QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Primum dictum, Universalius in causando, est nobis minus notum quia perfectius, et a sensibus remotius. Secundum, Singulare est notius notitia sensus quam universale, quia hoc non cognoscitur a sensu, nisi per accidens quatenus inest singulari. Adverte tamen sensum non cognoscere singularitatem, ut dictum est q. 6. Tertium, Si teneatur sin gulare esse per se intelligibile, est notius uni versali, de hoc nihil asserit hic, sed fuse ita tenet q. 22. de An. quod ibi in comment. late explicui. Quartum, Singulare magis universalis, notius nobis singulari minus universalis, ut c im a longe video animal, prius scio esse corpus quam animal, et animal quam equum vel asinum ; sed hoc est ratione indebitae distantiae, ut explicat Doctor 1. d. 3. q. 2. n. 27. Quintum, Inter universalia, magis universale est notius cognitione distincta, vel ut definiens, quia cognitio distincta habetur per definitionem, quae requiritur per divisionem incipiendo ab ente, de quo Doctor jam citatus g. Contra dico n. 25. Sextum, Magis universale, ut indistinctum confuse continens plura, est magis notum nobis, hoc dictum non est tenendum ; juxta Doctoris mentem ; tum, quia hac quaestione nihil resolvit; tum etiam, quia 1. d. 3. q. 2. g. Ad secundam quaest, n. 21. et de Anim. q. 16. et 22. tenet speciem ultimam esse primum cognitum cognitione confusa; tum tertio, quia in expositione textus hujus quaestionis docet universaliora esse nobis cognitu difficiliora. Adde etiamsi assertive hoc dictum hic teneret, standum adhuc iis, quae in Theologia habet ratione assignata in nostra praefatione.
Dicitur quod est universale per praedicationem, et illud definitur in Perihermenias, t. c.5. et l. Poster. t. c. 25. quod est unum in multis et de multis. Aliud est universale per causalitatem, cujus virtus se extendit ad plures effectus, sicut causa prima, quae est tamen singularis, nec praedicatur de pluribus singularibus. Secundo modo intelligendo magis universale causalitate, est minus nobis notum quam minus universale causalitate, quia magis universale est perfectius, et perfectiora sunt minus sensibilia, sicut patet de Intelligentiis et a materia separatis, sed causae universaliores sunt minus sensibiles ; ergo nobis minus notae. De universali per praedicationem, aut comparatur ad singulare simpliciter, aut universale magis ad universale minus, sicut genus ad speciem. De primo universali, primo distinguendum est de cognitione, prout communis est ad cognitionem sensitivam et intellectivam, quae dicitur cognitio in genere ; et tunc singulare simpliciter est notius nobis quam universale, quia illud est notius nobis, quod est notius cognitione prima in nobis, haec est sensitiva. Si autem non comparetur quantum ad cognitionem in genere, sed ad unam, tunc quantum ad sensitivam, singulare est magis notum nobis. Si autem quantum ad intellectivam, tunc secundum illos qui ponunt singulare non intelligi, nisi per accidens posterius intelligeretur, quia per accidens posterius est per se, ut dicit Philosophus 2. Physic. t. c.66. Si autem alia opinio sit vera, quod per se intelligitur, tunc esset quaestio, et potest dici quod singulare magis, quia conclusio non cognoscitur nisi per principia, quae sunt magis nota secundum Philosophum 1. Posteriorum, t. c. 5. et secundum eum principia accipiuntur per inductionem, inductio autem ex singularibus.
Si autem comparatur magis universale ad minus universale, ut quando utrumque est simpliciter universale, aut ambo comparantur ad intellectum, aut singularia eorum comparantur ad invicem. Si secundo modo, nobis notius est singulare magis universalis, quam singulare minus universalis. Si universale utrumque compararetur ad intellectum, tunc vel est loquendum de superiori, ut est quiddam indistinctum confuse continens plura, isto modo est magis notum nobis, et hoc probant tres primae rationes. Si autem accipi: tur magis universale, ut sic distinctum quoddam definiens, tunc definitum est magis notum, cognitione tamen indistincta, quia prius cognoscitur definitum indistincte quam definiens. Ad omnes auctoritates. Primae tres probant quod magis universale comparatum ad minus universale, et secundum cognitionem intellectivam, inquantum indistincte magis universale continet minus, est magis notum nobis, magis ergo universalia sunt prius nota. Ad duo sequentia dicendum, quod probant quod singularia magis universalis, singularibus minus universalis citius cognoscuntur, et hoc secundum cognitionem sensitivam, et similiter universalia eorum correspondentia citius cognoscuntur et intelliguntur. Ad aliud communissima prima impressione, etc. concludit quod magis universale est magis notum, inquantum indistincte continet minus universale: igitur, etc.
Ad argumentum in oppositum, intelligendum est de causis universalibus per causalitatem. Ad aliud de simplicitate, procedit quod universalius secundum quod definiens. Aliter potest negari propositio, quia materia est simplicior quam compositum, et tamen non perfectior ; unde aliqua composita sunt perfectiora simplicibus ,alia non. Ad aliud, intelligitur ut definiens, similiter illud de 6. Topic. quod definientia sunt nobis notiora, verum est, inquantum definientia.