Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
9. (( vers. 10-13.)) Jam nunc videamus quid imprecetur propheticus spiritus, magis praedicens quam maledicens. Fac illis, inquit, sicut Madian et Sisarae, sicut Jabin in torrente Cison. Disperierunt in Endor, facti sunt ut stercus terrae. Hos omnes secundum historiam populus Israel, qui tunc erat populus Dei, debellavit et vicit; sicut etiam illos quos deinceps commemorat, dicens, Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana (Judic. IV, VII, VIII) . Interpretationes autem eorum nominum istae sunt: Madian interpretatur Declinans judicium; Sisara, Gaudii exclusio; Jabin, Sapiens. Sed in his inimicis a populo Dei superatis, ille intelligendus est sapiens, de quo Apostolus dicit: Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi (I Cor. I, 20) ? Oreb, Siccitas: Zeb, Lupus: Zebee, Victima, sed lupi; habet enim et 1054 ipse victimas suas: Salmana, Umbra commotionis. Haec omnia congruunt malis, quos in bono vincit populus Dei. Porro autem Cison, in quo torrente victi sunt, interpretatur Duritia eorum. Endor, ubi perierunt, interpretatur Fons generationis, sed utique carnalis, cui dediti perierunt: non curantes regenerationem, quae perducit ad vitam, ubi non nubent, neque uxores ducent; non enim incipient mori (Luc. XX, 35, 36) . Merito ergo de his dictum est, Facti sunt ut stercus terrae; de quibus nihil propagatum est, nisi terrena fecunditas. Sicut ergo illi omnes in figura superati sunt a populo Dei; sic istos inimicos precatur in veritate superari.