QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum universaliora sint nobis notiora?
Arist. hic cap. 2. et lib. 5. cap. 11. et 1. Poster. cap. 2. text. 5. et 1. Physic. cap. 5. Avic. 1. Mel. cap. 5. Philoponus et Themistius, 1. Physic. D. Thom. hic lect. 2. Cajet. de ente et esse, q. 1. Fons. hic cap. 2. q. i.secl. 1. et seq. Suar. disp. 1. Met. sctd. 5. Hurtad. disp. 1. Met. sect. 9. Vide Scot. 1. dist. 3. q. 2.
Quod non, primo Physicorum, t. c. 2. innata est nobis via procedere ex notioribus nobis ; et intendit ibi, ut patet per litteram, quod universaliora sunt nobis magis nota, singularia minus nota. Item, confusa et indistincta sunt nobis magis nota ibidem, t. c. 3. et ibidem similiter, t. c. 4. totum est magis notum nobis quam partes, universale est totum. Item, illa citius occurrunt intellectui, quorum singularia citius occurrunt sensui ; sed singularia magis universalium citius sentiuntur: ergo et illa universaliora prius intelliguntur. Probatio minoris per Avicennam et in 1. Physicorum, t. c. 5. pueri primo appellant omnes viros patres, etc. Similiter 1. Physicorum, t. c. 2. non sunt eadem magis nota nobis et simpliciter ; sed minus universalia sunt notiora naturae, ergo nobis minus nota. Quod sint simpliciter minus universalia naturae magis nota, probatio, quia unumquodque magis cognoscitur per naturam quod est magis perfectum, et magis ens, minus universale addit super magis universale aliquam perfectionem. Item, secundum Avicennam 1. Met. c. 5. communissima prima impressione imprimuntur; ergo prius cognoscuntur, et sic de aliis secundum ordinem. Item si non, tunc scientia de eis esset minus certa, hoc est contra unam rationem sapientis, contra Philosophum in littera. Similiter compositiora sunt nobis magis nota quam simplicia, sicut patet in 1. Physicorum, t. c. 4. quod totum quod est compositum est nobis notius quam partes. Sed minus universale componitur ex magis universali ; ergo, etc. item 6. Topic. cap. 4. definitum est nobis minus notum quam definientia, sed definientia sunt magis universalia quam definitum. Item, definitio est per simpliciter priora, ut habetur, 6. Topic. sed talia sunt minus nota nobis; ergo priora sunt nobis minus nota.