LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De coloribus florum communibus.
De coloribus autem florum difficile non est disputare secundum praedicta. Duo enim colores apud nos in floribus, aut raro aut numquam inveniuntur, viridis videlicet, et niger. Et viridis numquam inventus est in aliquo flore, eo quod ille causatur ex grosso humore aqueo indigesto supernatante terrestri faeculento, qui humor numquam est materia florum, sicut patet ex ante habitis. Niger autem in partibus aliquorum florum aliquando invenitur, sicut in inferiori parte papaveris nigri aliquando, cum tamen frequentius rubea sint vel rufa. Sed fere omnes alii colores expressissime inveniuntur in floribus, praecipue tamen quinque communius in floribus videntur, albus videlicet, et caeruleus, et rubeus, et hyacinthinas, et purpureus.
Albus autem causatur ex luminoso aqueo humido cui nihil terrestreitatis supernatat : sed terrestre quod est in ipso, tantum est ad terminationem multi hu- midi perspicui quod est in substantia ipsius : propter quod album remanet lucentis albedinis.
Caeruleus autem causatur ex humido terminato lucido, cui supernatat fumus sive terrestris substantia fumosa, non incensa quidem, sed multum decocta : et ideo accedit ad auri speciem. Ex hoc autem cognoscitur in hoc flore duplicem esse substantiam terrestrem, et simplicem aqueam. Una quidem terrestris est terminans aqueam perspicuam. Altera autem est amplius calefacta, non tamen incensa, et supernatat in superficie, et lucet per eam perspicuum terminatum, sicut argentum lucet per vaporem subtilem sulphureum. Flos autem albus duarum est substantiarum, aqueae videlicet perspicuae et ferreae subtilis bene digestae, quae terminat aqueam ne sit transparens.
Color autem hyacinthinus causatur ex compositione trium substantiarum : quarum una est aquea lucida, et altera subtilis terrea terminans aqueam, et tertia est terrea quasi cinerea adusta subtilis et tenuis dictis duabus substantiis supernatans, quae radios inferioris per ipsam lucentis obscurat: et Ideo hyacinthinus in eis color resultat.
Rubeus similiter ex tribus causatur substantiis, ex aquea videlicet lucida, et terrea subtiliter, tamen illa commixta, et ex Incensa fumosa supernatante duabus dictis, in quam offendens lumen inferiorum substantiarum ad ruborem convertit. Rubicundus autem plures habet differentias secundum intensionem et remissionem substantiae humidae fumosae supernatantis: et hoc apparet in rosa quae cum applicatur super fumum sulphuris, in modico tempore convertitur ad albedinem, eo quod vapor sulphuris educit fumosam substantiam quae natat in rosae superficie : et tunc resultat albedo in rosa ex duabus inferioribus substantiis, quae sunt in compositione rosae. Aliquando autem in nigrorem quemdam convertitur ex una duarum causarum. Aliquando enim substantia natans in su-
perficie in seipsam frigore comprimente convertitur et inspissatur, et tunc quasi in toto facit occumbere lumen inferioris perspicui terminati : et ideo apparet nigredo quae est privatio albedinis lucentis in corpore terminato : et ideo rosae decrepitae diu servatae nigrae efficiuntur. Et simile huic accidit in corpore hominis infrigidati vel mortui, qui ad nigredinem convertitur. Aliquando autem contingit ex abundantia pinguis nutrimenti ex quo crassatur substantia super natans, et obumbrat lucidam in fundo radiantem. Hujus signum est, quod rosae multum fumatae humido et pingui stercore, nigrorem habent pro rubore, et spissiora producunt folia.
Purpureus autem color causatur quasi ex tribus substantiis, quarum duae primae sunt quae omnibus sunt communes, de
quibus saepe jam diximus. Tertia autem terrestris et fumosa adusto et obscuro fumo, non tamen fuliginoso supernatante : et ideo quasi mediat inter rubeum et nigrum, plus habens de rubeo quam de nigro.
Licet autem talis substantiarum diversitas sit in floribus omnibus, tamen per sublimationem et distillationem non educitur ex eis nisi substantia aquea perlucida et valde clara. Illa enim quae supernatat, aduritur tota : et ea terrestris quae terminat aqueam, residet in fundo ad modum faecis descendens, cum separatur ab aquea virtus et remanet In aqua, quae distillat, sicut in omni eo quod originem ducit ex. aliquo, remanet virtus ipsius.
Haec Igitur de floribus in communi dicta sufficiant.