Postquam dionysius ostendit deum universalem omnium causam essendi, hic ostendit quod est causa omnium particularium entium, secundum quod sunt in propriis naturis; et dividitur in partes tres: in prima, ostendit propositum; in secunda, determinat de exemplaribus; ibi: exemplaria autem...; in tertia, epilogat quae supra dicta sunt; ibi: igitur...p circa primum, tria facit: primo, ostendit proprias naturas rerum esse a deo; secundo, infert corollarium ex dictis; ibi: et propter hoc...; tertio, manifestat per exemplum; ibi: si enim noster sol...p circa primum, duo facit: primo, ponit omnes gradus entium a deo esse; secundo, quod etiam ipsum esse commune est a deo; ibi: et quasdam...p circa primum, tria facit: primo, distinguit gradus entium, dicens eos esse a deo; secundo, subiungit gradus supremorum entium; ibi: et quidem...; tertio, distinguit gradus inferiorum entium; ibi: et animae...p dicit ergo primo quod ex universali causa omnium quae deus est, sunt substantiae Angelorum, deo similium quae sunt intelligibiles, inquantum sunt immateriales et sunt intellectuales, inquantum habent virtutem intelligendi se et alia, et iste est primus gradus substantiarum, quae nec corpora sunt, nec corporibus unita.
Secundus gradus est substantiarum quae non sunt corpora, sed corporibus unita sunt; et quantum ad hoc dicit: et animarum.
Tertius gradus est substantiarum corporalium; et quantum ad hoc dicit: et omnis mundi naturae.
In quarto gradu entium, sunt accidentia quae sunt in novem generibus.
Quintus gradus est eorum quae non sunt in rerum natura, sed in sola cogitatione, quae dicuntur entia rationis, ut genus, species, opinio et huiusmodi; et quantum ad hos duos gradus dicit quod a deo sunt quocumque modo aliqua dicantur inesse aliis, sicut accidentia aut esse secundum cogitationem, sicut entia rationis.
Deinde, cum dicit: et quidem...
Distinguit gradus supremorum entium, idest Angelorum qui in tres partes distinguuntur.
Quantum ergo ad Angelos supremae hierarchiae, dicit quod ab ipsa universali causa omnium et etiam in ipsa habent et esse et conformitatem ad deum, virtutes angelicae supremae hierarchiae, quae sunt sanctissimae propter perfectam coniunctionem ad deum et provectissimae propter altitudinem qua aliis supereminent et sunt collocatae quasi in vestibulis supersubstantialis divinae trinitatis: est enim sententia dionysii, ut patet in XIII cap. Angelicae hierarchiae quod Angeli supremae hierarchiae ad exteriora non mittuntur et sic in abscondito altissimae divinae contemplationis constituti, semper assistere dicuntur, ad similitudinem ministrorum qui cum rege semper morantur, in domibus eius excubantes.
Quantum vero ad Angelos secundae hierarchiae, dicit quod virtutes angelicae mediae hierarchiae, quae praedictis virtutibus subiiciuntur, subiecte, idest inferiori modo, a deo esse habent.
Quantum vero ad Angelos infimae hierarchiae, angelicae virtutes habent esse a deo, extreme, idest infimo modo.
Sed extremum et infimum dicitur in Angelis per comparationem ad superiores, sed per comparationem ad nos, sunt supermundanae et super modum rerum mundanarum dei bonitatem participant.
Deinde, cum dicit: et animae... Distinguit quosdam gradus in inferioribus, scilicet in animabus et in corporalibus substantiis; et hoc dupliciter: primo, secundum ordinem qui est inter esse et bene esse; et hoc est quod dicit quod animae et omnia alia existentia, infra animas, habent esse et bene esse et denominantur existentia et bene existentia, inquantum habent esse et bene esse a primo ente et inquantum sunt in primo ente et entia et bene entia; et hoc, secundum eamdem rationem, secundum quam dicuntur haec de Angelis.
Secundo, ostendit gradum in istis quantum ad progressum essendi: huiusmodi enim incipiunt esse ex ipso primo ente, sicut ex primo principio; et in ipso primo ente custodiuntur, idest conservantur, sicut in primo principio quod est causa non solum faciens, sed et conservans in esse et ad ipsum primum ens terminantur omnia sicut ad ultimum finem. Huiusmodi autem gradus attribuuntur substantiis inferioribus, inquantum sunt mutationi subiectae, per quam esse incipiunt et meliorantur, secundum processum de esse in bene esse.
Deinde, cum dicit: et quasdam...
Ostendit quod deus est causa ipsius esse communis; et circa hoc, duo facit: primo, ostendit quod ipsum esse est omnibus commune; secundo, ostendit qualiter ipsum esse commune se habeat ad deum; ibi: et ipsum...p dicit ergo primo quod deus distribuit superioribus substantiis quasdam nobiliores proprietates essendi, per quas superiores substantiae, vocantur aeternae, quasi semper existentes, secundum illud Psalmistae: elevamini portae aeternales. Dicuntur autem aeternae quia, quantum ad aliquid, aeternitatem participant: non quia semper fuerunt, sed quia, ex quo fuerunt, numquam desinunt esse. Et licet huiusmodi dignitates essendi superioribus tantum substantiis conveniant, tamen hoc ipsum quod est esse, ab omnibus existentibus non derelinquitur, quia nihil potest dici existens nisi habeat esse.
Deinde, cum dicit: et ipsum... Ostendit quomodo esse se habeat ad deum; et dicit quod ipsum esse commune est ex primo ente, quod est deus, et ex hoc sequitur quod esse commune aliter se habeat ad deum quam alia existentia, quantum ad tria: primo quidem, quantum ad hoc quod alia existentia dependent ab esse communi, non autem deus, sed magis esse commune dependet a deo; et hoc est quod dicit quod ipsum esse commune est ipsius dei, tamquam ab ipso dependens, et non ipse deus est esse, idest ipsius esse communis, tamquam ab ipso dependens.
Secundo, quantum ad hoc quod omnia existentia continentur sub ipso esse communi, non autem deus, sed magis esse commune continetur sub eius virtute, quia virtus divina plus extenditur quam ipsum esse creatum; et hoc est quod dicit, quod esse commune est in ipso deo sicut contentum in continente et non e converso ipse deus est in eo quod est esse.
Tertio, quantum ad hoc quod omnia alia existentia participant eo quod est esse, non autem deus, sed magis ipsum esse creatum est quaedam participatio dei et similitudo ipsius; et hoc est quod dicit quod esse commune habet ipsum scilicet deum, ut participans similitudinem eius, non autem ipse deus habet esse, quasi participans ipso esse.
Et ex hoc patet quod ipse deus est ipsius esse creati aevum et duratio eius, hoc est durationis ratio et est etiam principium eius et mensura; ita tamen quod ipse est existens ante omnem substantiam et ante omne ens et ante omne aevum et non solum est ante, duratione vel ordine, sed etiam causalitate, quia est omnium substantificator, sicut causa subsistendi omnibus, est principium essendi omnibus et medietas, secundum quod duratio et processus omnium est ab eo et est etiam finis in quem omnia tendunt.
Deinde, cum dicit: propter hoc... Infert conclusionem ex dictis; et dicit quod, propter hoc quod deus est principium omnibus, in sacra Scriptura ipse deus qui vere praeexistit omnibus, multipliciter laudatur secundum omnem rationem existentium.
Dicitur enim de eo, quod erat et est et futurus est, per quod intelligitur quod factum est, idest praeteritum et quod fit, idest praesens et quod fiet, idest futurum.
Quod quidem non est intelligendum quasi esse divinum subiaceat tempori, sed per hoc significatur his qui possunt intelligere divina, ut decet secundum deum, quod omne esse, secundum quamcumque rationem essendi, supersubstantialiter existit in eo, qui omnium existentium est causa: non enim esse suum est finitum per aliquam naturam determinatam ad genus vel speciem, ut possit dici, quod est hoc et non est illud, ut sunt determinatae etiam substantiae spirituales; neque etiam per locum, ut possit dici quod est hic et non est ibi, sicut accidit in corporibus, sed ipse quasi omnium causa est omnia, idest omne esse in se praehabet et in ipso comprehenduntur et praehabentur principia omnium entium et fines; non tamen eodem modo sicut in ipsis rebus, sed ipse est super omnia, sicut ante omnia supereminenter existens.
Et quia in ipso, quodammodo, sunt omnia, quasi in se omnia comprehendente, simul de ipso omnia praedicantur et simul ab ipso omnia removentur, quia nihil est omnium, sed super omnia; sicut dicitur quod ipse est omnis figurae, inquantum omnes in ipso praeexistunt et tamen est sine figura, quia non habet esse ad modum rerum figuratarum; et eadem ratione est omnis pulchritudinis et tamen sine pulchritudine, inquantum scilicet ipse in seipso incomprehensibiliter et excellenter praeaccipit principia, media et fines, non secundum aliquam corruptionem, sed ex hoc quod ipse secundum unitatem unam, omnibus esse infundit, superlucendo eis absque sui maculatione: non enim est alterans alteratum, sicut in corporibus accidit.
Deinde, cum dicit: si enim noster sol... Manifestat quod dixerat per exemplum sensibile; et dicit quod noster sensibilis sol, unus existens et uniformiter lumen infundendo omnibus, omnia sensibilia et quantum ad substantias et quantum ad qualitates, renovat, quibusdam corruptis alia de novo generando, sicut in plantis et in vitibus ex gelu percussis apparet; et nutrit omnia viventia; et custodit, idest conservat universaliter omnia, tam viventia quam non viventia; et perficit, idest ad vitam et debitam perfectionem adducit; et discernit, idest distinguit sensibilium diversitatem; et unit, ex multis unum constituendo; et plantas hieme per frigus exsiccatas reflorere facit, etiam infra tecta conclusas et facit eas germinare, et eius virtute generantur plantae et animalia; et commutat ea quae commutantur in rerum natura; et collocat, idest firmiter esse et convalescere facit unumquodque in suo loco vel etiam in suis principiis; iterum, ex planta facit prodire fructus et semina et alias plantas; et sursum movet alimentum a radice plantarum ad summitates ipsarum; et vivificat omnia quae vivunt; et unumquodque omnium naturalium corporum, secundum suam proprietatem, participat virtutem unius et eiusdem solis.
Ex quo patet, quod unus et idem sol in seipso causaliter praeaccepit uniformiter, idest secundum suam virtutem, ea quae a diversis participantur: non enim effectus participarent causam, nisi causa in se praehaberet causaliter ea quae sunt effectuum.
Eadem autem est proportio causae particularis ad suos particulares effectus et causae universalis ad suos; quinimmo plus influit causa universalis ad suos effectus, quam causa particularis. Si igitur in sole secundum unam eius virtutem praeexistunt uniformiter omnes eius effectus, multo magis in deo, qui est causa et ipsius solis et omnium existentium, concedendum est quod praeexistant exemplares rationes omnium entium secundum unitatem supersubstantialem, quae scilicet omnino substantiarum unitates excedit.
Sic enim omnia praeexistunt in deo, sicut ipse omnium est productivus; producit autem omnes substantias secundum virtutem quae excedit substantias omnes; unde sequitur quod omnia in deo praeexistant, secundum virtutem substantialiter unam.