Qualiter est oppositio contrarietatis et contradictionis.
Quia omnis consequentia secundum oppositionem variatur, sicut in ante habitis dictum est, et oppositio secundum aliquos accipitur in rebus contrariis, sicut contraria sunt bonum et malum, justum et injustum, album et nigrum. Diximus autem nos in praehabitis, quod sumenda est secundum oppositionem affirmationis et negationis : ideo oportet nos hic quaerere qualiter sumenda sit oppositio, ne ignorata oppositione fiat error in consequentiis.
Accipiamus ergo nomen contrarii large, ita quod comprehendat contradictionem et contrarietatem stricte dictam, et quaeramus utrum contraria est affirmatio negationi sive oratio orationi, quamvis non differant per affirmationem et negationem : quia si contraria sunt quae de rebus contrariis enuntiantur, affirmatio erit contraria affirmationi, et negatio negationi, sicut statim in sequentibus erit manifestum. Ponamus autem hoc in exemplis, ut facilius intelligatur. Quaeramus ergo, utrum illi enuntiationi quae dicit, quoniam omnis homo justus est, sit illa contraria quae opponitur ei secundum modum negationis ejusdem praedicati de eodem subjecto, sicut illa quae dicit, quoniam nullus homo justus est, aut ista non sit ejus contraria, sed potius illa, quae contrariam rem enuntiat de eodem subjecto, sicut si diceretur, omnis homo justus est, esse contraria isti quae dicit, omnis homo injustus est. Et in singularibus similiter contingit quaeri, sicut cum dicitur : Callias justus est, utrum illi contraria sive contradictoria est illa quae dicit, Callias justus non est, quae idem praedicatum negat de eodem subjecto : vel illa quae contrarium enuntiat de eodem sub- jecto, sicut cum dicitur, Callias justus est Callias injustus est. Quaeramus ergo, quae illarum alteri sit contraria.
Ponamus ergo primo rationes ad hoc, quod oppositiones contrarietatis sumendae sunt penes res contrarias. Sicut enim dictum est in primo hujus scientiae libro apud logicum ( qui significationes nominum accipit ab institutione facta ad placitum et ad conceptum instituentis) ea quae sunt in voce, sequuntur ea quae sunt in anima : et conceptus qui sunt in anima, causantur a rebus extra : et sic erit opinio sive conceptus contraria opinioni quae est de rebus contrariis relatis ad idem subjectum : ethic opinio quae dicit, quoniam omnis homo justus est, contraria est ei quae dicit, quoniam omnis homo est injustus. Si ergo ea quae sunt in voce, ut diximus, sequuntur ea quae sunt in anima, tunc videtur quod similiter sit in affirmationibus quae sunt in voce, quod contrarias in eis sumenda sit secundum res contrarias. Si autem in anima non sit opinio contraria opinioni quae est de contraria re, tunc etiam una affirmatio non est contraria alteri, propter hoc quod est de re contraria. Sed potius affirmationi erit contraria illa negatio quae dicta est, sicut nullus homo justus est, erit contraria ad hanc, omnis homo justus est.
Et quia ea quae sunt in voce, sequuntur ea quae sunt in anima immediate, propter hoc oportet quaerere quae opinio vera sit quae falsae opinioni sic contrariatur. Opinionem ergo hic largo vocamus quemlibet animae conceptum sive verum sive falsum, qui sit de rebus apprehensis in anima. Oportet autem quaerere, utrum opinio affirmans aliquid de aliquo sit contraria negationi, quae negat idem de eodem quod affirmavit affirmatio : aut non sit illi contraria, sed ei quae contrariam rem de eodem opinatur. Dico autem in exemplis ponendo hoc modo, est quaedam opinio sive conceptus de bono, quod
bonum est, et haec est opinio vera. Alia est conceptio boni etiam, quoniam bonum non est bonum, et haec est falsa opinio. Est etiam alia falsa quae est de bono, quoniam malum est : ex quo ergo duae falsae sunt. Quaeramus quae illarum contraria est opinioni quae dicit et concedit de bono, quoniam bonum est.
Dicamus ergo quod arbitrari quod in hoc diffiniantur et determinantur opiniones, quod contrariae sint, propter hoc quod de rebus contrariis sint, est falsum : quod sic probatur . ''Et supponamus, quod verum vero non contrariatur, et quod unum uni est contrarium primo et immediate. Opinio enim de bono, quoniam bonum est, et opinio de malo, quoniam malum est, sunt opiniones de rebus contrariis : et tamen fortassis sunt ambae una in specie, et forma unitatis, quamvis materialiter sint diversae. Sed in hoc quantum ad propositam intentionem non est vis : quia sive sint ambae una opinio, sive plures, constat quod ambae verae sunt : verum autem vero non contrariatur. Cum ergo sint de rebus contrariis, patet quod contrariae opiniones sive conceptiones non determinantur per hoc quod contrariorum sunt, hoc est, de rebus contrariis : sed magis determinantur per hoc quod contrariae, hoc est, per modum contrarii se habent ad invicem secundum affirmationem et negationem, ut scilicet negatio idem de eodem neget, quod affirmat affirmatio. Si ergo opinio vera est bono, quoniam bonum est : et quaeratur, quae sit ejus contraria : quamvis multas secundum rem habeat contra rias, tamen nulla est ponenda esse ejus contraria, nisi illa quae dicit, quoniam bonum non est bonum, et negat idem de eodem. Quod autem multae sint secundum res contrarias, ex hoc apparet quoniam de bono possumus opinari quod bonum est album, vel quid inhonestum, vel quid turpe, vel quid inutile, vel quid non expediens, vel non expetibile, vel aliud quodcumque, quod nec bonum est nec bonum esse potest. Infinita enim talia possunt concipi de bono, et quae sunt bona, et quae non sunt bona, sicut jam ostensum est. Bonum enim honestum est, expetibile est, finis est, utile est : et talia infinita vere de bono opinari possunt. Aliquis potest etiam opinari, quod bonum malum est, et non expediens, et inhonestum : et talia infinita quae nec bono conveniunt,nec possunt convenire. In omnibus his nulla erit contraria,nisi illa quae negat idem praedicatum de eodem subj ecto, et dicit quoniam bonum non bonum est. Determinando autem istam quaestionem, utrum scilicet in rebus contrariis, vel in modo enuntiandi contrario attenditur contrarietas in enuntiationibus, Dicimus quod oppositio contrarietatis vel contradictionis attenditur penes ea in quibus est prima fallacia sive falsitas. Et dico primam quae per se est et non per aliud : quod enim per aliud est, hoc accidit et non contingit per se et primo. Prima autem falsitas est in oppositione affirmationis et negationis in enuntiationibus. Est enim prima fallacia sive falsitas ex quibus fiunt generationes rerum contrariarum. Generationes autem primo et per se fiunt in terminis, qui differunt per affirmationem et negationem : homo enim fit ex non homine, et album ex non albo, et musicum ex non musico. Et quod generatio in aliquibus fit ex contrario, hoc est per accidens : album enim non fit ex nigro, nisi quia accidit nigro non album esse. Et hujus ratio est : quia generatio fit ex privatione : privatio autem per negationem enuntiatur. Ex oppositis ergo fiunt generationes : et ergo primo et per se fallacia sive falsitas est ex opposito per affirmationem et negationem : et illa oppositio quae est contrariarum rerum enun-
tiatarum de eodem, est fallacia sive falsitas, quae accidit per illam quae est inter affirmationem et negationem. Si ergo dicamus de bono, quod bonum est ; et dicamus quod bonum malum non est, hoc quod dicimus, quod bonum bonum est, per se est et primo : quia praedicatum non solum conceptum est cum subjecto, sed etiam cum subjecto est idem, et ideo per se et primo. Sed quum dicimus quod bonum non est malum, non negatur de ipso malum, nisi propter hoc quod bonum est bonum, et bonum est malo contrarium. Et ideo simul in eodem esse non possunt : et ideo non propter se et primo negatur malum de bono, sed propter aliud : et ideo per accidens : bono enim accidit malum non esse, propter hoc quod bonum est bonum . In unoquoque autem genere illud quod secundum se est verum, magis est verum quam illud quod secundum accidens est verum : et magis est falsum quod secundum se est falsum, quam illud quod secundum accidens est falsum. Et cum contraria et contradictoria sint eorum quae maxime distant in vero et falso : et erit opinio vera quae est boni, quoniam bonum est bonum, ei opinioni quae est boni, quoniam bonum non est bonum, maxime contraria. Oportet ergo quod secundum affirmationem et negationem ejusdem de eodem accipiatur tam contrarietas quam contradictio. Illa enim quae est de bono, quoniam non bonum est, secundum se et primo falsa est : illa quae dicit de bono, quod malum est, est falsa per accidens : magis ergo erit falsa de eo quod bonum est, quae est negationis, quam ea quae est, quod bonum contrarium aliquod bono est ut malum : falsa autem magis est quae circa singula (quae sunt partes subjecti) habet oppositionem contrariam. Sunt enim contraria quae plurimum distant secundum idem subjectum .
Quod si etiam detur, quod altera harum (illa scilicet quae dicit, quoniam bonum malum est) etiam est contraria illi quae dicit, quoniam bonum est bonum : tamen ex praemissis sequitur, quod illa quae contrariatur ei per modum contradictionis, est magis contraria quam illa quae enuntiat de bono contrarium secundum esse : magis enim contraria primo et per se contraria est. Et sic inter istas duas, bonum est bonum, et bonum non est bonum, est prima contrarietas. Altera autem quae est, quod bonum malum est, non est contraria, nisi quia est implicita huic quae dicit, quoniam bonum non est bonum : quia ex hoc quod bonum non est bonum, ei quod non est bonum, accidit esse malum : et sic non est contraria nisi per aliud : et hoc est per accidens esse contrarium. Cum enim dicit bonum esse malum, necesse est quod opinetur ideo accidere esse malum, quia non est bonum : et si esset bonum, non accideret ei esse malum.
Amplius si in aliis quae non habent contrarium, est accipere contrarium secundum res contrarias : tunc etiam in istis quae habent contrarium, bene dictum est : quia contraria secundum res contrarias accipiuntur. Si enim est ars generalis contrariam enuntiationem accipiendi, oportet quod ubique in omni materia uno et eodem modo accipiantur : et ideo aut ubique erunt contraria, aut nusquam. In his vero in quibus non est contrarium secundum rem, sicut substantiae, oportet accipere contrarium per affirmationem et negationem, sicut de ea quae est ejus opinio, quae putat sive opinatur hominem non esse hominem, quae est contraria ei quae opinatur hominem esse hominem. Si ergo in tali materia per affirmationem et negationem sumitur contrarietas in enuntiationibus, sequitur quod in omnibus contrarietas secundum contradictionem affirmationis et negationis accipiatur .
Amplius similiter se habent in veritate opinio boni quae dicit, quod bonum bonum est, et opinio quae dicit de non bono, quod non bonum est. Et similiter ad has se habet in falsitate opinio dicens, quod bonum non est bonum : et quae dicit, quod non bonum bonum est. Quaeramus ergo quae sit contraria huic verae opinioni quae dicit, quod non bonum non est bonum : ea enim quae dicit, quoniam non bonum malum est, non potest ejus esse contraria : haec enim, quod non bonum non est bonum, et illa quae dicit, quod non bonum malum est, aliquando sunt simul verae : vera autem opinio verae non contrariatur : quia verum vero non potest esse contrarium : quoddam autem non bonum est malum, sicut injustitia non bonum est, quod malum est. Et ideo si essent contrariae quae dictae sunt, contingeret contrarias esse simul veras : quod nunquam esse potest in aliqua materia. Adhuc autem illi opinioni verae quae dicit, quod non bonum non bonum est, nec ista potest esse contraria quae dicit, quod non bonum non malum est. Hae enim duae etiam sunt simul verae : indifferens enim est, est non bonum, et est malum. Relinquitur ergo ex omnibus his, quod illi verae opinioni quae est non boni, quod non est, contraria sit haec quae dicit, quod non bonum bonum est. Similiter et illi quae dicit, quod bonum bonum est, contraria est illa quae dicit, bonum non bonum est : et sic per oppositionem affirmationis et negationis de eodem et secundum idem est accipienda contrarie-
tas, et non secundum res contrarias quae de eodem enuntiantur.
Manifestum est etiam quod nihil differentiae est quantum ad contrarietatis acceptionem, etiamsi universaliter ponamus affirmationem : huic enim universali affirmationi universalis negatio erit contraria, sicut illi opinioni quae opinatur, quoniam omne quod est bonum bonum est, sive quod omne bonum bonum est, est illa contraria quae opinatur, quod nihil eorum quae bona sunt bonum est, sive quod nullum bonum bonum est : nam illa opinio quae est de bono dicens, quoniam bonum bonum est (si universaliter sit acceptum bonum) eadem est ei quae dici), quod quidquid bonum est bonum est, sive quod omne bonum est bonum. Et sic se habet in non bono : quia si ponamus non bonum universaliter, sive pro omni non bono, idem est dicere non bonum esse non bonum, quod omne non bonum esse non bonum.
Propter quod si in opinione sive in conceptione animae sic se habet, quod contraria est affirmatio negationi, et contradictoria, ut dictum est, oportet quod in enuntiatione vocali eodem modo accipiatur oppositio contrarietatis et contradictionis, et non in contrariis rebus de eodem enuntiatis : affirmationes enim et negationes quae sunt in voce, sunt notae earum affirmationum et negationum quae sunt in anima, sicut saepe dictum est. Manifestum est ergo, quod affirmationi contraria est illa negatio quae est circa idem universale universaliter acceptum, sicut ei quae est, quoniam omne bonum est bonum, vel ei quae est, quoniam omnis homo bonus est, illae sunt contrariae quae dicunt, nullum bonum bonum est, et quoniam nullus homo bonus est. Contradictoriae autem earum duarum sunt quae dicunt, quoniam ,non omne bonum bonum est, et quoniam non omnis homo bonus est. Manifestum autem ex praedi- ctis,quoniam veram opinionem vel enuntiationem non contingit esse contrariam verae opinioni vel enuntiationi. Contraria enim sunt quae sunt opposita circa idem subjectum. Circa autem idem subjectum contingit bene plura vere dicere eumdem, ut quoniam bonum est bonum, et quoniam non est malum, et quoniam non est non bonum, et pluribus aliis modis. Sed contraria quae vere et primo contraria sunt, non contingit eidem inesse simul: et ideo verae ambae contrariae simul esse non possunt: propter quod vera vero non sunt contraria.
Et attende quod in isto ultimo capitulo fero ubique contrarium accipimus large, quod sub se continet contrarium et contradictorium : et hoc ideo factum est quia ostendimus contrarium in enuntiationibus debere accipi secundum modum affirmationis et negationis, et non secundum res contrarias de eodem enuntiatas. Iste autem modus idem est quoad affirmationem et negationem tam in contrariis quam in contradictoriis, nisi quod in contrariis propter hoc quod universales sunt, negatio negat praedicatum materialiter respiciendo subjectum pro partibus distributis. In contradictoriis autem negatio formalis est et non materialis, et negat praedicatum de subjecto secundum formam accepto.
Jam ergo partes duae logicae perfectae sunt, scilicet de scientia deveniendi in ignotum incomplexum per diffinitionem acceptam per divisionem, et de scientia interpretationis. Oportet enim generaliter interpretatum esse omne per cujus notitiam potest quis devenire in cognitionem ignoti. Et quia jam praemissum est omne quod exigitur ad interpretationem, oportet nos attingere ad naturam syllogismi et demonstrationis per quam quis potest venire in cognitionem ignoti, quod est complexum.