Glossa. Post praedicationem discipulorum christi, et miraculorum operationem convenienter evangelista subiungit de fama quae consurgebat in populo; unde dicit et audivit Herodes rex. Chrysostomus.
Herodes iste filius erat primi Herodis, sub quo ioseph iesum duxerat in Aegyptum.
Tetrarcham autem matthaeus nominat hunc, atque Lucas tamquam principantem super quartam partem regni patris sui. Romani enim post mortem patris, regnum in partes quatuor diviserunt. Marcus vero regem eum vocat, aut patris consuetudine, aut quia hoc loco eius congruum existebat.
Hieronymus. Sequitur manifestum enim factum est nomen eius: lucernam enim sub modio abscondi fas non est. Et dicebant, scilicet aliqui de turba, quia ioannes baptista resurrexit a mortuis, et propterea operantur virtutes in illo. Beda.
Quanta enim fuit Iudaeorum invidia docemur: ecce enim ioannem, de quo dictum est quia signum fecit nullum, a mortuis potuisse resurgere, nullo attestante credebant; iesum autem approbatum a deo virtutibus et signis cuius resurrectionem Angeli, apostoli, viri ac feminae praedicabant, non resurrexisse, sed furtim esse ablatum credere maluerunt: qui cum dicerent ioannem resurrexisse a mortuis, et propterea virtutes operatas esse in illo, bene de virtute resurrectionis senserunt, quod maioris potentiae futuri sunt sancti, cum a mortuis resurrexerint, quam fuerunt cum carnis adhuc infirmitate gravarentur.
Sequitur alii autem dicebant, quia elias est. Theophylactus. Confutabat enim multos homines ioannes quando dicebat: genimina viperarum.
Sequitur alii autem dicebant, quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
Chrysostomus. Mihi quidem videtur hunc prophetam dicere de quo Moyses dixit: prophetam suscitabit vobis deus de fratribus vestris. Recte quidem; sed quia manifeste dicere trepidabant: hic est christus, Moysi utebantur voce, propriam suspicionem velantes, praepositorum suorum timore.
Sequitur quo audito, Herodes ait: quem ego decollavi ioannem, hic a mortuis resurrexit. Per ironiam hoc Herodes expresse pronuntiat. Theophylactus. Vel aliter. Sciens Herodes quod ioannem iustum existentem sine causa occiderat, credebat eum a mortuis resurrexisse, et quod ex resurrectione suscepisset miraculorum operationem. Augustinus de cons. Evang..
In his autem verbis Lucas marco attestatur, ad hoc dumtaxat quod alii dixerint, non Herodes, ioannem surrexisse; sed haesitantem Lucas, commemoravit Herodem, verbaque eius ita posuit dicentis: ioannem ego decollavi. Quis autem est iste, de quo audio talia? intelligendum est autem post hanc haesitationem confirmasse in animo suo quod ab aliis dicebatur, cum ait pueris suis, sicut matthaeus narrat: hic est ioannes baptista, ipse surrexit a mortuis. Aut ita pronuntianda sunt haec verba ut haesitantem adhuc indicent; praesertim quia et marcus, qui superius dixerat ab aliis dictum fuisse, quod ioannes a mortuis resurrexit; in extremo tamen ipsum Herodem dixisse non tacet. Quem ego decollavi ioannem, hic a mortuis resurrexit. Quae item verba duobus modis pronuntiari possunt, ut aut confirmantis, aut dubitantis intelligantur.