum sanctorum Christum in se et suis ad mirabilem gloriam pro vexit in hoc loco.
Nobiscum est velatus pariete specierum sacramentalium, nostram devotionem prospiciens, et per fenestras revelate nos respiciens. Cantic. ii, 9 : En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. Per cancellos autem vel fenestras prospiciens non videtur quando videt. Ita in sacramento videt nos Dominus, quamvis non videatur a nobis. Sunt autem fenestrae per quas in sacramento fertur ad nos veritas, et sunt cancelli per quos nobis interlucet virtutum Christi bonitas, quibus viis ad nos suae lucis dirigit radios Christus, quamvis nos eum non nisi velatum videamus.
Hoc est tabernaculum quod fixit Deus, et non homo, sicut dicitur, Isa. xxxiii, 20. In quo tabernaculo veraciter habitat Christus Deus et homo. Ad Hebr.IX, 11 : Per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est, non hujus creationis,... introivit semel in sancta. Quis enim hoc tabernaculum ita figere po tuit, ut starent formae accidentales sacramentales sine subjecto, nisi Deus? Pro certo nemo. Quis in hoc tabernaculum ingredi potuit sine suae quantitatis contractione, quod nullo modo est humanae creationis nisi Deus et homo Christus? Profecto nullus. Apocal.XXI, 3 : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis : et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus.
Hoc est tabernaculum admirabile multis mirabilibus depictum, et ad excubias Dei perfectum, de quo dicitur in Psalmo xli, 5 : Transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei. Sic ergo sicut in loco gloriosissimae habitationis Deus homo Christus habitat in his formis, de quo dicitur, Genes. xxviii, 16 : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. Et iterum ibidem, v. 17 : Non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli. De quo, Psalmista, Psal. xxv, 8, dicit : Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae.
Haec etiam est aula dulcissimae refectionis. Et hoc est quod dicitur, Luc. xxii, 11 : Ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem ? Istud est enim diversorium ad quod in omni Missa divertit Christus, ut in eo refectionem paret discipulis, nec amplius Christus sustinebit illud improperium quod dicitur, Luc. II, 7 : Reclinavit eumin praesepio, quia non erat eis locus in diversorio. In hoc enim diversorio semper sibi locus est ut discipulis suis hic paret epulationes : quamvis etiam istae formae sacramentales in quibus Christus ut cibus continetur, significari possint per praesepe in quo reclinatus est Dominus ut cibus jumentorum. Isa.I, 3 : Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui. Bos enim est sacerdos, et clericus terram cordium fidelium excolens, et asinus est laicus simplex onus Domini portans, et Domino stratus ut vehat et portet Dominum : et uterque cognovit Dominum suum ut cibum in hoc praesepe sibi esse propositum. Ad hoc praesepe ut bonum animal suspiravit dolens, cum dicit, Job, VI, 5 : Numquid mugiet bos, cum ante praesepe plenum steterit? Quasi diceret: Non mugiet, sed fruetur dulciter cibo sibi praeparato.
Hoc est coenaculum quod ostendit homo, lagenam vel amphoram aquae bajulans, de quo dicitur. Luc. XXII, 10 : Ipse ostendet vobis coenaculum magnum, stratum : et ibi parate . Ad hoc enim coenaculum non potest ducere nisi homo : nec mundare potest accedentem, nisi amphoram aquae portans: nec continere potest tantam praeparationem, nisi coenaculum grande : nec dignum est tanto Domino, nisi sit stratum et altum : nec ibi praeparari potest convivium a quoquam, nisi a manibus discipulorum : hoc enim est, de quo dicitur, Eccli. XVII, 1 et 2 : Deus creavit de terra hominum, et secundum imaginem suam fecit illum... Et secundum se vestivit illum virtute. Ille enim qui ad imaginem Dei factus est, imitatur Christum faciem Patris in lumine intellectus et in debili memoria ipsius et dulci amore voluntatis : et ille secundum Deum vestitus est virtute, qui nihil brutale ostendit, sed tantum devo-
tionem et contemplationem veritatis qua fertur in Deum : et ille scit ducere ad istam aulam spiritualis refectionis. Amphora autem aquae expiationis est mundatio conscientiae per lacrymas devotionis et compunctionis, ut expiatus et mundatus accedat, qui accedit. Isa. lii, 11 : Mundamini, qui fertis vasa Domini. Vera enim vasa in quibus continetur Dominus, sunt formae sacramentales panis et vini. Isa. I, 16 : Lavamini, mundi estote. Hoc est quod dixit Abimelech sacerdos ad David, I Regum, XXI, 4 : Si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus, manducent. Et ibidem post pauca, v. 5 : Si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius,... et fuerunt vasa puerorum sancta. Coenaculum autem sunt species sacramentales, in quibus caeli et terrae caena continetur. Unde, Genes.VI, 16 : Coenacula et tristega facies in arca, quae signat corpus Domini. Coenacula quidem ad coenandum. Tristega autem, hoc est, tricamerata ad ordinem trium mensarum, in quibus tria reficiuntur genera hominum fidelium, scilicet Praelati, continentes, et conjugati. Continentes enim sunt, qui consilia quaedam servantes ad quemdam modum religionis vitam suam ordinaverunt, hoc est architriclinium, in quo Christus exhibet vinum bonum , quod filiis gratiae specialiter est in coena Dominica reservatum.
Hoc coenaculum est grande : quia grandia continet, quae proponuntur. Isa. lxiv, 4 : Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te. I ad Corinth. II, 9 : Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum.
Hoc, ut dicunt Patres, coenaculum est altum in admiratione fidei et cognitionis. Unde, Marc, XIV, 13 et 14 : Occurret vobis homo lagenam aquae bajulans, sequi-mni eum, et quocumque introierit, etc. Ibi dicit Glossa : " Sequimini eum qui ducit in altum, ubi est refectio Christi. " Unde, Proverb.IX, 3, ubi sapientia parato convivio suo vocat invitatos, dicit sic : Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis. Ancillae quae dicuntur ab iv quod est circum, et cilleo, eilles, quod est moveor, sunt qui continue circummoventur sacerdotes praedicatores et clerici Domini, qui vocantur in arcem admirationis altitudinis consilii Dei, quo ista caena est parata. Moenia autem civitatis sunt virtutum habitus et exercitia, quibus cives in Dei civitate suas conferunt habitationes. Judith, VIII, 5 : In superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur. Puellae ejus fideles animae sunt intellectus et voluntas et memoria et ratio et hujusmodi, cum ascendimus ad arcem caenae Dei. Unde, I Regum, IX, 24, Samuel in triclinio excelso comedit cum Saul postquam inunxerat eum, dicens : Ecce quod remansit, pone ante te, et comede, quia de industria servatum est Ubi. Iste enim cibus est, quia nos sibi incorporat, et nos incorporamus ipsum nobis, ut non pereat semper et remaneat fidelibus iterum sumendus, de industria sapientiae Dei sit reservatus.
Hoc coenaculum est stratum picturis lapidum planorum, hoc est, omni genere virtutum. Unde, Ezechiel. xlii, 3 : Et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris. Isa. liv, 11 : Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos. Cor enim tranquillitate planatum, soliditate confortatum, diversitate virtutum picturatum, est coenaculum stratum : quia sic Christus in atrio specierum sacramentalium contentus est pulcherrime stratus in manibus discipulorum, hoc est, sacerdotum ad ordinem sacerdotalem respicientium. Paratur cibus iste non manibus haereticorum, vel aliorum formam Ecclesiae in praeparando non tenentium. I ad Corinth. x, 21 : Non potestis mensae Do-
mini participes esse, et mensae daemoniorum. Officium enim sacerdotum non debent usurpare, nisi qui in forma et unitate Ecclesiae constituti sunt ad hoc quod in hac caena ministrent. Isa. lxi, 6 : Vos autem sacerdotes Domini vocabimini : Ministri Dei nostri dicetur vobis. Quod signatum est, I Regum, IX, 13, de Samuele, qui officium sacerdotis habuit: Neque enim comesurus est populus donec ille veniat. quia ipse benedicit hostiae, et deinceps comedunt qui vocati sunt.
Sic ergo istae formae sunt aula dulcissimae refectionis.
Sunt etiam mysterium, hoc est, secretum spiritualis mactationis et immolationis. In hoc enim mysterio regnante caelo aeternaliter devotamus ad aram Ecclesiae omni die mysterialiter mactandum et immolandum manibus ecclesiasticorum sacerdotum. Unde hae species per ostium tabernaculi laederis significantur, Levit. I, 3, et in multis aliis locis: quia illae species atrium sunt sanctum, in quo immolatur Christus : super quam hostiam manus ponunt sacerdotes, qui opus sui exercent ordinis sacerdotalis, sicut praecipitur, Levit. viii, 18, quod ponunt manus suas super caput hostiae, hoc est, super corporis Christi confectionem, qui est caput omnis hostiae. Ad hoc ostium tabernaculi omnes levatis in caelum manibus respiciunt fideles, ut in illo cum Christo Patri offerantur Christo crucifixi et incorporati. Hoc est quod dicitur, I Regum, II, 36, in desiderio populi hunc cibum esurientis : Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis. Unica enim et singularis pars sacerdotalis est hostia Christi corporis, ad quam populus admittitur ut buccella Dominici panis saturetur.
Hoc significatum est, Genes. XVIII, 1 et seq., ubi dicitur, quod in ostio tabernaculi sui sedit Abraham, cum vidit tres Angelos descendentes per viam, quibus tria sata farinae similae commixta fecit parari in subcinericios panes azymos. Ta- bernaculum enim sunt species sacramentales, sub quibus scivit mysterialiter tempore revelatae gratiae spiritualiter immolandum esse Christum, et in serena luce fidei et fervore charitatis stabat quotidie adspiciens, ut particeps illius efficeretur. Et hoc in mysterio praesignavit in specie panis trium satorum, hoc est, corporis et animae et deitatis hanc praesignans oblationem.
Hoc est ostium tabernaculi, de quo dicitur, Levit. IV, 4, ubi dicitur de vitulo qui immolatur pro peccato multitudinis, quod adducet illum, scilicet sacerdos, ad ostium tabernaculi, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino. Et infra, vv. 5 et seq. : Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii : cumque inlexerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii. Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii : omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocauri in introitu tabernaculi. Hic enim vitulus signat hostiam corporis Dominici in sagiea devotionis immolandum pro omnis mundi peccato, quae ad ostium, ubi videri potest in tabernaculo Ecclesiae, adducitur, cum ad videndum a tota multitudine a sacerdote in altari elevatur. Omnes autem seniores sive sapientes manum super caput ejus ponunt, quando omnes manus in devotione ad istam hostiam protendunt et venerantur, ac si omnium manibus Deo offeratur. infert autem sacerdos, qui unctus est in ordinem sacerdotalem, sanguinem in tabernaculum, quando infert in totam Ecclesiam ab omnibus communicandum. Tangit autem digito, quando omnibus clare demonstrat cujus sanguis sit, et ad quid valeat ejus communicatio : digiti enim opus est demonstrare et dirigere nutu quodam oculum videntis ad rem demonstratam. Aspergit autem septies contra velum, quod velum etiam
formas sacramentales signat, corpus Domini verum velantes, quando intra velum illud septem effectus sanguinis esse declarat, qui sunt memoria passionis, opus redemptionis, effectus verae potationis, munditia expiationis, dulcedo naturalis sanguinis in charitate communis, tinctio ad Christum conformitatis, et consigna tio sive tutatio sanguinem illum accipientis, qui signatur ne laedatur ab Angelo percussore. Reliquum autem sanguinem, qui multus est, in communem fert Ecclesiam, quae est tabernaculum foederis Domini, cum quo foedus iniit amicitiae perpetuae, fundit ad basim, hoc est, in fundum altaris holocaustorum, hoc est, cordium humanorum in quibus holocaustum istud incenditur in igne sanctae devotionis et charitatis.
Sic igitur in speciebus istis Christus est sicut in atrio mystico suae spiritualis mactationis et victimationis sive immolationis.
Est etiam demum in eo sicut in nexu amicissimae nostri cum eo connexionis. Est enim ipse cibus in sacramento oculis nostris corporeis invisibilis, et connectitur sensibus nostris, ut videatur a nobis, ut oculis etiam pascamur in ipso in ipsis formis sacramentalibus, quae sunt quasi inferiora ipsius, in quibus a nobis sensibiliter videtur, sicut signatur, Isa. VI, 1, ubi dicit : Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum : et ea quae sub ipso erant, replebant templum. Domus enim caeli plena est majestate potentiae ipsius, ubi videtur facie ad faciem. Sed species sacramentales corporalibus oculis visibiles sub ipso et circa ipsum existentes, connectunt eum nobis ad sensum corporis : et ideo replent templum Ecclesiae militantis.
Haec sunt quae posterius ipsum sunt, de quibus dicitur, Exod. xxxiii, 23 : Videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris. Et ideo oramus voce beati Gregorii, ut quod nunc specie gerimus, quae circa ipsum sunt, et post ipsum, aliquando assumpti ad gloriam, rerum veritate capiamus. Unde etiam dicit Agar ancilla, Ecclesiam militantem et adhuc non liberatam, sed in multis ancillantem signans, Genes.XVI, i 3 : Profecto hic vidi posteriora videntis me. Corporales enim formae dignitate posteriores sunt visione per speciem et rei nudam veritatem, quamvis tempore sint priores : quia, sicut dicitur, I ad Corinth. xv, 46 : Non prius quod spiritale est, sed quod animale.
Hoc enim est velum quod super illustratam et. Angelis intuendam, a nobis, sicut a filiis Israel contuendus verus noster Moyses ponit super faciem suam ,
Haec sunt sancta sanctorum, quae semper operata deferri debent coram populo, quamdiu hic militantes castra movemus per desertum istud ad patriam tendentes, sicut dicitur, Numer.IV, 5.
Non enim ad ipsum aperta possumus uti visione propter oculi nostri imperfectionem, sed sub hoc velamine accipimus et videmus ipsum quasi absconditum. Unde dicentes illud Isaiae, xlv, 14 et 15, ad formas sacramentales : Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus. Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, salvator. In formis enim Ecclesiasticis sacramentalibus est Deus, et extra Ecclesiam non est Deus in sacramentis veteribus vel haereticorum perceptus ad gratiae sacramentalis perceptionem, sed est absconditus et innexus in speciebus sacramenti Deus Israel salvator, omnibus salutis cibum ministrans in sacramento.
Sic igitur tamquam in nexu quodam in specie sacramenti connectitur sensibus nostris, ne omnino sit invisibilis, et incognitus nobis.