In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Utrum ratio. Titulus quaestionis sic debet intelligi, quid est illud, quod dat Verbo divino ut sit terminativum talis unionis in unitate personae: an sit proprietas Verbi hypostatica et relativa? an proprietas hypostatica absoluta ? an ipsa essentia divina? et pariformiter dicitur de ratione formali terminandi hanc unionem. Sicut etiam dicimus quod in agente oportet reperire rationem agendi, de qua dictum est supra in 1. dist. 7. Et sic quaerimus hic, an proprietas relativa constituat ipsum Verbum in tali esse, ut possit esse terminus immediatus terminans unionem naturae humanae in ratione suppositi.
Varro lib. 3. dist. 1. q 1. haberet consequenter dicere, quod essentia divina sit ratio formalis terminandi, quia dicit quod quia suppositum continet virtualiter personam creatam . et quia natura assumpta est in perfecta potentia obedientiali ad ipsum Verbum, ideo sibi convenit terminare unionem, sed cum ista proprie conveniant essentiae divinae, non proprietati, haberet consequenter dicere quod nulla proprietas personalis terminat, sed sola essentia, quia per illam rationem convenit Verbo terminare unionem, per quam convenit sibi continere perfectionem suppositi creati, et per quam natura creata est in potentia obedientiali ad Verbum. Hanc conclusionem probat tribus mediis quae patent in littera.