Quod est character filii.
Secundum vero rationem eandem dicunt praedicti doctores, quod spiritus sanctus sit character filii. Dicit enim Athanasius in praefata epistola quod filius spiritum sanctum tanquam characterem et suam imaginem ad reformandam ecclesiam et sibi deifice conformandam transfundendo impressit; et basilius dicit in libro contra Arium et Sabellium: sicut filius acquisivit nos patri, ex patre ipse idem: sic et spiritus acquirit nos filio per fidem, imprimens nobis characterem filii in baptismate, a quo filio existit, et eius spiritus et character praedicatur verus.