DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

SCHOLIUM. IV.

Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobile, quod tamen ipse etiam docuit lib. 1. Physic. q. 1. modo ipsius opus sit.Deinde docet proprium Physicae subjectum esse substantiam corpoream habentem formam determinatam, quae sit principium determinatae operationis, videlicet motus et quietis, quod etiam docet q. 1. lib. 6. Met. n. 11. Adhibita tamen distinctione hujus verbi mobilis, quam ipse Scotus assignat ibidem n. 17. et si accipiatur pro aptitudine remota ad motum, facile conciliari possunt hae opiniones, ut recte insinuant Aretinus ad q. 1. Phys. n. 16. et Faber theorem. 20. c. 2. in principio.

Nunc restat tertio respondere ad rationem adductam in principio. In respondendo autem ad rationem illam sic procedam. Primo, ostendam falsitatem ejus, quod assumebatur in ratione, scilicet quod corpus mobile sit subjectum in naturali Philosophia. Secundo, ostendam quod mobile non potest esse formalis ratio subjecti naturalis Philosophiae. Tertio, investigabo quid est illud, quod est immediatum subjectum scientiae naturalis? Quarto, respondebo ad motiva, quibus probatur illud assumptum.

Primum, scilicet quod corpus mobile non sit subjectum naturalis Philosophiae, arguitur primo sic. Suppono duo : primum scilicet quod scientia naturalis est scientia prima primo dividens genus scientiae. Secundum, quod scientia naturalis sit per se una, et sequitur secundum ex primo, quia nullum per accidens potest esse primum. Tunc arguo sic : ejus cujus non est quid, non potest esse scientia proprie et maxime prima : sed corpus mobile non habet proprie quid; ergo corpus mobile non est subjectum naturalis Philosophiae. Major probatur, quia de eodem cujus non est quid, non potest aliquid demonstrari, quia non potest esse scientia proprie. Probatur minor, quia nihil includens conceptus diversorum generum habet proprie quid, sicut nec ens includens res diversorum generum, est ens per se unum.

Item, de eo non est scientia et maxime prima, de quo non potest demonstrari aliqua passio, et accipi ut unum. Probo : Demonstrari passionem de aliquo ut distinctum, nihil aliud est quam demonstrari de eo per partem : sed de ente includente res diversorum generum, non potest demonstrari aliqua passio una primo, sed quaecumque passio demonstraretur de eo, demonstraretur per partem ejus; sicut patet quod disgregare non potest demonstrari primo de nomine albo, sed demonstratur de eo per partem, scilicet per albedinem. Et ratio propositionis assumptae est, quod una passio oritur ex principiis unius per se entis ; igitur de tali ente per accidens non potest esse scientia per se una et maxime prima ; tale autem ens per accidens, est corpus mobile ; ergo de ipso, sicut de subjecto, non poterit esse scientia naturalis quae est scientia per se una et prima.

Sed oritur dubium unum, quia subalterna aliqua, puta, Perspectiva est scientia una, et tamen ejus subjectum est ens per accidens, quia ejus subjectum est linea visualis.

Dico quod Perspectiva non est scientia una, sicut est naturalis Philosophia vel Geometria, imo Perspectiva subalternatur duabus scientiis, scilicet naturali, ratione visualitatis, et Geometriae, ratione lineae; unde per illud dubium non tollitur vis rationis adductae.

Ex his rationibus patet falsitas opinionum Aegidii et Thomae, quia cum corpus mobile et ens mobile includat diversos conceptus, non facientes per se unum, neutrum eorum poterit poni primum subjectum naturalis Philosophiae, quae est per se una et prima.

Sed tenentes alteram partem dictarum opinionum, possent respondere ad istas rationes. Virtus enim illarum rationum videtur consistere ineo quod id o corpus mobile, vel ens mobile, non potest esse subjectum, quia est per accidens, et de ente per accidens non est scientia. Distinguunt autem de ente per accidens : quoddam est per accidens, quod includit res diversorum generum, ut homo albus. Alio modo dicitur ens per accidens in ordine ad suam causam, scilicet quod non habet causam determinatam sui esse. Loquendo de ente per accidens primo modo propositio est falsa, sicut patet de linea visuali et de Perspectiva: et tale ens per accidens est corpus mobile. Loquendo autem de ente per accidens secundo modo, proprie habet veritatem, et tunc non est ad propositum.

Potest etiam responderi ad majorem, quando dicitur corpus mobile est ens per accidens, verum est, sed corpus consideratum inquantum mobile, non est objectum unum per accidens, sed est unum cognoscibile, habens unam formalem rationem, sub qua consideratur.

Istae resolutiones non evacuant rationes. Prima solutio data ad majorem non valet, quia sicut patet intuenti rationes illas, non tantum concludunt non posse esse scientiam naturalem de ente per accidens secundo modo, sed etiam primo modo, et instantia de Perspectiva est exclusa. Deinde aliami deduco rationem contra opinionesillas sic : Ex actu uno per accidens non potest generari in causato major simplicitas quam in causa ; sed actus, quo cognoscitur ens per accidens primo modo, et actus unus includens duos actus genere distinctos, sicut in objecto includuntur duo objecta nata attingi distinctis actibus; igitur habitus derelictus ex talibus actibus non erit per se unus.

Circa solutionem ad minorem, quando dicit quod corpus mobile inquantum mobile, non est ens per accidens, quaero a te, accipiendo corpus inquantum mobile, vel intelligo praecise corpus, vel praecise mobile, vel utrumque? Non praecise corpus, quia mobile non includitur in formali ratione corporis: nec praecise mobile, quia sic tunc mobile erit subjectum naturalis Philosophiae, quod repugnat sibi, eo quod prima scientia est, quia ejus subjectum debet virtualiter contineri in notitia alterius: mobile autem cum sit accidens, virtualiter continetur in notitia alterius, scilicet substantiae; igitur intelligendo corpus inquantum mobile, intelligo utrumque ; sed utrumque est unum cognoscibile per. accidens ; igitur nec corpus mobile, nec in eo quod mobile potest poni subjectum naturalis Philosophiae.

Probo secundo quod mobile non potest esse formalis ratio subjecti scientiae naturalis, sic : Quandocumque alicui subjecto insunt plures passiones ordine quodam, impossibile est posteriorem passionem esse formalem rationem subjecti, ut de ea nata est esse scientia prima, quia prima scientia est de eo per rationem ejus, quod sibi primo inest. Posterior autem passio non potest esse ratio sciendi de eo primam passionem, quia cum prima passio sit ratio cognoscendi posteriorem passionem de subjecto, si per posteriorem passionem concluderetur prior passio de subjecto, tunc esset circulus in causis, et idem erit causa sui ipsius. Si enim A est causa B, et B causa C, et C causa A, tunc A est causa A ; sed mobile non est prima passio corporis, etiam inquantum est de consideratione naturalis Philosophiae; igitur mobile non est formalis ratio subjecti scientiae naturalis. Major est declarata. Minor probatur, quia prius intelligitur corpus esse quantum quantitate terminata, quam intelligatur esse mobile secundum quantitatem, et prius esse quale quam esse mobile secundum qualitatem, et etiam esse prius quantum quantitate terminata quam esse mobile secundum ubi. Prius etiam intelligitur esse quantum quantitate terminata, et etiam quale quam sit mobile secundum ubi, accipiendo ubi secundum determinatam positionem loci, puta ubi sursum, vel deorsum: mobile igitur non est prima passio corporis, etiam ut corpus est de consideratione naturalis Philosophiae.

Restat nunc investigare tertio quid est primum subjectum naturalis Philosophiae? Circa quod sic procedam: Primo, investigabo conditiones requisitas ad hoc, quod aliquid ponatur primum subjectum scientiae naturalis. Secundo, inquiram quid illud, cui illae conditiones attribuuntur et conveniunt, et illud ponetur subjectum in naturali Philosophia.

Quantum ad primum est sciendum, quod naturalis Philosophia est scientia realis speculativa, primo dividens genus scientiae speculativae, magis contracta inconsideratione sui subjecti, quam ipsa Philosophia prima. Ista patent per Philosophum 6. Metaphysicae, text. comm. 4. Ex his conditionibus naturalis Philosophiae, patent quae debent esse considerationes primi subjecti scientiae naturalis, quia enim Philosophia est scientia realis, ejus subjectum debet esse reale et non ens rationis, ex quo concluditur quod nullum ens rationis potest esse objectum istius scientiae, quia est magis contracta quam Metaphysica ; ejus subjectum debet esse minus commune per praedicationem quam subjectum Metaphysicae, quia est scientia speculativa, proprie et stricte ; ejus objectum debet esse mere speculabile, quia primo dividit genus scientiae, ejus subjectum debet esse tale, quod de ipso sit primo demonstrabilis aliqua passio. Et intelligo primo dupliciter : Uno modo, quod si de ipso demonstretur passio, quod sit per rationem ejus, non per rationem alicujus superioris. Secundo modo, quod si de ipso demonstretur passio primo, quod ipsum nullius alterius sit passio, quia cum omnis passio virtualiter contineatur in suo subjecto, de eo quod est passio alterius, non potest esse scientia prima, sed praesupponit priorem in cujus notitia virtualiter ipsa continetur. Et ex ista conditione per modum corollarii licet inferre quod quantitas non est subjectum in Metaphysica, quia cum Metaphysica sit prima scientia naturalis, illud cujus notitia continetur in alio, non potest poni primum ejus objectum: omnis autem generis accidentis notitia virtualiter continetur in substantia quantum ad suas species et individua.

Breviter igitur colligendo, subjectum primum naturalis Philosophiae requirit quatuor conditiones: Prima, quod sit ens reale, minus commune quam Metaphysicae, mere speculabile. Secunda, quod de ipso primo demonstrabilis sit aliqua passio primo modo exposito. Tertia, quod talis passio sit cognoscibilis de ipso via sensus. Quarta et ultima conditio est, quod ratio illa, per quam demonstratur talis passio de ea, distinguat eam ab aliis scientiis, et haec conditio est formalissima.

His visis, videndum est quod est illud ens, in quo istae conditiones habent reperiri, et primo in quo non habeant reperiri. Secundo, concludetur illud, in quo habent reperiri. Et primo istae conditiones non possunt reperiri in ente rationis, nec in ente transcendente, quod est unum cognoscibile reale abstractum ab omnibus inferioribus, nec in aliquo accidente, nec in Substantia, ut est genus generalissimum, nec in aliqua substantia una unitate speciei specialissimae, vel individui, nec in substantia incorporea immediate dividente substantiam, nec in substantia corporea abstracte accepta. Reperiuntur autem omnes istae conditiones in substantia corporea immediate dividente genus Substantiae,inquantum talis substantia consideratur, ut habet formam determinatam, ratione cujus consequitur ipsam esse principium determinatae operationis, motus et quietis, mediantibus determinatis accidentibus, quae sibi determinant, inquantum sic considerantur ut habent determinatam formam. Igitur naturale aliud a substantia corporea sic accepta, potest poni subjectum naturalis Philosophiae.

Hujus rationis probatio declaratur, et primo pars negativa quantum ad omnes sui partes : secundo declarabitur pars affirmativa. Prima pars illius negativae patet. Dictum est enim quod cum Philosophia sit scientia realis, ejus subjectum debet esse cognoscibile reale. Secunda pars de ente transcendente patet etiam, quia cum sit magis contracta quam Metaphysica, ejus subjectum debet esse contractum magis quam subjectum Metaphysicae, quod est en s inquantum ens, ut ens dicit quoddam cognoscibile reale abstractum ab omnibus inferioribus entibus realibus. Tertia pars de accidente, patet quod cum sit scientia prima, ejus primi subjecti notitia non debet virtualiter contineri in aliquo ; notitia autem omnis accidentis virtualiter continetur in alio, ut in subjecto. Q?arta pars de substantia, ut est genus generalissimum, probatur ex hoc quod nullum genus generalissimum habet passionem primo demonstrabilem de ipsa: sed tantum de ipso demonstrantur passiones entis, et ideo sunt de consideratione Metaphysicae. Quinta pars de substantia una unitate speciei, vel numero, probatur de una numero, quia individui non est aliqua passio primo, nec similiter alia a passione primo demonstrabili de specie: sed ista supponit priorem habentem unitatem generis proximi generi generalissimo. Sexta pars de substantia incorporea patet, quia etsi talis substantia habeat passiones primo demonstrabiles de ipsa, utroque modo accipiendo, et per consequens de ipsa sit scientia una ; quia tamen tales passiones non sunt demonstrabiles de ipsa, via sensus, non potest poni subjectum in naturali Philosophia, quae est scientia possibilis haberi via sensus. Ultima pars probatur, quia substantia corporea considerata abstracte, cui primo nata est inesse quantitas, est subjectum Mathematicae, quia per rationem quantitatis, tanquam primae passionis, quam supponit inesse ipsi substantiae, demonstrant illa quae demonstrant: quantitas tamen non est prima ratio subjecti, sicut est ostensum supra.

Pars affirmativa probatur primo ex sufficienti divisione. Cum autem. nihil aliud relinquatur, quod possit poni subjectum scientiae naturalis, nisi substantia corporea accepta inquantum habet determinatam formam, per quam determinat sibi determinata accidentia, mediantibus quibus est principium determinatarum operationum, ut motus et quietis, sequitur quod substantia corporea sic accepta sit subjectum naturalis Philosophiae.

Secundo declaratur idem sic : Illud est subjectum primum scientiae et nihil aliud, cui praecise et nulli alii conveniunt omnes conditiones requisitae ad primum subjectum talis scientiae; sed conditiones requisitae ad primum subjectum naturalis Philosophiae, praecise conveniunt substantiae corporeae, immediate dividenti genus Substantiae, acceptae sub ratione illa, sub qua dictum est; igitur substantia corporea sic accepta, est subjectum naturalis Philosophiae. Major est nota. Minor patet discurrendo per omnes conditiones. Sequitur igitur conclusio, et illud quod teneo, quantum ad subjectum scientiae naturalis.

Nunc ultimo respondeo ad rationes in contrarium, quibus probatur quod est corpus mobile. Ad primum ad Avicennam, dico quod Avicenna ponit corpus mobile subjectum, quia ratio mobilis est ratio magis nota nobis. Et si dicatur, quod ipse ponit inquantum mobile, dico quod reduplicatio non reduplicat formalem rationem subjecti, sed convertibilem passionis cum subjecto.

Ad aliud dico, quod per corpus mobile non distinguitur haec scientia ab aliis, sed per aliam rationem priorem, ut patet ex declaratis.

Ad aliud, quando dicit quod supponit motum, dico quod supponit respectu conclusionum cognoscibilium per naturam motus, non tamen absolute supponit omne corpus esse mobile actu. Aristoteles autem non dicit, Nobis autem supponantur, quae sunt natura omnia corporea, sed quaedam moveri, etc.

FINIS

DUNS S C O T I

DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,