Quod verbum, quod est filius, idem esse habet cum deo patre, et eamdem essentiam.
Considerandum est autem, quod cum in nobis sit aliud esse naturale et intelligere, oportet quod verbum in nostro intellectu conceptum, quod habet esse intelligibile tantum, alterius naturae sit quam intellectus noster, qui habet esse naturale.
In deo autem idem est esse et intelligere.
Verbum igitur dei quod est in deo, cuius verbum est secundum esse intelligibile, idem esse habet cum deo, cuius est verbum.
Et per hoc oportet quod sit eiusdem essentiae et naturae cum ipso, et quod omnia quaecumque de deo dicuntur, verbo dei conveniant.