First reprinting, 1968, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
LITTERAE 9 Figlio Nòstro, a tutto il vostro Clero e popolo 1' Apostolica^ No- stra benedizione.
EX S. CONG. I DTJLGENTIARUM 91
EX S. GONG. INDULGENTIARUM 9a oltraggi ehe loro si fanno spe- cialmente colle bestemmie.
310 EX A C T I S CONSISTORIALIBUS
E X ACTIS CONSISTORIALIBUS o l i
312 EX A C T I S CONSISTORIALIBUS
314 EX A C T I S CONSISTORIALIBUS
E X S . C . INDULGENTIARUM 34i
ient la plus iuste impartialité de Son verdict.
452 A VENIONEN. ET VALENTINEN.
EX- ACTIS CONSISTORIALIBUS 571
Altera personarum classis quae in
est, scilicet matrimonii libertatem tueri, tum quia genus masculinum foemineum complectatur.
ductionem de loco in locum esse conditionem necessariam, ad hoc ut raptus crimen constituatur.
257 » tunc enim tamquam fautor poenis » raptus obnoxius fieret ».
favorem dederint, seu cogentibus in vetitis actionibus cooperantes.
quominus vetitus actus - perficia- tur, aut de violentia habita testi- monium ferant.
modo suspicata, monasterium' de- serit.
qui sub ìege non cadit, cum le- gislatores illum non expresserant.
actiones quae in Tridentino Capite excommunicatione plectuntur, sunt auctoritativae et potentiales?
constituto, vel ex Pontificis Romani dispensatione et facultate.
cuius Dioecesi pater traxit origi- nem.
380 discordare reperitur ab Constitu- tione Apostolicae Sedis.
45
EX SECRETARIA BREVIUM -Wr
LITTERAE SSmi D. N. Papae Leonis XIII in forma Brevis, per quas
s. Vincentius a Paulo declaratur patronus omnium societatum ca-
ritatis.
LEO PP. XIII.
AD PERPETUAM REI MEMORIAM.
Cum multa Jesus Christus humano generi praecepta tradidit, quorum ope possent homines ad vitam rectam perduci , tum illud potissimum dare et commendare numquam destitit, ut quisque dili- geret proximum suum sicut se ipsum. Ipse enim , qui caritas est, docuit caritatem esse quasi fundamentum, in quo lex tota consisteret, et totam quamdam, qua Christianae sapientiae secta tores a ceteris distinguerentur. Quare non mirum est si praeclara haec virtus aliis nata potius quam sibi, ceterarumque parens atque altrix virtutum, eorum praesertim animis insederit, qui Divini praeceptoris ingressi vestigiis , virtutum omnium perfectionem et absolutionem assequi studuerunt. Mirifice inter hos, exeunte saeculo X Y I effulsit Vin^ centi us a Paulo, magnum illud atque immortale christianae caritatis exemplar, qui huiusmodi virtutis laude quam maxime excelluit. Nullum enim propemodum fuit aerumnarum genus, cui mira caritas eius deesset; nullus labor, quem ad proximorum commodum atque utilitatem non ultro susciperet. Neque vero, postquam Vincentius ex vita ad coelum de migra vit, rerum salutarium, quas instituerat, fons exaruit, sed in multos quasi rivulos deductus fluit adhuc large copioseque in Ecclesia. Vir enim sanctissimus ad hanc virtutem non modo contendit ipse, sed ad imitationem sui plurimos evoca vit, quo- rum alios ad communem religiosae vitae disciplinam congregavit, alios in pias sodalitates a se legibus sapientissimis constitutas recepit. Quot vero sint fructus, quos ab iis humana societas quotidie per- cepit, vel ex eo facile coniici potest, quod, nondum altero a costi- tutione sua exacto saeculo, iam istiusmodi utriusque sexus societates per universas fere orbis terrarum partes se propagaverint, et ubique admirationem omnium sibi merito comparaverint. Neminem certe fugit Vincentianos Sodales praesto esse egentibus omnibus: assidere