QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Ex discursu disputationis in hac quaestione, et argumentorum solutione, satis patet,
et si Doctor directe non resolvat, eum velle Metaphysicam non agere de quidditatibus rerum in specie, sed in universali, hoc est,in ratione entis, juxta loca ejus citata q. 1. schol. 3. et suadetur ex auctoritate, et ratione ad oppositum n. 1. et habet Doctor expresse in expositione textus, circa quem mota est quaestio. Vide Anton. Andream hic q. 9.
Ad primum principale scilicet textum Aristotelis dico, quod solum intelligit quod nulla alia scientia consideret ens, sive quid in communi nisi hic. Ad aliud dicendum, quod Aristoteles 1. Posteriorum, t. c. 39. ubi comparat demonstrationem universalem particulari, dicit in epilogo quod demonstratio universalis facit magis scire, quam particularis. Hoc non est ad propositum.
Conclusio enim supra, licet improbetur de veritate propositionis primae opinionis, non tamen de cognitione particularis, ut praecise accipitur contra cognitionem universalis.
Ideo aliter dicitur quod licet melius est cognoscere in particulari, prout particulare includit universale quam in universali tantum, tamen ubi particulare non includit universale, non est melius.
Sicut habetur a Dionysio, quod esse est nobilissima perfectio Dei, quod verum est praecise sumptum, tamen ut alia includunt ipsam, et aliquid ultra, nobiliora sunt.
Alia responsio, licet aliqua cognitio particularis sit perfectior in se praecise sumpta,tamen cognitio universalis de proposito cognoscibili, est certior secundum proportionem, quam cognitio particularis de suo cognoscibili, quia plus universale cognoscitur, inquantum est cognoscibile quam particulare.
Ad aliud, non est simile de potentiis et habitibus, quia ex quo superior potentia habet majorem virtutem, et si habet species plurimum, potest illa plura cognoscere ; sed habitus non est ratio cognoscendi, nisi repraesentando rem, sed potentia non tantum habet majorem virtutem, sed potest recipere alias species.
Per potentiam est potens, et per superiora est circa communius objectum, et quodlibet sub ipso est potens, sed per habitum est determinatus ad objectum, non oportet si sit determinatus ad superius et ad inferius; idem est susceptivum coloris, et hujus coloris cujuslibet, non tamen si color informat, et quilibet color informat.
Quod autem habitu universali, non cognoscantur quae sunt habitus inferioris, probatur, quia contingit scire in universali, et ignorare in particulari: hoc non contingeret si habitus universalis esset repraesentativus illorum particularium. Ad aliud pro contraria opinione, quod ejusdem est considerare genuset speciem, dico quod est falsa, licet in aliquibus est eadem scientia, hoc est, quia habent eamdem rationem ; sed hic et alibi, ubi non est eadem ratio, non est hoc verum. Vel dico simpliciter, quod sunt diversae scientiae, non tamen disparatae, sed ordinatae. Vel dici potest, quod scientia de binario, si binarius haberet multas passiones, traderetur partim in Arithmetica, et partim in alia.
ANNOTATIONES.
Sequitur nona quaestio de modo et mensura considerationis Metaphysicalis, quae et sequens decima ordine textus in quo fundantur, deberent praecedere duas praecedentes, sed Doctor parum curavit de ordine, dummodo veritas appareret, licet forte curiose inquirendo posset ordo ejus sustineri, de quo non modo.
Sententia Doctoris in hac quaestione licet videatur clara, tenendo partem negativam, ut communis schola, ex dictis tamen ejus alibi, sequaces ipsius varie sentiunt, eo quod verba ejus in diversis locis diversimode interpretantur, ut patet in prologo, q. 1. et 3. et 2. d. primi. q. 2. et 3. secundi q. 1. et alibi saepe. Si tamen subtiliter consideretur distinguendo de Metaphysica in se et in nobis, universali et particulari, et quod refert dicere considerare in universali et universale, et in particulari et particulare, et e contra: et ponderetur secundum suppositum supra in principio, quod praemisi in hoc negotio, faciliter omnia concordabuntur. Verba tamen Doctoris supra q. 1. multum movent ad partem affirmativam in hac quaestione, et processus Aristotelis descendendo in particulari ad decem Genera, et species eorum, et praeferendo substantiam accidenti in consideratione Metaphysicae, et multa alia. Qui ergo vellet tenere affirmativam hic posset dicere juxta illud secundum aotabile supra exponendo Doctorem, vel quod loquitur non de universalitate praedicationis, vel communitatis, sed praecisionis, vel abstractionis, quae verba possunt ponderari, quia placent. Non curo impedire chartam, recitando varias opiniones diversorum et Graecorum, et Latinorum, ut multi Sophistae moderni faciunt, quia hoc potius vacui recilaloris, vel historiographi quam subtilis indaginis vel speculativi officium censetur.
In principio solutionis ibi : Item prima cognitione de aliquo, etc. usque ibi : Secundum declaratur, etc. assignatur Extra, sed littera satis bona est, ideo, etc.
Infra etiam ibi : Hic respondetur, etc. usque ibi : Item Philosophus dicit, etc. ponitur Extra, et infra ibi: Item ad unitatem scientiae, etc. usque ibi : Ad argumentum opinionis, etc. assignatur Extra, Et infra ibi : Hoc concedunt, etc. usque ibi : Sola hic demonstrat, etc. dicitur Extra, vel additio. Et infra solvendo secundum principale ibi : Conclusio enim, etc. usque ibi : Ideo aliter dicitur, etc. ponitur etiam Extra. Et parum post ibi 9 Sicut habetur a Dionysio, etc. usque ibi : Alia responsio, etc. est Extra secundum aliquos. Et ultimo infra ibi : Per potentiam est potens, etc. usque ibi : Quod autem habitu universali, etc. assignatur Extra. Quae omnia licet voce taediosa, non tamen infrucluosa, ideo ruminentur. Posset fieri vis in illo exemplo quod tangitur de Dionysio, quomodo vim esse sumptam cum aliis perfectionibus divinis, sit nobilius se ipso praecise accepto, cum infinitum non possit excedi, sed videatur iste 1. et 5. q. Quodlibeti, et 8. dist. primi, et alibi saepe ad haec.
Quaerantur hic Albertus, et Paulus Venetus, et Joan. Buridanus, et Alex. de Alex. quem praesupponit plerumque in hac Metaphysica, et Frater Adam, et Nicolaus Boneti, et alii plures pro opinionibus, quas recitat Doctor; vide Franciscum de Mayronis in prologo Conflatus, q. 14.
1d quod videtur velle Commentator de substantiis separatis quod considerantur in particulari hic, secus autem de materialibus, nullum colorem videtur habere, loquendo de intellectu viatoris, et de cognitione quidditativa, ut patet discutienti.
Fere autem et difficillima sunt hominibus ad cognoscendum, quae maxime sunt universalia. Nam a sensibus sunt remotissima, etc.