LIV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
31. De sancto Antonio Eremita.
38. De s. Cunegunde imperatrice.
42. De s. Gebehardo Constantiensi.
43. D. s. Gebehardo Constantiensi.
1. Carmen lyra resonemus,
odas ; virum inclitum
2. Cordis voce memoremus,
almum Dionysium.
3. Ei devota
sincere resonemus
modulantes cantica.
Pastor bonus
vocitatur Paulus
illustrissimus ;
4. Multas gentes
illustrando
fide unigeniti
Athenis tandem
voluit revelare
divina mysteria.
5. Veniensque domum fanum
invenit discipulum
Dionysium gentilem,
quem adfatur taliter:
"Quod est nomen huic deo,
cuius arae titulum inspicimus?"
6. Inquit ille sapienter:
"Ignotum vocitamus ;
ego puto esse Deum
caeli, terrae et maris
conditorem, creatorem ;
sine fine manet in perpetuum."
7. Audiens Paulus haec
Deo egit gratias ;
sermocinatur cum eo,
hortabatur credere,
fortiter illum iubebat
colere perenniter.
8. Hic credens igitur;
caeco visus redditur
ut salubris lux in corde
ac spiritu gratia,
quem in templo instruebat
ipse doctor gentium.
9. . Quem videns cupivit
et inspicit lavacrum ;
sequens eum deprecatur,
ut baptismi gratiam tribuat ;
illum quoque generabat,
sacravit antistitem.
10. Mox urbem peragit,
quae magna tripudiat ;
convertebat universos
fidei dogmate catholicae;
sedem urbem adhaerebat
eamque corroborat.
11. Pactus ille civibus
exhortans diutius:
Nullum nobis est paganorum
antecamus (!) spernere ;
Romam volo pergere
et rigare pro vobis
omnibus cicatricibus.
12. Abiit itinere
clausens (!) quos transiens ;
intrans urbem invenit
Pauli caput amputatum,
iugulatum romphaea,
Petrum cruce elevatum,
traditum pro paxa (!) vice.
13. Clemens papa continebat
sedem apostolicam
post beatum Petrum sedens,
''illustrans ecclesiam ;
''manus eius capiebat,
sequestratum
sedere praeceperat,
14. Narrans actis barbarorum
ante loris clementiam
gente mala impedita
ab ortu et occidente
illustrare
populum gentilium.
15. Usque martyr Dionysius,
Rusticus et Eleutherius
societatem habebitis
sine fine mansuram
in saecula saeculorum. Amen.