De Paenitentia.
A. Paenitentia vera exterior est abstinentia a licitis, cum de illicitis venia postulatur, ut dicit Scriptura. Sic paenitentes et claustrales a carnibus abstinent, delicatas vestes abjiciunt, jejunia servant, vigiliis insistunt, disciplinis se affligunt, silentium tenent, propriam voluntatem. frangunt, et a multis delectationibus abstinent, quae licita eis essent, si numquam illicita commisissent. Hanc praecepit Dominus, et B. Joannes Baptista, dicentes : Paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum .
B. Ad veram paenitentiam nos inducere debet necessitas. Nam sine ipsa non est salus, dicente Domino : Si non paeni-tentiam egeritis omnes similiter peribitis . Et D. Augustinus : " Peccata, inquit, .sive parva sive magna sint, impunita esse non possunt. Unde Dominus indixit Davidi paenitentiam pro peccato suo, eo quod numeravit populum suum : ut vel sustineret septem annis famem super terram : vel tribus mensibus, vindictam inimicorum : vel tribus diebus pestilentiam. Et elegit David sibi et populo communem plagam mortis. Per hoc significatur, quod necessario quilibet pro peccatis suis punietur in inferno, quod significat septem anni famis : vel in purgatorio, quod significat violentia inimicorum tribus mensibus : vel temporali paena, quod significat pestilentia trium
dierum. Sic utile est nobis eligere paenitentiam levissimam, et subito transeuntem . "
C. Argumentum verae paenitentiae est, debita commensuratio paenae contra culpam : ut secundum quantitatem culpae,
sit quantitas et gravitas poenae : secundum delectationem culpae, sit amaritudo paenae : secundum diuturnitatem culpae, sit diuturnitas paenae : et secundum multiplicitatem culpae , sit multiplicitas paenae : juxta illud Joannis : Facite fructum dignum paenitentiae . Sicut enim singulae infirmitates corporis habent necessario singulas medicinas, et nulla tam efficax est ut sanet omnes aegritudines : ita et singula peccatorum genera specialem habent poenitentiam. Non enim directe emendatur superbia per eleemosynam, rancor et invidia per orationem, avaritia per jejunium, impudicitia per vigilias, etc. Sed de superbia directe satis fit per humilitatem, de avaritia per eleemosynarum largitionem, de impudicitia per carnis castigationem in cilicio et dis-
ciplina, de gula per jejunium, de loquacitate per orationem, de invidia per charitatem et remissionem injuriae, de rapina et injustis possessionibus per restitutionem, etc. Quod si quis, ut dicit D. Chrysostomus, non potest explere omnem satisfaciendi ordinem, tunc benignus Dominus qualemcumque suscipit emendam. Tunc pro injustis rebus valet jejunium, si non potest restituere : si non potest jejunare, valet oratio : si non potest orare prae infirmitate, sufficit Deo bona voluntas.
D. Argumentum falsae paenitentiae ponit Innocentius : " Falsa est paenitentia, cum paenitens ab officio, vel curiali negotio non recedit, quod sine peccatis agi nullatenus praevalet : aut si odium in corde gesserit : aut si offenso cuilibet non satisfaciat : aut si offendenti offensus non indulgeat : aut si arma quis contra justitiam sig. erat. "
item, Falsa est poenitentia., quando unum peccatum emendatur, et de alio noe curatur.