DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

Habere autem non est habitus praedicamentum, quamvis habitus habetur: et hic omnino distinguendi sunt modi habendi. Dicitur autem habere multis modis : sicut aliquis dicitur habere alterationem et affectionem ex alteratione relictam,ut albedinem,vel nigredinem . Quia autem similis est modus habendi quantitatem per modum ad subjectum sicut et qualitatem, propter hoc ad eumdem modum reducitur habere qualitatem et magnitudinem et longitudinem, quod scilicet quantitas sit mensura qualitatis, cum nihil aliud sit albedinem habere vel longitudinem vel latitudinem, quam album esse vel longum vel latum: quia cum albedo sit forma corporalis, per accidens distenditur cum quantitate subjecti: et sic duo modi in praedicamentis determinati habere, hic reducuntur ad unum.

Secundo etiam modo dicitur habere sicut vas dicitur habere aliquid: et quamvis hoc multipliciter sit in liquidis et aridis et in aliis hujusmodi, tamen in communi una tantum est habitudo habentis ad habitum, sicut modius dicitur habere granum, vel lagena vinum: in hujusmodi enim nihil aliud est habere quam continere, et nihil aliud haberi quam contineri.

Habere tertio modo dicitur secundum partem et non secundum totum, quamvis habitus ad totius decorem referatur, si- cut in membro. Verbi gratia in digito annulum habere dicimur, vel in fronte vel in pede ornatum vel in aure: haec enim omnia reducuntur ad unum communem modum. Cum enim dicimur in digito habere annulum, tantumdem valet ac si digitus in annulo sit et habeatur : et quia etiam membrum organicum ad usum totius habetur, ad eumdem modum reducitur habere membrum.

Dicitur autem habere quarto modo ut uxorem : hic tamen insolitus est habendi modus, ut in Praedicamentis dictum est, ut quod habetur habens est, et habere dicatur : et hoc quidem habere nihil aliud est quam cohabitare.

Si ergo primus modus in duos dividatur, ut in Praedicamentis dictum est, tunc modi habere qui magis et communiter dici consueverunt, quinario numero terminantur. Si autem pro uno modo ponantur duo qui praedicti sunt: tunc subintelligitur modus qui omnibus manifestus est, sicut habere possessionem : et iterum sunt quinque: vel ex prioribus relinquitur modus qui est habitus prout est praedicamentum, ut modi habendi quinario terminentur. Et fortasse erunt apparentes alii modi habendi praeter hos qui dicti sunt numerati: et hos inveniendos relinquimus diligentiae legentis. In Praedicamentis septem positi sunt, hic autem quinque qui magis competunt sex principiis quae sunt determinata. Principia enim actus sunt et operationem habent ad substantiam: et de hoc congruit modo primo. Principium enim fluidum ens et dispersum est, et de assistentibus plus quam inhaerentibus, et ad hoc facit modus tertius. Principium enim plus etiam assistit quam insit, et sic quodammodo cohabitant: et ad hoc facit modus quartus. Conjunctus autem modus secundum veram intentionem est, qui est circumdans extrinsecus : et ad hoc facit mo-

dus quintus. Alii autem modi qui sunt ut totum habet partem vel hujusmodi non hic ponuntur: quia hoc modo non est accidens in subjecto, sicut quaedam pars, et ideo ad principiorum habitum iste modus nullam habet positionem.

Quae autem notanda sunt ad materiam quae de habere in Praedicamentis dicta sunt, quod scilicet habens in omni genere habendi est principium ejus quod habetur : hoc autem non nisi accidentis extrinsecus assistentis est quod habetur. Et hoc potest considerari secundum se, vel secundum essentiam, vel secundum modum assistendi substantiae. Si primo cum esse ejusdem sit inesse: sic accipitur modus primus. Si autem in essentia consistere cum essentia fluida et dispersa: et quoad hoc sumitur modus scilicet qui continetur in subjecto, ut non fluat et dispergatur. Si autem modus inhaerendi consideretur: tunc dupliciter consideratur, scilicet quantum ad causam, et ad quantum ad effectum : et tunc his duobus modis consideratur, scilicet secundum id quod est: et sic est modus proprius qui ex habitis relinquitur. Si autem consideretur secundum modum qui inest: tunc est similis modus insolitus, qui non est nisi quodammodo cohabitare, sicut uxor viro.

Haec igitur de sex principiis quae in Praedicamentorum scientia dimissa sunt, dicta sufficiant: si qua enim alia sunt et aliqua principia sunt scientiarum et demonstrationum, in eo libro qui de Analyticis posterioribus est, determinari habent et ibi requirantur. Si qua autem alia omissa sunt, vel in libro Praedicamentorum dicta sunt, vel magis propria sunt primo philosopho, et in quinto primae philosophiae libro habent determinari, ubi distinguitur quoties dicitur unumquodque quod est pars vel species entis.