MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
Quon autem in meridie, videtur per figuram : quia
1. Dicitur in Genesi, quod Abraham sedebat in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei , quando annuntiatus fuit Isaac. Haec autem annuntiatio fuit figura istius annuntiationis: ergo ista debuit fieri in meridie.
2. Item, Eodem die passus est et incarnatus : ergo eadem ratione et eadem hora : sed. passus fuit in meridie : ergo et incarnatus : sed statim ad annuntiationem sequebatur Incarnatio : sed Incarnatio erat in meridie : ergo et annuntiatio facta fuit in meridie.
3. Item, In meridie sol est in altissimo: sed sol in altissimo signat charitatem in summo : hic autem monstrabatur charitas in summo : ergo in meridie.
4. Item, Joannes fuit annuntiatus in meridie, qui. gessit officium luciferi: ergo multo fortius Christus qui fuit verus sol.
3. Item, Maria Magdalena venit ad monumentum, cum adhuc tenebrae essent . ''Glossa : " Dicitur Maria venire in tenebris, quia adhuc in infidelitate fuit, cum ad Angelos venit: " ergo per oppositum, Angelus ad illam venire debuit in luce, quia Maria fide et dilectione plena fuit.