Liber de sacramento Eucharistiae.

 DISTINCTIO I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT vi.

 DISTINCTIO II,

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE

 TRACTATUS I.

 CAPUT i.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT vi.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II.

 CAPUT i.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS III.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 DISTINCTIO IV.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT vi.

 CAPUT VII.

 DISTINCTIO V.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 DISTINCTIO VI. QUOMODO HOC DONUM SIT IN GENERE SACRAMENTI?

 TRACTATUS I.

 CAPUT i.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS II.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III.

 CAPUT UNICUM.

 TRACTATUS IV.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

CAPUT I.

Quod sumendus sit hic cibus in fidei veritate.

Tandem autem post omnia haec videndum est qualiter iste cibus sit sumendus, et quid in eo sumatur. Hoc enim est ultimum quod in superius habita divisione de cibo isto diximus esse notandum.

Iste igitur cibus sumendus est in fide veritatis, in spe divinae largitatis, in charitate Ecclesiasticae unitatis, in compunctione amaritudinis, et in delectatione et deliciis beatae perfruitionis. Quae autem in ipso percipiuntur, posterius dicetur.

In fide quidem veritatis sumitur, ut omnibus quae de sacramento tradita sunt, fides adhibeatur. in spe largitatis, ut divina largitas in sacramento semper ampliora donatura speretur. in veritate charitatis, ut unitas Ecclesiae servetur. in compunctione amaritudinis, ut tam ex parte nostra qui sumimus sacramentum, cum dolore in corde habeatur. in delectatione et deliciis beatae perfruitionis, ut id cujus in beata vita signum est hoc sacramentum, semper in contemplatione mentis habeatur.

Et de fide quidem veritatis dicit Augustinus : " Ut quid paras dentem et ventrem ? Crede, et manducasti . " Sicut enim ex praemissis constat, cibus iste nec dentibus atteritur, nec ventre digeritur, quamvis formae sacramentales et atterantur dentibus et in ventrem mittantur. " Crede, et manducasti. " Crede igitur fide veritatis, et amore in sacramentum tende, et sic manducasti : quia sic Christus incorporavit te sibi. Haec enim est vera fides de qua dicit Apostolus, ad Galat. V, 6 : Fides quae per charitatem operatur. Unde etiam Dominus loquens de sumptione hujus sacramenti, Joan. VI, 27, dicit: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis dabit

vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. Et Judaeis carnaliter hunc sermonem accipientibus, et tamen cibum permanentem desiderantibus, et dicentibus, ibidem, v. 28 et 29 : Quid faciemus ut operemur opera Dei ? supple, quibus illum de quo dicis, percipiamus, respondit dicens : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Ac sit dicat: Credendo sumetis cibum veritatis, quem Pater praeparavit, et Filius hominis dabit, quem Pater ad hoc signavit Deus, ut det cibum illum : in hoc enim sacramento quod veritatis sacramentum est, quia in veritate simplici totam continet veritatem et veritatis auctorem, et omnium figurarum antiquarum veram exhibet veritatis significationem, maxime fides operatur. Fides enim, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, lumen est collocans in credentibus veritatem, et credentes per consensum rationis et inhaesionis collocans in veritatem, quae hic maxime operatur : quia hic humana ratio parvum vel nullum experimentum praestat. Unde etiam Dominus in Psalmo c, 6, dicit eis quos ad mensam istam secum sedere facit: Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum : ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat : quia sedens in mensa fide cibum percipit, et sacerdos immaculatus in mensa cibum ministrat. Hoc optime signatum est, Eccli. xlv, 4, ubi de Moyse qui primus manna per preces suas filiis Israel exhi- buit, dicitur : In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne. Fides enim mundat et purificat cor a phantasiis errorum. Act. xv, 9 : Fide purificans corda eorum. Lenitas cor mundificat a perturbationibus. Unde ipse Agnus quem in sacramento fide suminus, dicit, Matth. XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Sic ergo in fide et lenitate cordis sumenda est haec caena Dominici corporis. Et hoc signatur in Psalmo cxxvii, 3, ubi dicitur : Uxor tua sicut vilis abundans, in lateribus domus tuae. Quia sponsa Agni est Ecclesia quae vinum sanguinis Christi abundanter in sacramento caenae filiis gratiae ministrat. Unde sequitur : Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. Oliva enim ministra est luminis, et signat fidei fomentum, quod in hoc sacramento percipitur, in quo nihil nisi fides operatur : quae olivae fide lucentes et virore virtutum virentes sunt in circuitu mensae Domini in sacramento. Hinc est, quod ante mensam propositionis in tabernaculo Domini praecipit Dominus, Exod.XXVI, 31, quod poneretur candelabrum luminis, quod illuminationem fidei signat, docens per hoc, quod tenebrosus per infidelitatem ad mensam propositionis Dominici corporis non accedat.

Sic ergo sacramentum hoc sumendum est in fide veritatis.