Quadragesimus secundus articulus est, an sciri possit distantia superficiei terrae ab eius centro.
Videtur quod sic, secundum tamen modum demonstrationis astrologicae, non geometricae.
Haec sunt, pater reverende, quae pro nunc occurrunt, licet plura sint extra theologiae limites requisita.