REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia Hlenrici (de qua in Oxon. hic quaestione 8. et distinctione 3. quaest. 6.) Angelum cognoscere creaturas per habitum ipsi inclitum, includentem essenliuliter relationes ad omnes quidditates exislculcs et possibiles, probatur quatuor, sed improbatur quinque rationibus. Vide Doctorem hic num. 4. ubi ponit rationes Uenrici, et num. 14. ubi eis respondet in speciali. Sequitur sententia D. Thomae, Angelum superiorem per paucas species intelligere omnes quidditates, et supremo forte unam sufficere, quam late refutat Doctor hic a numero 10.
Circa istam quaestionem de cognitione naturali Angeli respectu quidditatum creatarum, non de cognitione existentiae rei, dicit unus Doctor quod Angelus cognoscit quidditates rerum distincte per unum habitum scientialem. Licet enim habitus sit informans intellectum, et ita non possit esse objectum, tamen illud quod splendet in habitu, potest esse objectum intelligibile ; et per hoc solvitur una objectio de specie. Secundo dicit quod ille habitus habet essentialem habitudinem ad scibile extra quodcumque, ita quod intellectus non potest capere istam qualitatem, nisi capiat scibile ab ipso dante habitum, et si infinitae species essent causandae, omnes possent perfecte cognoscere per istum habitum, et essentialius dependet ille habitus ab objecto quam species. Et per hoc solvitur alia objectio, quia licet ille habitus non causetur ab objecto, sed species, tamen nihil minus dependet ab objecto, sed magis; et potest per illam speciem in plura ordine quodam, quia ille habitus virtualiter continet multa, quia tot species possunt esse, et reducit intellectum ad actum per hunc modum, quia intellectus per alium modum fertur in objecta seeundum ordinem essentialem objectorum, primo in unum, postea in aliud. Tamen postea voluntas applicat intellectum ad illud intelligendum, et habitus statim inclinat intellectum ad illud intelligendum, quia voluntas vult, quia ille habitus inclinans subest imperio voluntatis.
Pro hac via arguitur primo sic, 2. Ethicorum, cap. 3. Quidquid est in anima, est habitus, passio vel potentia. Certum est quod per passionem non intelligit Angelus, nec per essentiam suam alia, aut se, et intellectus non sufficit, cum sit ut tabula nuda ; igitur per habitum.
Item, si non haberet istum habitum in intellectu suo naturaliter, igitur posset sibi generare habitum ex actibus, et tunc intellectus ejus esset in potentia essentiali, et ante actum secundum ad actum primum, quod est inconveniens.
Item, Dionysius de Div. nom. cap. 7. loquitur de ordine, dicens quod infimum superioris connectitur supremo inferioris, etc, Supremum in nobis est hujusmodi habitus scientialis, hic erit infimum Intelligentiis, et per istum intelliget alia a se.
Item, habitus sufficit sine specie ad perfecte intelligendum, et species sine habitu non sufficit, quia experimur in nobis, quod non est ita perfecta intellectio per speciem solam, sicut per speciem cum habitu. Contra illud, et primo contra hoc, quod dicitur quod ille habitus sufficeret ad perfecte intelligendum, si possint esse infinitae species intelligentiarum, vel quidditatum, quia ubi pluralitas concludit perfectionem intensive, infinitas concludit infinitatem intensive) sed si tantum ista res cognoscitur perfecte, aliqua virtus intensive requiritur ad cognoscendum ; igitur si alia una virtus cognoscit aeque perfecte hanc rem et istam, sicut alia virtus cognoscit unam tantum, major erit intensive illa virtus, quia cognoscuntur duo distincte, quam unumjantum, quia oportet quod contineat istas duas quidditates, vel formaliter vel eminenter ; non potest formaliter, si remaneat una; igitur eminenter ; igitur si continet infinitas quidditates eminenter, erit infinitae virtutis intensive.
Item, cum dicitur quod intellectus non potest capere istum habitum, nisi capiat scibile, propter connexionem naturalem, non est verum, quia absolutum in ratione quidditativa non includit respectum, ut probatum est prius, nec e contra ; igitur intellectus potest capere unum, etsi non aliud.
Item, nullus respectus est idem cum absoluto identice, nisi respectus ad aliquid, ad quod illud dependet ; sed iste respectus non dependet ab objecto in ratione efficientis, quia nihil idem dependet essentialiter ad plura ejusdem ordinis ; cum igitur lapis, vel quodcumque aliud scibile, non sit causa hujus respectus, non necessario est idem cum absoluto tali.
Item, secundum istum modum, multo magis sequeretur quod habitus noster dependeret ad objectum quia causatur ab eo, et tunc objetum splendet in habitu nostro, quod est manifeste falsum, et ipsemet negat.
Item, quod intellectio naturalis illius habitus subdatur imperio voluntatis creatae, videtur manifeste impossibile, cum inclinet mere per modum naturae ; imo inclinatio na turalis non eo modo subditur voluntati increatae, manente ejus natura, quia lapis, manente natura sua, per nullam voluntatem inclinatur naturaliter sursum.