REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum Angelus possit cognoscere se per essentiam ?
Alens. 2. part, quaest. 24. membro . et 4. D. Thoro. I. part. quaest. 55. livii 2. et 3. D. Bnnav. hic2. part. art. 2.quaest. I. Richard pori. 2. quxst 6. Henr. quotll. 5. quaest. 14. Vasq. I. pa t. disp. 215. cap. 2. Scotus in Oxon. hii quaest. 8.
Quod non, quia si sic, hoc non esset nisi quia est sibi praesens, et actu intelligibilis ; sed illa non sufficiunt, quia anima est actu intelligibilis, et semper sibi praesens, ut vult Augustinus 8. de Trinit. et 14. cap. 4. Et tamen non intelligit se per essentiam, sed oportet alia adjungere 3. de Anima, text. 8. et 13. Item, singulare non est per se intelligibile ; sed essentia Angeli est singularis.
Item, omne cognitivum et receptivum denudatur ab eo quod recipit, ut habetur 2. de Anima, text. 71. et 121. Oculus est non coloratus ; et 3. de Anima, text. 4. Intellectus est immixtus, ut materialia cognoscat; sed nihil denudatur a se ; igitur, etc.
Item, nihil idem patitur a se, quia agens et patiens sunt distincta, ut habetur 3. Physicorum, et 8. Sed intellectus patitur ab intelligibili, Metaphysicae in illo capitulo: Movet autem, etc.
Item, si Angelus per essentiam intelligat se, igiturintellectio sua esset idem cum essentia sua. Consequens est falsum. Consequentia patet, quia intellectio mediat inter intelligentiam et rem intellectam, et plus distat extremum ab extremo quam a medio.
Confirmatur, non videtur aliquid, per quod posset intellectio distingui ab essentia, cum intelligit, quia ratio formalis. distinctionis intelleclionis ab aliquo, vel est ab intellectivo, vel ab intelligibili ; neutro modo in proposito potest intellectio distingui ab objecto.
Oppositum, aliqua forma potest esse per essentiam immediate principium agendi, quia si non, igitur per aliam formam, et illa per aliam, et sic in infinitum ; sed si qua sit, maxime erit quae est actualior ; igitur. magis hoc videbitur. de forma Angeli, quam de alia aliqua forma creata.