REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Vera sententia, Angelum ad cognoscendas distinctas quidditates indigere distinctis speciebus, probatur rationibus claris, quibus ullaque sententia Henrici et D. Thomae refutantur. Vide Doct de hoc fusius in Oxon. hic quaest. 10. num. 15.
Dico igitur ad quaestionem, quod Angelus habet distinctas rationes cognoscendi, et proprias alias, et alias quidditatum creatarum. Et intelligo per rationem cognoscendi,non id quod ut cognitum, est ratio cognoscendi, sed illud quo, sicut species. Illud probo sic : Quidquid est ratio perfecte cognoscendi aliqua plura, est alicujus primi objecti, in quo perfecte continentur illa cognoscibilia ; sed nulla talis ratio una potest esse in Angelo respectu omnium quidditatum creatarum ; igitur non per unam rationem, sed plures cognoscit distincte et perfecte quidditates diversas, quarum neutra in alia continetur. Major patet primo exemplo, quia essentia divina est primum objectum cognitum, et ratio essentiae est una respectu essentiae cognitae, per quam cogno.
seuntur omnia secundaria objecta, quae per proprias rationes cognoscuntur secundario.
Item, per rationes : Non potest esse unitas in posteriori essentialiter, nisi sit unitas in priori essentialiter ; sed ratio cognoscendi in intellectu creato est posterior objecto cognito, quia objectum per se, istam rationem mensurat ; igitur necesse est unum esse objectum, quia est ejus mensura, si mensuratum sit unum.
Secundo probatur major, quia nihil est ratio cognoscendi aliud perfecte, nisi sit propria ratio ejus formaliter, vel istam rationem contineat virtualiter ; sed non potest esse una propria ratio formalis, et plurium ; igitur erit una, continens proprias rationes plurium virtualiter ; igitur objectum ejus eadem ratione continet virtualiter ista plura objecta. Unde universaliter quando aliquid est ratio cognoscendi plurium objectorum, objectum illius rationis primae continet perfecte objecta istarum plurium rationum. Minor patet, quia nulla una entitas potest esse in superiore creato, quae continet perfecte et emineuter omnia, quae continentur in omnibus inferioribus; igitur nulla una ratio intelligendi potest esse perfecta ratio cognoscendi omnes quidditates creatas.
Item, ratio intelligendi una potest habere actum intelligendi sibi adaequatum, quia una memoria potest habere unum verbum adaequatum ; igitur una ratio intelligendi unum actum. Sed illa ratio, quae est plurium objeclonim, perfecte non potest habere unum actum intelligendi adaequatum, quia non adaequatum extensive, cum sic sint plures, neque intensive, vt probatum est prius ; igitur, etc.
Dicunt negando) majorem, quia una ratio producendi potest habere plures actus producendi, et non unum adaequatum, ut patet de Sole.
Dico quod non est simile, quia quod est principium producendi, in producendo non dependet a producto ; sed ratio cognoscendi dependet a cognito, cum cognitum sit ejus mensura. Ideo ibi sequitur quod si est una ratio cognoscendi, et primum cognitum ex alia parte, non oportet quod si est una ratio producendi, igitur tantum unum productum. Ideo universaliter, ubi una quidditas non continet aliam perfecte in entitate, nec in cognoscibilitate, et ad plures quidditates requiruntur plures rationes cognoscendi. Tamen ubi una quidditas perfecte continet aliam, sicut passionem, et in entitate, et in cognoscibilitate, non oportet ponere plurium quidditatum plures rationes cognoscendi distinctas.
Secundo, dico quod illae rationes cognoscendi in intellectu possunt dici habitus in universali, et per accidens, quia sunt de difficili mobiles, et de numero permanentium. In speciali tamen, et proprie dicuntur species intelligibiles, quia habitus ille, qui distinguitur a specie, est proprie habitus acquisitus ex actibus. Nunc autem species superior non potest perfecte continere inferiorem, nisi ponatur quod essentia, cujus est species, contineat essentiam, cujus est alia species. Ideo contradiclio est speciem superiorem perfecte continere inferiorem, et essentiam superiorem non continere essentiam inferiorem. Nec debet illud dictum, quod allegatur de Deo, pro ista parte haberi inconveniens, licet alii aliter exponant. Nec valet exemplum, quia ingeniosior alio potest plura intelligere, non quia per unam rationem cognoscendi potest plura cognoscere, quam alius, sed velocius et perfectius bene potest intelligere quam minus ingeniosus.
Ad primum principale dico primo, quod ubi Philosophus comparat species numeris, comparat ibi ad invicem species subalternatas et subalternantes, et sicut numerus major totaliter continet minorem, ita species subordinata totaliter continet aliam.
Vel secundo dico, quod Philosophus loquitur ibi de speciebus specialissimis. Potest dici quod sicut una non continet aliam, sic nec numerus major continet inferiorem. Vel esto quod numerus non sit aliquid extra animam, nisi res numeratae, hoc videtur Philosophus velle, quod non sunt nisi lapides, etc. 23. Metaph. et dictum est de hoc in primo libro dist. 24. quaest, un. tunc dico quod numerus major totaliter continet inferiorem, quia est pars ejus, et quantum ad hoc non est simile de una specie specialissima respectu alterius, sicut de specie subalterna. Ad aliud de vegetaliva et sensitiva patet, quia istae sunt species subordinatae, et una perfecte continet aliam, tamen dico quod trigonum non est in tetragono, nisi potentialiter tantum.
Ad aliud, dico quod species intelligibilis accidentaliter est perfectior accidente, species enim albedinis in Angelo est perfectior quam albedo. Et sic dico quod potest species in intellectu Angeli rei corporalis esse perfectior re corporali, inquantum tali, licet res corporalis inquantum substantia, sit perfectior specie inquantum accidens. Nec propter hoc sequitur quod causa aequivoca est imperfectior effectu, quia nunquam est effectus aequivocus perfectior, nec aeque perfectus causa sua totali, tamen bene potest esse perfectior causa aequivoca partiali ; ideo necessario posuit Philosophus intellectum agentem ad gignilionem speciei. Et licet ista species sit imperfectior Angelo, tamen potest ipsum perficere perfectione non prima.
Ad aliud, dico quod non sequitur, cognoscit quidditatem suam per suam essentiam, igitur quidditates aliorum, quia essentia sua potest habere rationem propriam, et ipsa potest sufficienter ducere in cognitionem sui distincte ; non autem sic quidditates aliorum.
Ad aliud, cum dicitur, causa prima plus influit, etc. dico, ex hoc non sequitur quod causa intermedia plus facit ad cognitionem causae posterioris, quam ipsa, quia illa auctoritas est de causa simpliciter prima. Ad primam rationem pro opposita opinione, dico quod Philosophus 2. Ethicorum, capit habitum generalissimo pro omni eo quod est in anima, et sic species dicitur habitus.
Ad aliud, cum dicitur quod posset generare in se, si non praehaberet, dico quod in illis, quae sunt determinata ad unum, nunquam acquiritur habitus ex actibus, quotiescumque causentur, quia quotiescumque lapis projiciatur sursum, nunquam potest acquirere habitum, quo inclinetur ad facilius ferri sursum ; sic in Angelis, si summe inclinantur ad unum, ut ad intelligere a principio creationis, nunquam per actus acquiretur habitus.
Vel potest dici quod si non summe ex se inclinantur, tunc possent generare habitum in se, nec propter hoc sequitur quod sint in potentia essentiali ad hoc, ut ad actum primum, sicut ad actum posteriorem actu secundo accidentali.
Ad aliud, dico quod illud dictum Dionysii oportet glossari, quia secundum istum modum proferendi, sequeretur quod visio esset infimum in Deo, quia hoc est supremum in aliqua creatura, ideo dicit quod est connectens infimum superiorem cum supremo inferiori. Et talis habitus non potest esse infimum in Angelo, quia Angelus non est capax hujus habitus. Vel potest dici quod habitus in nobis non est supremum per se loquendo, et simpliciter, licet ista facilitas concurrat in immediatione perfecta.
Ad aliud dico, quod si nihil aliud esset quam species, qua Angelus intelligit, ipsa sufficeret, et habitus si esset, per se non sufficeret, nisi aequivocetur habitus ad speciem intelligibilem.