Quadragesimus articulus est, an in inferno erit fletus corporalis quantum ad lacrymarum resolutionem.
Puto quod non erit: quia cum fletus ille sit infinitus, et nihil corporibus damnatorum adiiciatur per nutrimentum, sequeretur quod aliquando per fletum corpora resolverentur et consumerentur; quod est contra fidem.