APPENDE PLURIUM OPUSCULORUM QUAE SUNT DUBIA
PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .
PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Capitulum V. De differentia conversorum .
Capitulum VI. De novis professis
Capitulum I.
De superbia.
1. Hic igitur ramus, qui superbia nominatur, in genere suo mortale peccatum dicitur, quoniam est directe contra Deum et eius reverentiam, cum scilicet creatura ultra quod a factore accepit extollitur et quasi usurpare praesumit. Unde et Gregorius in trigesimo quarto Moralium dicit: " Evidentissimum signum reproborum est superbia ". Fer hoc igitur patet, quod illa superbia est mortalis , qua quis ultra merita se extollere appetit et se melioribus anteponit, et hoc, si ex deliberatione procedit. Sicut enim alia peccata mortalia motus habent, qui praeveniunt rationem, quibus ratio non consentit ; sic et superbiae motus quam plurimi in homine rationem praeveniunt , quos ratio advertens reprimit, vel saltem non consentit.
Hic autem ramus superbiae tres praecipue ramos habet, scilicet praesumtionem, contemptum et inanem gloriam.
2. Praesumtio in hoc consistit praecipue, quod homo praesumit, gratiam se habere vel ex se, vel pro meritis suis, vel falso, vel plus aliis: nudo versus:
Ex se, pro meritis, falso, plus omnibus inflat.
Et secundum hoc praesumtio quatuor ramos habet secundum Gregorium in Moralibus . Hi autem rami cum suis fructibus et foliis habent rationem mortalis eo modo, quo de superbia est praedictum.
Ex hoc autem ultimo ramo, scilicet plus omnibus, duplex ramus oritur: hoc enim vel in gratuitis, sicut in virtutibus, vel in gratis datis, scilicet in gratiis exterioribus, potest intelligi. Ex quorum ramorum medio oritur elatio cordis inordinata et confidentia de se et inepta audacia.
Ex ramo autem, qui est praesumtio de donis gratuitis, oritur folium disinae tentationis et fructus discriminis. Appellatur autem Dei tentatio, quando quis experimentum divinae potentiae quaorit, ut signa petere absque necessitate. Discrimen autem dicitur, quando quis se exponit periculo, et sola divina virtute confidens, contempto humano adiutorio, absque necessitate fidei vel Ecclesias: et habet rationem mortalis. Unde de hoc dicitur in Deuteronomii sexto : Non tentabis Dominum Deum tuum: Glossa: " Denm tentat qui, habens quod faciat, sine ratione se committit periculo ".
3. Secundus ramus superbiae est contemptus: eo enim, quo quis alios se praesumit supergredi, Deum contemnit et hominem, et secundum hoc hic ramus in duos dividitur, videlicet in contemptum Dei et proximi, qui plane habent rationem mortalis, quia contra caritatem Dei et proximi directe sunt. Ex ramorum istorum medio procedit ramus inobedientiae, per quam a potestate et subiectione alterius se eximit, nulli volens subesse.
Ex primo autem ramo, qui est contemnere proximum, procedunt isti fructus, scilicet se a societate et verbo subtrahere et gestu indignationem vel contemptum ostendere. Folia etiam ex ipso procedunt, quae sunt verborum indignatio, irreverentia in verbo, ironia, derisio, subsannatio , quae omnia sunt contra caritatem ad proximum et mortalia sunt, secundum quod ex superbia et contemptu nascuntur. Est autem ironia alterius detestatio per contrarium. Derisio autem et subsannatio differunt, quoniam derisio fit in voce, sed subsannatio fit in gestu vel trahendo linguam, vel faciendo nutus et similia, irreverentia autem in modo loquendi ; cum hoc autem folio est irreverentia in facto.
4. Ex quorum medio procedunt isti fructus, scilicet irreverentia facta parentibus, praelatis, principibus, maioribus, senioribus, patribus spiritualibus et sanctis viris, locis et rebus sacris et temporibus, ut in violatione festorum contingit, et praecipue Sacramentis, maxime Sacramento altaris. Qui enim excommunicatus, suspensus vel interdictus, vel in mortali peccato solemniter in ecclesia officiat, vel Sacramentum administrat, vel recipit in mortali, vel irregularis, vel inconfessus post mortale cum copia sacerdotis celebrat, vel notorius peccator officium correctionis exercet, vel excommunicato scienter participat in divinis, si hoc scienter faciat et gnarus iuris existat, irreverentiam divinis exhibet et mortaliter peccat. Hoc etiam sciendum est, quod excommunicati vel interdicti, qui se ingerunt divinis, si hoc scienter faciant contra praeceptum Ecclesiae, mortaliter peccant. Alia etiam supra posita rationem mortalis peccati habere possunt, secundum quod ex ramo contemptus procedunt.
5. Secundus ramus, qui ex contemptu Dei et proximi oritur, est inobedientia , quae quidem respectu Dei manifeste mortale est, respectu etiam maiorum, quibus obedire debemus, sive parentibus, sive praelatis rationem mortalis hahet, si praecipiantur licita et honesta ; unde Apostolus ad Romanos : Qui potestati resistit Dei ordinationi resistit. Parentibus non obedire ab eodem Apostolo inter mortalia computatur.
6. Ex medio autem ramorum inobedientiae respectu Dei et proximi procedit ramus impatientiae, similiter bipartitus contra Deum et proximum: et ista quidem impatientia ex inobedientia oriri dicitur, quia, cum a superiori aliquid faciendum imponitur, quod perversae displicet voluntati , in ipsa impatientia excitatur ; quod nihil aliud est quam immoderata animi perturbatio ex dicto vel facto alterius, quod personam ipsius tangit, in quo reputat, se gravari ; undo laborat hoc vitio qui infirmitates, vel infortunium, vel onus impositam non sustinet patienter ; et habet rationem mortalis, cum usque ad odiam Dei et proximi se extendit. Et secandam hoc ex hoc ramo impatientiae procedit aliud, scilicet odium Dei, qui, licet in se odio haberi non possit, tamen in effectibus suis odiri potest . - Ex hoc ramo folium blasphemiae et murmuris nascitur et manifeste rationem habet mortalis.
7. Ex ramo autem impatientiae ad praelatum oritur murmurationis folium, scilicet vento snperbiae agitatum. Est autem murmuratio iniusta querela contra superiores, latenter multorum auribus inculcata ; et habet rationem mortalis, secundum quod ad alterius diffamationem anhelat.
Cum hoc autem folio est fructus obstinationis et pertinaciae.
Est autem pertinacia perseverantia in malo proposito contra voluntatem superioris, ex qua oritur folium rebellionis apertae, et fructum transgressionis secum habet, quae omnia habent rationem mortalis, secandum quod ex inobedientia oriuntur. Cum fructu autem transgressionis sunt excommunicationis, interdicti et suspensionis sententiae, quas sustinere procedit ex inobedientia, si debite infligantur.
8. Item ex ramo inobedientiae ramus infidelitatis procedit, secandam quam aliquis se ab obedientia Romanae Ecclesiae alienat: et quidem hic ramos in hos ramos se dividit, scilicet in haesitationem, dubitationem et errorem, et hos fructus habet: haeresim, schisma, sortilegium et divinationis superstitionisque folia, quae etiam fructus apostasiae et idololatriae secum habent. Et de singulis, quid sint, per ordinem exprimamus.
9. Est autem haesitatio mentis titillatio contra fidem, cum scilicet intellectas non perfecte consentit his quae sunt fidei.
Est autem dubitatio, cum intellectas iam non acquiescit his quae sunt fidei, sed dubitat ; quod etiam de suo genere est mortale.
Est antem error, quando iam tenet contrarium fidei sive scienter, sive ignoranter. Sed tamen multam interest: qui enim credenda novit per fidem Ecclesiae et tenet contrariam peccat mortaliter: qui antem ex simplicitate ignorat, si tamen intentionem et voluntatem habeat generaliter credendi quod credit Ecclesia, nullatenus iudicandum est mortale. Si quis ex simplicitate veritatem videre oculis corporalibus credat, non propter hoc contemnendus est, cum paratus sit credere , quod credit Ecclesia indistincte. Unde dicit Angustinus : " Errare potero, sed haereticus non ero ".
10. Est autem haeresis obstinata affirmatio contra fidem. Schisma autem a scissione dictam est: unde ille schismaticus dicitur, qui ab unitate Ecclesiae se separare intendit, licet eadem sentiat, quae tenet Ecclesia et fides catholica, secundam Augustinum contra Faustum .
Sortilegium est, cum id quod futuram est, inquiritur, et habet multas species, quae per folia in arbore designantur, scilicet divinationes per astra, per incantationes, per daemonum consultationes, per garritum avium, quod dicitur augurium, per ligaturas nominum, observationes temporum et etiam somniorum, quae omnia prohibentur ab Ecclesia tanquam mala et habent rationem mortalis, quia quod soli Deo competit attribuitur creaturae. Hoc tamen circa observantiam temporum et orationes debes advertere, quod sortiuntur sortilegii rationem, quando scilicet creditur, quod magis valeant ad unum effectum quam ad aliam, vel quando quis confidit in determinato orationum numero, vel effectam optatam, ut qui sic fecerit, infallibiliter consequi putat.
Quid autem sit apostasia a fide, vel idololatria, plane patet.
11. Tertias ramus superbiae est inanis gloria, qua quis appetit suam excellentiam ostendere; quae habet rationem mortalis, in quantum quis gloriam sibi appetit, quae soli Deo debetur, quoniam ipse fecit nos, et non ipsi nos . Unde qui gloriam non refert in Deum, vel sic gloriam affectat acquirere, quod, si ex hoc assequatur, offensam Dei non metuit, mortaliter peccat. Unde Augustinus in libro de Civitate Dei : " Hoc vitium inimicum est piae fidei, si maior sit in corde cupiditas gloriae, quam Dei timor sit et amor ". Si antem in bono proprio quis inaniter glorietur, ita tamen, quod ibidem non sistat, sed actu vel habita in Deum referat, nec ut hoc acquireret, aliquo modo vellet Deum offendere, nullatenus est indicandum mortale.
12. Ex hoc inanis gloriae ramo quatuor rami oriantur, scilicet ambitio honoris, favoris humani appetitus, confusionis timor et laudis amor.
Ex primo autem ramo inanis gloriae, qui est ambitio, oritur fractas pompae, quae tres fructus habet et unum folium, scilicet fastum in superfluo comitatu et apparatu et fastuoso gestu et affatu, quae, licet mortalia non sint ex suo genere, tamen, prout oriantur ex ramo superbiae, mortalia esse possunt.
13. Ex secundo ramo, qui est appetitus humani favoris, est adulationis folium, quae quandoque mortalis et quandoque venialis. Qui enim ad malam alium excitat malum factam eius laudando per adolationem, vel alii occasionem praebet, ut in peccato remaneat, vel ut ultra merita sua efferat se ipsum, scilicet false laudando, in tali adulatio est mortalis: si antem sola intentione placendi et de gratia, quae in veritate habetur , ipsum commendat, nullatenus mortalis iudicatur ; et hoc Augustinus in Sermone de Purgatorio iudicat veniale . Secundum autem hoc folium adulationis in tria dividitur, quia adolatio est de bono habito, vel non habito, vel de malo.
14. Item, ex ramo appetitus favoris humani oritur prodigalitatis fructus. Fit enim homo prodigus, ut humanum favorem acquirat. Habet antem prodigalitas rationem mortalis, secundum quod bona, quae in usus utiles et in pauperes fundi debent, inutiliter expenduntur et personis inhonestis, non servando modum vel tempus ; et quidem Titium hoc in personis ecclesiasticis, quorum bona ultra sustentationem personae et status debent pauperibus erogari. Secundum hoc autem prodigalitas quatuor fructus habet, quia nec personam, cui dat, nec modum nec tempus considerat et incuriam secum habet. Est autem incuria, cum quis sic curam de bonis suis abiicit, quod bona eius depereunt, quae a Deo collata sunt, ut exinde sustententur pauperes Christi. Haec autem incuria non indicatur mortalis, nisi secundum quod ex aliqua radice mortali procedit: quandoque enim ex contemptu temporalium procedit ; tamen semper ad indiscretionem pertinet et ex tanta negligentia procedere potest, quod mortalis esse posset, ut si forte indigentiam manifestam pauperum viderit, et bona, quibus eos iuvare posset, deperire permittit.
15. Item, exc tertio ramo inanis gloriae, qui est timor confusionis, hi procedunt fructus, mala scilicet verecundia et falsa humilitas. Verecundia autem hos habet fructus secum, scilicet erubescentiam divinorum, ut cum quis erubescit bona facere vel dicere vel orare ; item, verecundiam paupertatis seu pauperum amicorum: item, in confessione, secundum quod aliquis confessionem dimittit vel non confitetur veritatem propter confusionis timorem. Falsa autem humilitas est, cum aliquis se ipsum humiliat, ne propter superbiam minus reputetur ab aliis.
Item, ex illo ramo, qui est timor confusionis, haec filia oriuntur, videlicet veritatis regatio in iudicio vel extra iudicium, veritatis impugnatio, falsa excusatio et peccati defensio. Ista autem, quae ad timorem confusionis pertinent, habent rationem mortalis non ex suo genere, sed secundum quod amor favoris humani amori Dei praefertur , et eligit hoc magis contra Deum facere quam confusionem humanam incurrere. Hoc tamen circa negationem veritatis in iudicio sciendum et advertendum est, quod ex suo genere mortale est, et quia superiorum iudicio obedire tenemur, et iustitias opponitur. Si autem superior aliquid interroget, quod secundum iuris ordinem interrogare non debet, potest appellari, sed nullo modo licet mentiri.
16. Ex quarto autem ramo inanis gloriae, qui est amor humanae laudis, oriuntur tres fructus, scilicet hypocrisis, ostentatio, singularitas, et iactantiae folium, quod in quatuor est divisum. Aut enim est de bono habito, vel non habito, aut de malo facto, vel non facto, et de his per ordinem videamus.
Est antem hypocrisis, secundum Isidorum , simulatio boni non existentis ; unde est mendacium in signo. Sicut enim mendacium oris non semper est mortale, sed quando est in detrimentum proximi, vel contra veritatem fidei vel morum; sic nec hypocrisis semper est mortalis, nisi quando fit intentione decipiendi sub specie bonitatis, sicut illi qui simulant sanctitatem, ut bona Ecclesiae habeant, quae habere digni non sunt, et Ecclesiam per suam simulationem decipiunt. Quando autem fit intentione laudis, tunc de ea sicut de inani gloria iudicandum est, sicut superius est expressum.
17. Ostentatio est, quando bonum, quod quis habet vel habere se putat, exterius ostendere nititur, ut laudem humanam exinde consequatur: nec est mortale ex suo genere, nisi secundum quod inanis gloria iudicatur mortalis.
Singularitas est, cum quis vult singulariter apparere, et secum habet fructus diversos, secundum quod in diversis materiis reperitur , cum scilicet communia quis non dignatur facere vel docere, vel modum singularem in factis satagit ostendere: et hoc quandoque rationem mortalis dicitur habere secundum rationem radicis, eo modo, quo inanis gloria, quae propter hoc dicitur esse mortalis.
Iactantia quandoque est mortalis, quandoque venialis. Cum enim quis se iactat de bono, quod habet, vel se habere putat, ut inanem gloriam consequatur; tunc iudicandum est de tali iactantia sicut de radice ipsius: cum autem de bono, quod non habet, tunc est ibi mendacium, et tunc, si tale est mendacium, quod sit contra Dei reverentiam, vel proximi caritatem, habet rationem mortalis. Contra Dei reverentiam se iactabat Pharisaeus: Velut hic publicanus . Cum autem quis de peccato mortali, quod non fecit, vel quod fecit, se iactat: mortale est, quoniam in peccato facto sibi complacet, et unde confusionem meruit, quaerit gloriam et factum suum in alios extendit.
18. Item nota, quod fructus singularitatis, qui procedit ex inani gloria, de qua supra diximus, non solum per modum fructus in opere, sed etiam per modum rami debet describi in arbore, ad significandum voluntatem singularem apparendi. Ex hoc autem ramo procedit ramus invidiae. Sic autem ex voluntate singulari apparendi procedit, quia, dum quis videri singulariter appetit, si aliquem videt in gratia praeeminere, qui eius offuscet gloriam , eidem invidet, et est peccatum mortale.
19. Est autem invidia tristitia de bono alterius, secundum Damascenum . Circa quod nota hic, quod hoc quatuor modis potest contingere: uno quidem modo, cum quis bonum alterius sibi esse damnosum advertit, et cum quis de promotione inimicorum tristatur: et hoc rationem mortalis non habet. Item, secundum quod quis bonum videt in alio, in quo defectum patitur, et ex hoc dolet, non quidem, quia alius bonum habeat, sed quia ipse non habet, et non habet rationem peccati. Item, alio modo dolet quis de bono alterius, in quantum ipsum indignum videt bonis, quae habet, et hoc etiam non habet rationem peccati in bonis temporalibus, quae homini quandoque proficiunt ad ruinam. Alio modo quis dolet de bono alterius, secundum quod per bonum alterius gloriam suam putat diminui, et haec est invidia, quae iudicatur mortalis , et quia ex ramo procedit superbiae et quia directe opponitur caritati, in qua vita animae conservatur. Sicut autem de superbia dictum est , quod quidam motus praeveniunt rationem, quibus ratio non consentit, nec habet rationem mortalis: ita et de invidia est dicendum.
20. Ex ramo autem invidiae praecipue exeunt duo rami, scilicet exsultatio in adversis et dolor in prosperis, qui, sicut dictum est de invidia, rationem habent mortalis. De primo autem ramo, scilicet de gaudio in adversis, oriuntur bi fructus: machinatio, scandalum, insidiae, proditio, suspicio et iudicium. Inde liaec folia: discordiarum seminatio, secretorum et confessionis revelatio, signo vel verbo vel circumstantia, falsum testimonium, de quibus singulariter est dicendum.
21. Machinatio est mali occulta et studiosa procuratio.
Scandalum, secundum Augustinum , est dictum vel factum minus rectum, praebens aliis occasionem ruinae, cum scilicet aliquis alium in malum inducit, et est mortalis, cum aliquis per consilium vel exemplum ex intentione inducitur in mortale.
Insidiae sunt, prout hic de insidiis loquimur, investigatio et consideratio actorum , alterius, ut accusari possit deprehensus in malo.
Proditio est, cum aliquis amicitiam ad alium simulat, ut ipsum decipiat, de quo dicit Boethius , quod " nulla pestis efficacior est ad nocendum quam familiaris inimicus ".
Suspicio est, cum quis facilis est, ut malum de alio suspicetur ; unde Tullius: " Suspicio est mala opinio ex levibus causis ", et hoc ex mala affectione invidiae procedit, et tunc habet rationem mortalis, alias autem non iudicatur mortalis.
Iudicium perversum est, cum quis ad alium male affectus non solum malum suspicatur de ipso ex levibus causis, verum etiam definit in corde vel ore sententialiter , peccatum mortale committi ab aliquo , et hoc de suo genere est mortale, ex quacumque radice procedat. Unde Glossa super illud ad Corinthios quarto: Nolite ante tempus iudicare: " Suspiciones vitare non possumus, quia homines sumus; iudicia tamen, id est sententias definitivas , cavere debemus ". Hoc autem iudicium usque ad grave peccatum procedit , cum quis ex sola suspicione condemnatur ex causis levibus.
22. Item, folia, quae ex hoc ramo procedunt, sicut dictum est, sunt discordiarum seminatio. Cum enim quis adversitati alterius congaudet, alios concitat contra ipsum, quod est mortale peccatum. Unde Proverbiorum sexto dicitur: Sex sunt quae odit Dominus, et ultimum tanquam peius ponitur: Qui seminat inter fratres discordias.
Item, secretorum revelatio tunc est peccatum mortale, cum tale secretum est, quod in illius qui secretum commisit potest vergere detrimentum ; tunc antem maximum est peccatum, cum usque ad revelationem confessionis verbo vel signo vel circumstantia aliqua quis procedit.
23. Secundus ramus invidiae principalis est dolor in prosperitate proximi, quod, ut superius dictum est de invidia, habet rationem mortalis. Ex hoc ramo procedit detractionis folium, quo proximi prosperitas impeditur. Hoc autem folium in duo principaliter dividitur, quia qui detrahit aut hoc est eius tonum diminuendo, aut malum eidem imponendo. Primum folium quatuor folia secum habet, scilicet bonum proximi tacere, diminuere, pervertere et negare. Ex secundo ramo haec folia procedunt: malum libenter audire, dissimulare, confirmare, aggravare, addere, revelare, imponere, de quibus videamus, quando habeant rationem mortalis.
Sciendum igitur, quod denigratio est famae alterius per verba occulta, unde Ecclesiastae decimo : Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit ; habet autem ex suo genere rationem mortalis. Cum enim, secundum Sapientem, melius est nomen bonum quam divitiae multae ; sicut mortale est alienam rem invito domino pertractare, et qui hoc facit ad restitutionem tenetur ; sic etiam alterius famam auferre mortale est, et qui hoc facit ad restitutionem tenetur.
24. Hoc tamen circa istam materiam est advertendum, quod quodlibet verbum breve, quod in derogationem vergit alterius, non est iudicandum mortale, maxime cum ex habitu invidiae non procedit.
Ad detractionem autem spectat, ut dictum est, bonum proximi tacere, quod quidem mortale est, cum aliquis iniuste famam alterius videt deperire. Sicut enim in arcta necessitate tenemur proximo in rebus temporalibus providere, sic etiam et in necessitate famam eius servare.
Diminuere bonum alterius est, cum aliquis commendationem alterius audire non potest, sed eam diminuit, quod caritati opponitur: et si ex ramo invidiae procedat, mortale est; quandoque tamen absque mortali contingit, ut cum quis audit, commendari indignum vel ultra merita, et ex hoc potest oriri aliqua deceptio: tunc non habet rationem peccati.
Pervertere bonum alterius est bonum, quod negari non potest, mala intentione factum asserere; unde de tali dicitur: Bona in mala convertens insidiatur et in electis ponit maculam . Quod manifeste habet rationem mortalis, cum procedit ex invidia ; cum tamen hoc ex falso procedit iudicio, de hoc quandoque iudicari debet, sicut de malo iudicio dictum est. Cum autem quis bonum pervertit alterius cum mendacio, tale mendacium, cum sit perniciosum, rationem mortalis sortitur.
Item, negare bonum alterius, quod scitur inesse, pertinet ad detractionem mortalem.
25. Item, de alio malum libenter audire, vel occasionem detractionis praestare, vel dissimulare, cum possit corrigere, est mortale ; ad Romanos primo : Detractores Deo odibiles esse commemorat, dignos morte indicat, non solum autem facientes, sed consentientes. Tamen circa hoc debemus dicere, quod si aliquis detractionem alterius audiat et non ex invidia, sed ex verecundia, vel aliquo timore humano, ne offendat aliquem, hoc dimittat , non est iudicandum mortale, nisi sit talis persona, quae ex officio corrigere debeat, cui posset cedere in mortale.
Item, malum auditum de aliquo confirmare et additis circumstantiis aggravare, vel dicto alterius addere mendaciter, vel veraciter ad diffamationem intendendo, est mortale. Multum tamen interest, utrum hoc procedat ex invidia, vel indiscreto zelo iustitiae. Quandoque enim contingit, mala aliorum facta ex quadam indignatione vel levitate loquendi nec intentione diffamandi contra aliquem malum recitari, vel etiam aggravari, quod esset durum iudicare mortale. Hoc tamen a plerisque magis dicitur, quod crimen alterius etiam veram extra correctionis ordinem revelare mortale est. Ordo correctionis fraternae est a Domino, Matthaei decimo octavo : Si peccaverit in te frater tuus, in te, id est te sciente, vade et corripe eum etc. Hic etiam circa istam materiam est notandum, quod crimen alterius detegere, ubi non potest prodesse nisi ad diffamationem, est contra ordinem correctionis fraternae.
26. Item, ex medio duorum ramorum invidiae descriptorum procedit ramus rancoris. Cum enim invidus bonum proximi non potest diminuere nec eidem malum inferre, prorumpit in cordis rancorem. Est autem rancor motus cordis gravis ex mala affectione procedens in proximum et habet rationem mortalis, si ex invidia procedat vel libera voluntate. Ex libera autem voluntate dico, quia contingit interdum, quod aliquis homo propter suam ineptitudinem, vel illatam iniuriam sine motu displicentiae videri non potest: quod quidem in multis magis habet rationem passionis quam peccati , dum voluntas libera non consentit.
Ex hoc autem ramo rancoris procedit ramus odii, qui manifeste habet rationem mortalis, quia rectae caritati opponitur, in qua vita animae conservatur. Hoc etiam advertendum est, quod non solum secundum praeceptum tenemur diligere amicos, sed etiam inimicos et malos, vitium tamen in aliquo non tenemur diligere. Unde et si quis contra alium moveatur propter eius vitium, quandoque non est vitium, sed virtus, licet quandoque zelus indiscretus circa hoc possit contingere; et sic oditur vitium, quod aliquando redundat in personam. Debent autem, secundum Augustinum in Speculo , corrigi vitia hominum " cum dilectione personarum et odio vitiorum ".
27. Ex ramo autem odii oritur ramus irae. Est autem ira, prout hic accipitur, inordinatus animi motus ad nocendum proximo sine causa, et cum sit contra caritatem, habet manifeste rationem mortalis. Hoc tamen notandum est, quod quaelibet ira non debet iudicari mortalis. Secundum enim Gregorium est ira per zelum et ira per vitium. Est autem ira per telum, cum quis multum intense contra malum movetur et in punitionem tendit, quod quidem virtutis est, nisi zeli indiscretio interveniat, sicut de odio immediate est dictum. Ira autem per vitium est, cum quis contra proximum movetur iniuste et ad eius poenam intendit: et quandoque, sicut de aliis vitiis est dictum, talis motus praevenit iudicium rationis ex complexione, vel ex causa alia, et tunc non habet rationem mortalis.
28. Ex hoc autem ramo irae procedit ramus appetitus vindictae et fructus crudelitatis et folium discordiae, quae consistit in verbis. - Circa appetitum vindictae intellige, quod aliquis vindictam de aliquo dupliciter potest appetere: aut in quantum est in proximi nocumentum et procedit ex odio; aut in quantum per poenam potest corripi proximus, ne de cetero ad peccatum declinet: et hoc modo vindictam appetere non est malum . Hoc autem vere puniens debet advertere, quod quandoque sibimet mens mentitur et quod facit ex odio ex bona intentione fieri sibi ipsi simulat, et in hoc conscientiam suam mendaciter informat.
29. Ex ramo appetitus vindictae oriuntur hi fructus: calumnia, vexatio et damnificatio.
Calumnia est falsa criminis impositio et est manifeste mortale, quia est perniciosum mendacium, quia procedit ex odio, et quia iniustitia invenitur ibidem.
Est autem vexatio, cum quis alium trahit ad iudicium sine causa et ipsum in persona sua vexat et in expensis damnificat, quod fit quandoque per falsas litteras, vel falso impetratas, vel non suas, sed alterius, vel iuris ordine praetermisso, vel ad impossibilia obligando, ut citando coram diversis iudicibus ad loca distantia iniuste, in quibus casibus non solum quis peccat mortaliter, verum etiam ad restitutionem omnium damnorum et expensarum tenetur.
Item, damnificatio est, cum quis in temporalibus bonis damnificat, quod etiam est mortale. Hoc etiam potest fieri dupliciter: aut impediendo bonum habitum, vel habendum, aut malum inferendo ; quod etiam fit pluribus modis, qui per modum fructus in arbore describuntur. Unde circa hoc est notandum, quod quinque modis est reus quis in damnificatione proximi, scilicet faciendo, praecipiendo, iuvando, consulendo et dissimulando, cum prohiberi potest vel impediri damnum proximi et voluntarie sustinetur ; et quatuor casibus primo dictis qui sic reus est ad restitutionem tenetur: et in omnibus istis est peccatum mortale, quoniam haec omnia directe caritati proximi opponuntur. Hoc autem circa dissimulationem damni alterius est advertendum, quod alterius damnum dissimulare non semper est iudicandum mortale, puta, cum quis ex timore magis quam ex ira vel odio dissimulat, timens, ne forte malefactores contra ipsum moveantur, et in damnum proprium possit aliqualiter redundare: etiam in casu, ubi probabiliter credit, quod sua correctio non prodesset. Unde Augustinus primo de Civitate Dei : " Si quisque propterea obiurgandis et corripiendis mala agentibus parcit, ne deteriores efficiantur, non videtur esse cupiditatis occasio, sed consilium caritatis ".
30. Secundus ramus irae est crudelitas, ex qua oriuntur bi fructus: incarceratio, percussio, verberatio, duellum, bellum, mutilatio, occisio, de quibus aliquid videamus.
Est autem crudelitas , secundum Senecam , " atrocitas animi in exigendis poenis ". Ex hoc etiam ramus feritatis procedit. Est autem feritas, cum quis saevit in proximum absque aliqua culpa praecedente in ipso, et in hoc a crudelitate differt, quia crudelitas est excessus in infligendo poenam pro peccato commisso. Habet autem utrumque rationem mortalis, quia opponitur caritati.
3i tamen excessus in puniendo ex zelo iuatitiae quandoque contingat, ut alii terreantur, nisi sit excessus notabilis, non esset de facili indicandum mortale. Punire antem absque omni culpa et causa semper habet rationem mortalis ; absque autem causa dico, quia sine culpa quandoque quis punitur, nec tamen sine causa, sicut patet in crimine laesae maiestatis ; et quandoque etiam illi de terra alicuius, in quantum sunt res domini offendentis, absque culpa propria in temporalibus puniuntur.
81. De incarceratione autem et verberatione vel percussione vel mutilatione vel occisione proximi clarum est, quod habent rationem mortalis, nisi flant per iustitiae auctoritatem, iuris ordine et moderamine observato, vel vim vi repellendo cum moderamine incnlpatae tutelae. Haec enim opponuntur caritati proximi, et licet de suo genere mala sint, tamen multum aggravantur secundum radicem, si ex radice odii oriuntur.
Hoc tamen de percussione notandum, quod percussio parentum specialius est peccatum, a quo simplex sacerdos non potest absolvere, et est contra praeceptum divinum de honore parentum. Percussio autem clerici gravior est quam alia, et si gravis est, ad solum Papam pertinet absolutio .
32. De bello autem notare debemus, quod ad iustum bellum specialiter requiruntur tria, sine quibus habet rationem mortalis, videlicet principis auctoritas ; unde Angustinus contra Faustum : " Suscipiendi belli auctoritas atque consilium penes principes sit ". Item, iusta causa ; unde Augustinus: " Iusta bella debent esse, quae ulciscuntur iniurias ". Tertio, requiritur intentio recta, unde idem etiam Augustinus de Verbis Domini: " Apud veros Dei cultores bella non crudelitate, aut cupiditate geruntur ".
33. De duello autem nota, quod secundum iura est prohibitum et secundum rationem habet rationem mortalis et in appellatione et in domino, cuius auctoritate fit, et procuratoribus et in pugilibus propter pecuniam. Et hoc patet, cum manifeste habeat rationem tentationis divinae, et a forti debilis per naturam vincatur. Dicunt tamen quidam, quod consuetudo excusat in hoc facto, cuius contrarium tenent communiter theologi et iuris periti .
34. Tertium, quod ex ramo irae procedit, est discordiae folium, secundum quod consistit in verbis. Ex discordia enim animorum etiam discordia verborum procedit. Hoc autem folium in huiusmodi folia est divisum, quae sunt: irritatio, comminatio, contumelia, improperium, convicium , maledictio, procacitas, clamor et irreconciliatio. -Circa materiam istam in generali notandum est, quod discordia in verbis contentio dicitur, qua quis verbis alterius procaciter contradicit, unde contentio duorum dicitur ; dicit enim modum inordinatum et contradictionem. Potest igitur inordinate aliquis contradicere proximo malum et falsum dicenti, et tunc ratione contradictionis peccatum non habet , sed in modo potest esse excessus, scilicet cum extendit modum negotii, vel personas, et potest esse mortale, cum quis ad confusionem anhelat alterius ex ira forti, vel odio, vel fit tanta contentio, quod exinde scandalum oriatur. Cum autem quis contendit cum aliquo et etiam veritati contradicit, vel veritatem impugnat ex invidia, ira vel odio ; tunc est mortalis contentio, et haec est contentio, quae inter opera carnis ab Apostolo numeratur, ad Galatas quinto : Qui talia agunt regnum Dei non possidebunt.
35. Huinsmodi contentionis species est, ut dictum est, irritatio. Est autem irritatio , quando aliquis proximo loquitur pungitive, secundum quod quandoque contingit, quod homo ex odio, quod habet ad alterum, libenter eum verbis stimulat et irritat, sicut de fratribus Ioseph dicitur Genesis trigesimo septimo : Oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui. Et sic est mortale peccatum, secundum quod ex odio vel ira mortali procedit ; unde de hoc iudicandum est secundum rationem radicis.
36. Item, cum hoc folio est comminatio, cum scilicet aliquis alicui se malum facturum promittit. Et sicut laedere proximum est mortale, sicut dictum est superius, sic malum comminari, quod, si fieret, mortale esset, peccatum mortale est, si sit deliberatio, et proponat facere quod minatur. Unde Ecclesiastici vigesimo secnndo : Ante sanguinem maledicta et contumeliae et mimae.
37. Sequitur videre de contumelia, improperio et convicio ; et notandum, quod contumelia est obiectio criminis perpetrati.
Improperium autem est proprie, cum quis iniuriose reducit ad memoriam auxilium, quod contulit necessitatem patienti; Ecclesiastici vigesimo : Exigua dabit tibi et multa improperabit.
Convicium autem est, cum defectus corporalis, vel aliud quodcumque crimen obiicitur ad confusionem personae ; et de his videamus, quomodo habeant rationem peccati. Hoc igitur circa istam materiam est notandum, quod cum, secnndum Philosophum , " voces sint signa intellectuum ", multum considerandum est, quo animo verba dicantur. Contingit autem quandoque, talia verba diei ex indiscreto zelo, vel zelo iustitias aut amoris, vel ex quadam surreptione et sabito motu irae, et tunc non esset iudicandum mortale, nisi tantus esset excessus, et verba sic inordinata, quod aliquis per talem contumeliam in diffamationem incurreret manifeste. Tunc enim zelus iustitias nullatenus excusaret, quin peccaret mortaliter, sicut si quis aliquem interficeret ludendo per incautelam , tamen posset peccare mortaliter. Cum autem quis alteri convitium vel contumeliam vel improperium dicit, motus ad proximi confusionem et dehonorationem intendens ; tunc agit contra caritatem proximi et peccat mortaliter ; et sic intelligitur verbum Domini Matthaei quinto : Qui dixerit fratri suo: Fatue, reus erit gehennae ignis.
38. Item, folium discordiae, ut dictum est superius , est maledictio, ut cum aliquis malum alii imprecatur optative: et manifeste habet rationem mortalis, quia est contra proximi caritatem, si tamen mente ita teneatur, sicut ore profertur. Et hoc modo loquitur Apostolus primas ad Corinthios sexto : Maledici regnum Dei non possidebunt.
Contingit tamen, verbum maledictionis esse veniale vel propter parvitatem mali optati, vel quia Indo, vel surreptione, vel zelo iustitiae, vel non malo affectu verba dicuntur. Et hoc modo Augustinus in Sermone de Purgatorio hoc indicat veniale.
89. De clamore autem verborum et procacitate sciendum, quod quandoque contingit, quod licet intentione verborum convicia gravia non dicantur, tamen tantus clamor et procacitas potest esse, quod scandalum sequitur, vel etiam ex intentione proximus provocatur ; et tunc habet rationem mortalis eo modo, quo dictum est de contentione, si tamen ex deliberatione procedit et ex ramo odii vel irae procedit: alias autem non iudicaretur mortale.
40. Item, ad discordiam pertinet irreconciliatio, cu m scilicet quis proximum per contumeliam, vel alio modo laesit et ipsum pacificare contemnit. Sicut enim quis rem alterius ablatam vel famam tenetur restituere proximo, sic et pacem petendo veniam. Unde convenienter dicit Augustinus in Specrlo O , quod " melior est ille qui, quamvis saepe ira tentetur, tamen ad impetrandum festinat, ut ei dimittat, cui se fecisse agnoscit iniuriam, quam qui tardius irascitur et ad impetrandum veniam tardius inclinatur. Unde non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, per quod facta sunt vulnera ". Quod si quis contemnat facere, peccatum committit, sicut patet per verbum Veritatis Matthaei quinto : Si offers etc., secundum Glossam , " munus nequaquam acceptatur talis offerentis ante reconciliationem fratris ". Et per hoc manifeste probatur, quod est ibi peccatum mortale; non enim nisi per peccatum mortale amittit acceptationem divinam. Hoc tamen sane debet intelligi, cum scilicet talis fuit offensa, quod rationem mortalis habuerit. Qualiter autem contumelia rationem mortalis habeat, iam dictam est .