PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Naturae quidem, quia
" Et loquebatur benedicens Deum. "
Gratiae quidem, quia benedixit Deum. Dicit igitur : " Loquebatur. " Marc.
vii, 37 : Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mulos loqui. Isa. xxxv, 5 et 6 : Aures surdorum patebunt,... et aperta erit lingua mulorum. Isa. xxxii, 4 : Lingua balborum velociter loquetur et plane.
Et subjungit effectum gratiae: " Benedicens Deum. " Tob. XII, 20 : Vos, benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus. Gratia enim accepta exigit quod gratiae agantur. Tob. xii, 7 : Sacramentum regis abscondere bonum est, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Gratia enim aperit os in gratiarum actione.
Attende quod moraliter quidem sex sunt quae claudunt os, et sex per antidotum quae aperiunt os. Claudunt peccati conscientia, Scripturae ignorantia, labia per nugas saepe polluta, potestas terrens tyrannica, malitia audientium obstinata, immemoria de accepta gratia.
De primo horum dicitur, Ezechiel. XVI, 62 et 63 : Scies quia ego Dominus : ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua.
De secundo dicitur, Isa. lvi, 10 : Speculatores ejus caeci omnes, nescierunt universi: canes muti non valentes latrare.
De tertio dicit Bernardus : " In ore a idiotae nugae sunt : in ore autem sacer-" dotis nugae sacrilegia sunt. " Job, xxxix, 34 : Qui leviter locutus sum, respondere quid possum ? manum meam ponam super os meum. Psal. lxii, 12 : Obstructum est os loquentium iniqua. Isa. vi, 5 : Vae mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito .
De quarto dicitur, Isa. x, 14. in persona diaboli et tyrannorum : Universam terram ego congregavi: et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret. Et hoc improperat Dominus, Ezechiel. XIII, 5, dicens : Noti ascendistis exadverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini. Psal. XXXVII, 14 et 15 : Sicut mutus non aperiens os suum. Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
De quinto, Ezechiel. iii, 26 : Linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mulus, nec quasi vir objurgans : quia domus exasperans est.
De sexto, Psal. CXXXVI, 6 : Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, hoc est, quia non fui memor ex multis beneficiis mihi collatis. Matth. xxv, 24 et seq., dicitur de servo pigro, qui donum domini ad lucrum non convertit : cum sustineret de hoc increpationes, quod respondere non potuit. Et de illo qui intravit absque veste nuptiali quod obmutuit, quia gratus non fuit invilanti
Sex autem quae e contrario aperiunt os sunt: in Spiritu sancto conscientiae testimonium, sacrae Scripturae cor armarium, os in bonis et magnis exercitatum, contra tyrannos cor imperterritum, populi audientis devote collegium, bonorum acceptorum semper os gratum.
De primo horum, II ad Corinth. VI, 11: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. Cum enim cor in conscientiae bonae testimonio dilatatum est, os ad praedicandum et ad redarguendum est patulum.
De secundo habes, Sapient. x, 21 : Sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas. Ezechiel. iii, 2: Aperui os meum, et cibavit me volumine. De tertio, Matth. v, 2 et 3 : Aperiens os suum docebat eos, dicens : Beati, etc. Ibi Glossa : " Aperuit os magna locuturus, non scurrilia. "
De quarto, Act. x, 34 : Aperiens Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus. Eccli. xlviii, 13 : In diebus suis non pertimuit principem.
De quinto, Eccli. XXIV, 2 : In ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur. Quia ecclesiae libenter audiunt.
De ultimo dicitur, Tob. xiii, 1 : Aperiens Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit: Magnus es, Domine, in aeternum, et in omnia saecula regnum tuum.