Hic ponit judicis commendationem. Et primo ponitur constantia in proposito: fecit dominus quae cogitavit. Isa. 14: hoc est consilium quod cogitavi. Secundo ostenditur verax in verbo, complevit: praeceperat enim destructionem populi a diebus antiquis, Deut. 28. Vel etiam per priores prophetas. Num. 23: dixit, et non faciet; locutus est, et non implebit? tertio ostenditur justus in facto: destruxit, Judaeam, et non pepercit, quasi deserens rigorem justitiae, cornu, potestatem. Psal. 88: exaltasti dexteram deprimentium eum.