Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
Quod sumendus sit hic cibus in certa spe divinae largitatis.
Sumendus est etiam ille cibus in certa spe divinae largitatis. Quid enim non sperabimus a largitate ipsius, qui seipsum in cibum nobis donavit? ideo cla- mamus in certa spe omne bonum Dei exspectantes, et dicimus : Oculi omnium in te sperant, Domine. Et hoc est, quia tu das escam illorum in tempore oppor-
tuno . Ex hac enim spe sublevantur fideles, et quasi virtutum pennis avolantes aeterna exspectant a divina largitate. Unde, Job, xxxix, 27, dicitur : Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis portet nidum suum ? haec enim aquila ab acumine visus dicta est, de qua dicitur, Matlh. XXIV, 28 : Ubicumque fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae. Tanta enim flagrantia est Dominici corporis, quod spe certa communionis omnium bonorum Domini ad Dominici corporis sumptionem in altam spem elevati conveniunt, nusquam alibi desiderabilem escam invenientes. Unde, Job, XXXIX, 30 : Pulli ejus lambent sanguinem : et ubicumque cadaver fuerit, statim adest. Pulli enim aquilarum sunt fideles parvuli in humilitate simplices : quia illitterati, et hi modo fide lambunt Christi sanguinem, certam spem habentes, quod per sacramenti sumptionem ad aeternorum bonorum pervenient felicitatem. Et ideo odore corporis Domini electi statim addunt mira devotionis velocitate, ubicumque est cadaver, quod non quidem in vermes cecidit, sed quod ab infideli synagoga tamquam vermis conculcandum reputatum est. Propter quod et ipse Christus querulose dicit in Psalmo XVI, 7 : Ego sum vermis, et non homo : opprobrium hominum, et abjectio plebis. Ad illud ergo cadaver omnes aquilae properant in spe consecutionis omnium bonorum : quia, sicut dicit Gregorius : " Ex perceptione praesentium munerum, firmam habemus spem exspectationis futurorum. " Ad Roman. VIII, 32 : Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ? Quia qui habentem omnia quae Patris sunt donavit nobis, omnia nobis donavit cum illo. Nihil enim est, quod non habeat qui habentem omnia habet. Unde, Tob. x, 5 : Omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis. Haec est spes viva, quae ex tanto Dei dono generatur in nobis, de qua dicitur, I Petri, I, 3 et 4 : Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in caelis in vobis, etc.
Haec est spes certa trahens nos ad littus aeternitatis, et immobiliter tenens mentem nostram fixam in caelis, sicut anchora tenet navim, de quo dicitur, ad Hebr.VI, 18 et seq. : Fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem : quam sicut anchoram habeamus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, ubi praecursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum. Ad interiora enim velaminis introire, est per spem interius intra formas sacramentales exspectare et sumere Dominum Jesum Christum, qui illuc pro nobis in caena ista intrat sicut pontifex et summus sacerdos, nobis se exhibens consecratum sub specie panis et vini : quia hic primus sacerdos obtulit Melchisedech. Genes.XIV, 18, Abrahae revertenti a caede regum occurrit, Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi.
Haec est spes de qua dicitur, Osee, II, 15 : Dabo ei vinitores ex eodem loco, et vallem Achor, ad aperiendam spem. Vinitores enim Ecclesiae sanguinem Christi ex vino consecratum ministrantes sunt ex eodem loco Ecclesiasticae unitatis. Vallis autem Achor qui fratris lumen vel fratris altitudo interpretatur, pinguissima quidem vallis frumenti, verax est humilitas Christi et Ecclesiae ministrans frumentum unde conficitur corpus Christi : quia haec gratia maxime datur humilibus nihil de se praesumentibus, sed totam spem suam in Deum ponentibus. Et hoc est quod dicitur in Psalmo lxiv, 14 Valles abundabunt frumento.
Sic igitur spe divinae largitatis sumenda est haec caena.