De Perseverantia.
A. Perseverantia vera est in bonis operibus frequens exercitatio, continuum studium ad perfectionem, spiritualium gratiarum et virtutum diligentissima usque ad. mortem observatio. Ad hanc invitat nos Dominus in Apocalypsi.: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae . Hanc habuit Job, cum dixit : Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea . Et Tobias, qui corpora mortuorum occultabat in domo sua, et mediis noctibus sepelivit : licet cum rex
propter hoc spoliari jusserit et occidi .
B. Ad amorem perseverantiae inducere nos debet maxima utilitas ex ea proveniens. Nam ex ea omne opus bonum, et omnis virtus coronabitur, et tota salus nostra in ea consistit : secundum illud Domini nostri Jesu Christi : Qui perseveraverit usque ad finem, hic salvus erit . Sine qua nulla virtus vel opus remunerabile est. Sine qua omnis perfectio in nihilum redigitur. Quid enim profuit Apostolo et traditori Judae, quod ipsum Dominus de mundo elegerat? Quid profuit diuturnitas familiaritatis Jesu Christi? Quid sancta praedicatio quam saepe ab ipso audierat? Quid exempla, virtutes, et miracula, quae ab ipso viderat? Quid societas Apostolorum? Quid gratia ei collata ad praedicandum, et ad miracula iaciendum? Nam ei cum aliis Apostolis dixit : Euntes praedicate dicentes : Quia appropinquavit regnum caelorum. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite .
C, Argumentum verae perseverantia.
habet, qui nec amore vitae, nec timore mortis, nec minis, nec promissis, a rectitudine recedit. Sicut Susanna mortem non timens, dixit : Si hoc (id est, peccatum) egero, mors mihi est . Et Mathathias : Etsi omnes sig. entes regi Antiocho obediunt, ut discedat unusquisque a servitute legis patrum, suorum, et consentiat mandatis ejus : ego, et filii mei, et fratres mei, obediemus legi patrum nostrorum. Propitius sit nobis Deus
D. Argumentum falsae perseverantiae habet, qui de sua sanctitate falso praesumit, quod cadere non possit. Ex hoc nascitur animi libertas : exinde non habet custodiam sui : et sic est impossibile hominem in sanctitate posse perseverare. Et si Apostoli essent in mundo, et non haberent custodiam sui, cadere possent. Exemplum de David qui homicidium et adulterium perpetravit, quia negligens fuit in custodia oculorum suorum .