Theophylactus. Non solum in civitatibus praedicabat dominus, sed et in castellis, ut discamus parva non spernere; neque magnas semper quaerere civitates, sed verbum dei in vicis abiectis et vilibus seminare; unde dicitur et circuibat castella in circuitu docens. Beda.
Benignus autem et clemens dominus, ac magister non invidet servis atque discipulis suis virtutes suas; et sicut ipse curaverat omnem languorem, et omnem infirmitatem, apostolis quoque suis dedit potestatem; unde sequitur et convocavit duodecim, et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
Sed multa distantia est inter donare et accipere: iste quodcumque agit, potestate domini agit, illi si quid faciunt imbecillitatem suam, et virtutes domini confitentur, dicentes: in nomine iesu surge et ambula. Theophylactus.
Binos autem apostolos mittit, ut fierent promptiores: quia, ut ait ecclesiastes, melius est simul duos esse, quam unum.
Si autem plures quam duos misisset, non esset sufficiens numerus ut in plura castella mitterentur. Gregorius in evang..
Binos autem in praedicationem discipulos mittit, quoniam duo sunt praecepta caritatis: dei videlicet amor, et proximi, et minus quam inter duos caritas haberi non potest. Per hoc ergo nobis innuit quia qui caritatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet.
Sequitur et praecepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum; non peram, neque panem, neque in zona aes; sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. Beda. Tanta enim praedicatori in deo debet esse fiducia ut praesentis vitae sumptus, quamvis non provideat, tamen hos sibi non deesse certissime sciat, ne dum mens eius occupatur ad temporalia, minus aliis provideat aeterna.
Chrysostomus. Hoc etiam eis dominus praecepit, ut per habitum ostenderent quantum a divitiarum desiderio distabant.
Theophylactus. Instruens etiam eos per hoc non esse amatores munerum, et ut videntes eos praedicare paupertatem, acquiescant, cum apostoli nihil habeant.
Augustinus de cons. Evang.. Vel quia cum, secundum matthaeum, dominus continue subiecerit: dignus est enim operarius cibo suo, satis ostendit cur eos possidere haec, aut ferre noluerit: non quod necessaria non sint necessitati huius vitae, sed quia sic eos mittebat ut eis hoc deberi demonstraret ab illis quibus evangelium credentibus nuntiarent: unde apparet hoc non ita praecepisse dominum tamquam evangelistae vivere aliunde non debeant, quam eis praebentibus quibus annuntiant evangelium; alioquin contra hoc praeceptum fecit apostolus, qui victum de manuum suarum labore transigebat; sed potestatem dedisse, in qua scirent sibi ista deberi. Solet item quaeri quomodo matthaeus et Lucas commemoraverint dixisse dominum discipulis, ut nec virgam ferrent, cum dicat marcus et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum. Quod ita solvitur, ut intelligamus sub alia significatione dictam virgam, quae secundum marcum ferenda est, et sub alia illam quae secundum matthaeum et Lucam non est ferenda.
Potuit enim sic breviter dici: nihil necessariorum vobiscum feratis nisi virgam tantum, ut illud quod dictum est: nec virgam, intelligatur nec minimas quidem res; quod vero adiunctum est nisi virgam tantum, intellegatur quia per potestatem a domino receptam, quae virgae nomine significata est, etiam quae non portantur, non deerunt. Utrumque ergo dominus dixit; sed quia non utrumque unus evangelista commemoravit, putatur ille qui virgam sub alia significatione positam tollendam dixit, ei qui virgam rursus aliud significantem non tollendam, dixit, esse contrarius; sed iam ratione reddita non putetur. Sic et calceamenta cum dicit matthaeus in via non esse portanda, curam prohibet: quia ideo cogitantur portanda ne desint. Hoc et de duabus tunicis intelligendum est, ne quisquam eorum praeter eam qua esset indutus, aliam portandam curaret, sollicitus ne opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. Proinde marcus dicendo, calceari eos sandaliis vel soleis, aliquid hoc calceamentum mysticae significationis habere admonet, ut pes neque tectus sit desuper, nec nudus ad terram; idest nec occultetur evangelium, nec terrenis commodis innitatur. Et quod non haberi, vel portari duas tunicas, sed expressius indui prohibet, quid eos monet nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare? quisquis autem putat non potuisse dominum in uno sermone quaedam figurate, quaedam proprie ponere eloquia, cetera eius inspiciat, et videbit, quod hoc temere ac inerudite arbitretur.
Beda. In duabus autem tunicis videtur mihi duplex ostendere vestimentum: non quod in locis Scythiae glaciali nive rigentibus, una quis tunica debeat esse contentus; sed in tunica vestimentum intelligamus, ne aliud vestiti, aliud nobis futurorum timore servetur. Chrysostomus.
Vel aliter. Matthaeus et Lucas non calceamenta, neque baculum portare permittit, quod ostendit perfectissimum esse; marcus vero baculum iubet assumere, et sandaliis calceari; quod dictum est permissive.
Beda. Allegorice autem per peram onera saeculi, per panem deliciae temporales, per aes in zona occultatio sapientiae designatur: quia quisquis officium doctoris accipit, neque oneribus saecularium negotiorum deprimi, neque desideriis carnalibus resolvi, neque commissum sibi talentum verbi, sub otio debet lenti torporis abscondere.
Sequitur et dicebat eis: quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde: ubi dat constantiae generale mandatum, ut hospitalis necessitudinis iura custodiant, alienum a praedicatore regni caelestis astruens cursitare per domos.
Theophylactus. Ne scilicet de gula contingeret eos reprehendi, ab aliis in alios transeuntes.
Sequitur et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. Hoc autem dominus praecepit ut ostenderet quod longam propter eos viam ambulaverunt, et nihil eis profuit: vel quia nihil ab eis acceperunt, etiam neque pulverem; sed et hunc excutiunt, ut hoc sit in testimonium illis, idest in redargutionem illis. Chrysostomus.
Vel ut sit in testimonium laboris viae quam sustinebant pro eis, aut tamquam pulvis peccatorum praedicantium convertatur in ipsos. Sequitur et exeuntes praedicabant ut poenitentiam agerent; et Daemonia multa eiciebant, et ungebant oleo multos aegrotos, et sanabantur. Quod oleo ungerent, solus marcus enarrat; Iacobus autem in epistola sua canonica similia dicit.
Oleum enim et labores curat, et luminis et hilaritatis causa existit. Significat autem oleum unctionis dei misericordiam, infirmitatis medelam, et cordis illuminationem; quod totum oratio operatur. Theophylactus.
Significat etiam gratiam spiritus sancti, per quam a laboribus transmutamur, et lumen et laetitiam spiritualem suscipimus. Beda. Unde patet ab ipsis apostolis hunc sanctae ecclesiae morem esse traditum, ut energumeni, vel alii quilibet aegroti, ungantur oleo, pontificali benedictione consecrato.