Quomodo intelligitur generatio in divinis.
Hinc est quod in regula catholicae fidei, patrem et filium in divinis confiteri docemur, cum dicitur: credo in deum patrem et filium eius. Et ne aliquis audiens nomen patris et filii, carnalem generationem suspicaretur, secundum quam apud nos pater dicitur et filius, ioannes evangelista, cui revelata sunt secreta caelestia, loco filii ponit verbum, ut generationem intelligibilem cognoscamus.