Chrysostomus in ioannem.
Quia dixerat beneficium baptismi, inducit huius causam, scilicet crucem, dicens et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis.
Beda. Magistrum legis mosaicae ad spiritualem sensum eiusdem legis inducit, recordans veteris historiae, et hanc in figuram suae passionis atque humanae salvationis factam edisserens. Augustinus de peccat. Mer. Et remiss.. Serpentum enim incursibus in deserto multi moriebantur; ac sic Moyses ex praecepto domini exaltavit in deserto aeneum serpentem: hunc videntes sanabantur continuo.
Exaltatus serpens est mors christi, eo significandi modo quo per efficientem id quod efficitur significatur. A serpente quippe mors venit, qui peccatum, quo mori meretur, homini persuasit; dominus autem in carnem suam non peccatum transtulit tamquam venenum serpentis, sed mortem, ut esset in similitudine carnis peccati poena sine culpa; unde in carne peccati et poena solveretur et culpa. Theophylactus.
Videas ergo figuram ad veritatem: ibi enim serpentis similitudo speciem quidem bestiae habet, venenum autem non habet; sic et hic christus a peccato liber, in similitudinem carnis peccati venit. Exaltari autem audiens, suspensionem intelligas in altum, ut sanctificaret aerem qui sanctificaverat terram ambulando in ea: intelligas etiam per exaltationem gloriam: nam illa crucis altitudo gloria christi facta est: in quo enim iudicari voluit, in hoc huius mundi principem iudicavit. Adam enim iuste mortuus est, quia peccavit; dominus vero iniuste, quia peccatum non fecit. Postquam ergo iniuste mortem sustinuit, superavit illum qui eum tradidit morti, et sic liberavit Adam a morte. Sed in hoc devictum se invenit: non enim potuit in cruce dominum contristare ut crucifigentes odiret; sed magis diligebat, et pro eis orabat. Sic igitur crux christi eius exaltatio et gloria facta est. Chrysostomus. Ideo etiam non dixit: pendere oportet filium hominis, sed exaltari, quia honestius hoc videbatur: unde et propter audientem et propter figuram hoc posuit; ut discas quoniam cognata sunt vetera novis; deinde ut cognoscas quoniam non invitus ad passionem venit; et adhuc ut discas quoniam multis hinc nascitur salus. Augustinus.
Sicut ergo tunc qui conspiciebat exaltatum serpentem, a veneno sanabatur, et a morte liberabatur; sic nunc qui conformatur similitudini mortis christi per fidem baptismumque eius, et a peccato per iustificationem, et a morte per resurrectionem liberatur; hoc est enim quod ait: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quid ergo opus est ut morti christi per baptismum conformetur parvulus, si morsu serpentis non est omnino venenatus? chrysostomus.
Attende autem, quod passionem obumbrate posuit, ne ex eius verbis fieret tristis auditor; fructum vero passionis posuit manifeste. Si enim qui credunt in crucifixum, non pereunt; multo magis qui crucifixus est, non perit. Augustinus in ioannem. Hoc autem interest inter figuratam imaginem et rem ipsam, quod illi sanabantur a morte ad temporalem vitam; hi autem, ut habeant vitam aeternam.